LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT III.

De solutione objectionum quae sunt contra dicta Avicennae et Algazelis.

Dubitabit autem forte aliquis circa ea quae dicta sunt, quando potest hoc esse., quod inceptio alicujus esse dependeat ad inceptionem alterius, et destructio ipsius non sequatur illo destructo. Multi enim sapientium concorditer in hoc consenserunt, quod esse animae incipit cum generatione corporis, et ante ipsius generationem non est. Et ex. hoc surgit difficultas imaginandi et intelligendi multis, qualiter esse habeat anima post destructionem corporis.

Amplius anima est forma et perfectio corporis : perfectio autem nec ante materiam quam perficit habet esse, nec post eam. Nec potest dici, quod anima non sit perfectio corporis. Si enim quaeratur quid sit illud quod homini in quantum homo est, dat esse et rationem et ponit eum in numerum specierum animalium? Non potest dici nisi quod anima rationalis hoc facit. Oportet igitur quod sit in materia, et esse habeat in ipsa : et si esse habeat in ipsa, mirum videtur si quis dicat eam habere esse sine ea.

Amplius constat quod anima rationalis continet corpus hominis : quia egrediente anima marcescit corpus et exspirat, sic- ut in libro de Anima probatum est. Quod autem continet corporis materiam, esse habet in ipsa materia : et videtur totus usus formae esse in continendo materiam et dando sibi esse et speciem : et ideo sine materia Addetur et inutilis forma, et non posse videtur esse sine ea.

Vulgariter autem etiam instant quidam quaerentes, si anima habet esse sine corpore, quod illud esse liberius et nobilius est eo esse quod habet in obligatione corporis, ad quid anima incorporatur materiae? Videtur enim quod hoc sit perversum et inutile : propter quod etiam Stoicus nomine Prothymus cum audiret Phaedrum Platonis, in quo anima immortalis esse probatur, interfecit seipsum, ut de hac misera vita animam corpori obligatam redimeret, et vivens sine corpore anima felicioribus contemplationibus ab intellectibus divinis perficeretur.

Ad has et similes dubitationes omnes respondent Avicenna et Algazel et similes Philosophi, quod non oportet si aliquid dependet ad aliquid secundum suum incipere esse, quod propter hoc dependeat ab ipso secundum sui esse desitionem. Et hujus causa est, quia etiam anima rationalis in inceptione non producitur in esse complete ex materiae principiis : quia sicut habitum est et in XVI de Animalibus libro, et in hujus libri antecedentibus, complementum esse animae rationalis est ex causa prima intellectuali et agente in generatione hominis. Et ideo cum secundum esse quod habet a causa prima nullo modo dependeat ad materiam corporis humani, tamen secundum incipere dependet ad generationem, non secundum quod generatio est ex principiis materialibus, sed secundum quod causa prima intellectualis agit in ipsa, et producit eam in esse in generatione corporis, sicut ex antecedentibus constat.

Nec ipsa est forma et perfectio corporis sicut formae naturales, sed potius in talibus perfectionibus sunt gradus, sicut ex antehabitis hujus libri constat. Et ideo quia haec forma est juxta motorem primum, et ei proxima inter omnes formas naturales existentes, non est mirum si multa conveniunt ei ex primo motore cujus proprietates plures habet quam materiae, quae non conveniunt alii formae naturali.

Vulgus autem loquitur sicut vulgus imperitum et nesciens distinguere naturas rerum : quoniam proprius gradus animae rationalis est accipere facultatem contemplandi intellectualia per continuum et tempus, sicut ostendimus in scientia de Anima et in scientia de Intelligibilibus: et hanc facultatem anima non acciperet, nisi esset una animatum quae conjunctae sunt sensibilibus et imaginationibus. Haec autem licet in praeinductis libris plane constet, tamen ut perfectior sit haec doctrina, etiam in sequentibus breviter et compendiose istud, Deo donante, explicabimus.

Nec intelligi debet secundum dictos Philosophos, quod anima rationalis maneat post destructionem corporis tantum in natura intellectuali sine vegetabili et sensibili potentiis : quia sicut in Physicis dictum est, numquam intellectus prout est forma animae, separatur a vegetativo et sensitivo, sed e converso illae potentiae separantur ab ipso. Ex quo enim in intellectuali anima sunt secundum esse intellectualis animae, et non secundum esse proprium, sicut natura generis in specie est secundum esse speciei, constat quod sunt fundamentum esse intellectualis et rationalis : et ideo non est intellectualis natura in genere animae sine vegetativo et sensitivo : propter quod ista manent in anima rationali sicut fundamenta, et secundum esse rationalis ani-

mae in potentia, et non in actu operationum quas habent in corpore. Sed actum habent sine corpore illum tantum qui est actus fundamenti, hoc est, ut in ipsis fundetur esse animae intellectualis.

Et si quaerat quis, quomodo hoc fiat, quod in anima rationali manent post corpus vegetativum et sensitivum, et non in animalibus aliorum animatorum ? plana est responsio per ante dicta, quod videlicet hoc contingit propter duas causas : quarum una est, quod non solum materiales causae educunt in homine vegetativum et sensitivum, sed potius primum agens quod est intellectus divinus, et ab illo informatae agunt omnes qualitates quae sunt in materia. Secunda autem causa est, quia causae agentes in materia hominis non terminant actionem suam nisi in formam et in esse intellectualis naturae : et hoc in nullo contingit nisi in homine in quo calor digerens et spiritus formans in semine magis movent et formant secundum virtutem caelestem et secundum virtutem animae, scilicet secundum virtutem intellectus, quam secundum qualitatem elementi vel secundum qualitatem materiae. Propter quod. etiam ipse spiritus seminis ab Aristotele in suo libro decimo sexto de Animalibus spiritus et intellectus vocatur, sicut diximus in Physicis, ubi locuti sumus de hominis generatione.

Haec igitur inductarum objectionum est solutio secundum Avicennam et sequacem suum Algazelem.