LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De causa colorum in lapidibus perspicitis non terminatis et non pretiosis.
. Lapides autem hi qui perspicuae et non terminatae inveniuntur substantiae, multorum valde sunt colorum, et sunt quatuor generum, ut in communi sit dicere, silices videlicet, tofi, et quadrum, et marmor. In omnibus his generibus inveniuntur colores multi, niger videlicet, glaucus, virens aliquantulum, et albus. Extra genus autem marmorum vix rubeus magnus lapis, sed parvuli rubei inveniuntur praecipue in marmorum generibus. Et de omnibus generibus colorum eadem est ratio quae in praecedentibus dicta est : sed hoc accidit generibus marmorum, quod abtractae ab eis partes mi- cant aliquantulum sicut meialiis mixtae sint. Et hoc contingit hac de causa, quod in substantia eorum commixtum ingreditur perspicuum, cujus superficies quando est inspissata in partibus, fulget vel micat. Et haec una causarum est quare est nobilius genus marmorum caeteris generibus lapidum. Niger autem frequenter in tali genere lapidum causatur ex terrestri fuliginoso commixto coagulato. Albus autem ex terrestri subtilissimo, quod commixtum est aqueo multo : hoc enim albescit decoctum, sicut facit terrestre in caseo et lacte. Glaucus autem causatur ex terrestri opaco, quod alteravit modicum album quod ex terrestri subtili et aqueo multo coagulari coepit. Virens autem in omni genere causatur ex multo aqueo, vaporibus simul irrorantibus immixta, et sic coagulato. Guttarum autem genus est habens plures vel omnes has mixtiones in partibus, propter multi generis materias in loco illo congregatas, Tofi autem frequenter aut ferrei sunt coloris, aut albi, sicut pumices. Hoc enim genus lapidis ex terra in qua spumat aqua eidem terrae commixta, generatur : et ideo cum calido coagulatum est digestione quae optesis vocatur, spongiosum et leve, invenitur. Pumex autem fit ex aqua magna, cujus spuma vehementer passa est a terrestri sibi permixto : et ideo est albus propter spumae talis albedinem. In generibus autem marmorum album quod vocatur alabastrum, absque omni ambiguitate componitur ex multo perspicuo, quod est alteratum et passum vehementer a terrestri subtili : et sic resultat in eo color nobilissimus micans : hoc autem quod vocatur porphyricum marmor, habet colorem obscurae carnis cum albis guttulis : et nos jam diximus causam talis coloris. Silices vero ut plurimum sunt fusci coloris : cujus etiam causa est sufficienter assignata. Sufficiat ergo de coloribus lapidum hoc quod nunc dictum est.