De octo demonstrationibus necessariis ex quibus anima rationalis immortalis esse convincitur .
Ea autem ex quibus necessario concluditur animam cum corpore non destrui,sunt quae in hoc inducemus capitulo. Sed praemittendum est, quod aliquando nos demonstramus effectum per causam, et aliquando e converso causam per effectum : sicut demonstramus planetas non scintillare per hoc quod sunt prope, et e converso demonstramus planetas esse prope per hoc scilicet quod non scintillant : et sicut in scientia de Anima superius induximus demonstrationem, scilicet quod anima non destruitur corpore pereunte, per hoc scilicet quod ipsa essentialiter est imago et simi-
litudo causae primae, et similitudo lucis Intellectuum coelestium, et non est deducta nisi de materia generabilium per virtutes aut qualitates corporeas corporaliter super materiam operantes : haec enim demonstratio fuit per causam : nulla enim, ut videtur, propria causa est permanentiae animae, nisi ea quae nunc dicta est. Hujus autem causae effectus sunt proprii et convertibiles cum ipsa esse separatum, esse causam suarum operationum ex seipsa et actuum, esse et subjectum incorruptibilium, esse et causam generationis corporis, absque eo quod a corpore aliquid accipiat, esse et imaginem et sigillum quoddam intellectus divini et substantiarum angelicarum separatar um et intellectarum, esse et animam inventricem honestorum et piorum, quorum ratio perpetua est et indestructibilis, esse et animam ejusdem operationis cum intellectibus angelicis perpetuis et cum causa prima, et esse animae idem bonum et optimum quod est causae primae bonum et intellectuum Angelorum et divinorum : et ex quolibet istorum inevitabiliter concluditur animae immortalitas et perpetuitas. Quod qualiter fiat, demonstremus per quodlibet istorum rationem demonstrationis deducendo.
Dicimus igitur primo, quod id quod est separatum ab aliquo per essentialem operationem, necessario separatum est ab illo eodem per esse et essentiam. Si enim detur per esse et essentiam conjunctum esse, sicut actus corporis conjungitur cum corpore cujus est actus, non operabitur essentialem operationem nisi ad harmoniam corporis illius cujus est actus, sicut visus non operatur nisi ad harmoniam et debitam compositionem ac temperantiam ipsius oculi, sicut constat ex omnibus quae hic et in scientia de Anima in diversis libris probata sunt. Destruamus ergo hoc consequens dicendo, quod id quod non operatur ad alicujus corporis harmoniam, necessario per esse et essentiam est separatum.
Quod autem per esse et essentiam est separatum ab aliquo, nullo pacto perit destructo illo a quo separatum est per esse et essentiam. Anima igitur intellectualis ad destructionem corporis non destruitur.
Si autem diceretur quod per naturam propriam destruitur, hoc est absurdum : quia tunc haberet contrarium, quod omnino est falsum. Si vero dicatur quod ipsa est forma corporis, et sic est conjuncta corpori, adhuc dicimus quoniam conjungitur corpori per quaedam quae ut potentiae sunt in ipsa, hoc est per vegetationem et sensum, et non conjungitur per id quod dat ei essentiam et esse et rationem et poni in numerum animae intellectualis, sicut est ipse intellectus, qui nullius partis corporis est actus, sicut patet per ante dicta.
Amplius quidquid ex seipso causa est suarum operationum et actuum, nullo modo dependet ad aliud secundum essentiam suam. Detur enim dependere ad aliud secundum esse et essentiam, tunc causae operationum proportionales erunt operationibus et actibus. Si ergo sic sint conjunctae causae secundum scilicet esse, tunc et actus erunt conjuncti. Causae igitur erunt conjunctae, et non erit id quodcumque est ex se causa operationum et actuum. Destruitur ergo hoc consequens per hoc quod id quod est causa ex seipso solo operationum suarum et actionum, non est dependens ad aliud : et hoc vocavit Plato esse seipsum movens. Anima autem intellectualis in quantum intellectualis ex seipsa est causa operationum intellectualium, ita quod a natura ad has non agitur neque impellitur, sicut patet in artibus et in omnibus quorum principium est secundum intellectum operativum et prudentiam : igitur non dependet ad corpus secundum esse et essentiam. Si autem hoc ita se habet, etiam apud temerarium, non est dubium eam non destrui destructione ejus ad quod secundum esse non dependet.
Amplius quidquid secundum sui naturam est subjectum incorruptibilium, nec secundum se, nec per dependentiam ad alterum est corruptibile. Detur enim illud esse corruptibile in seipso : tunc igi-. tur incorruptibile quod est in ipso, secundum esse quod habuit in ipso sicut in subjecto corrumpitur. Datum autem erat quod esset incorruptibile : idem enim est esse incorruptibile et esse incorruptibile secundum esse : quia nihil corrumpitur nisi secundum esse : essentiae enim simplices non corrumpuntur ex hoc quod simplices essentiae sunt, sed potius secundum esse quod habent : et propter hoc magnus dixit Dionysius, quod " non corrumpitur quid existentium, sed circa existens corrumpuntur modi et commensurationes et harmoniae, quae esse et non essentiis rerum conveniunt. " Omne enim corruptibile aut est ex contrariis, aut delatum super id quod est ex contrariis, sicut forma defertur super substantiam, et utrumque istorum corrumpitur secundum esse.
Ex his igitur constat nihil esse corruptibile nisi secundum esse : et si essentia forte destruitur, hoc est per addens : quia videlicet non habet essentia aliud esse, nisi esse quod habet in subjecta materia : materia autem non corrumpitur. Accipiatur igitur id quod jam probatum est, scilicet quod id quod est subiectum incorruptibilium, nullo modo est corruptibile : ostensum autem est in III de Anima , et in libro de Intellectu et intelligibili, ''quod universalia quae sunt in anima, sunt sine motu et tempore, et incorruptibilia etiam secundum esse secundum quod sunt in intellectu : quia aliter non essent ubique et semper : igitur anima intellectualis est incorruptibilis et indestructibilis destructione naturali et corporis in quo est. Si enim dependeret ad. corpus, non esset subjectum universalium.
Amplius quidquid est causa gubernationis et motus alicujus corporis, absque eo quod accipiat virtutem gubernationis ab eo, secundum esse et essentiam separatur ab eo quod sic gubernat. Et hujus probatio est, quia quidquid gubernat et movet aliquod corpus, absque eo quod accipiat virtutem et gubernationis et motus formam a guberiiato et moto corpore, ex seipso est causa gubernationis et motus, non dependens in aliquo ad corpus illud secundum potestatem gubernandi, licet actus gubernationis non expleatur sine corpore : omne autem quod secundum esse et facultatem sive potestatem non dependet ad aliud, separatur ab ipso secundum esse et potestatem sive facultatem : et hoc patet in omnibus nautis et militibus gubernantibus naves et equos, et praefectis gubernatoribus civitatum vel provinciarum et omnibus aliis.
Si enim daretur quod non separetur ab ipso secundum naturam et potestatem, tunc necessario sequitur quod dependeat ad ipsum in gubernando secundum esse aut secundum potestatem gubernandi : et datum erat in hypothesi oppositum hujus per contradictionem. Est igitur haec necessaria, quidquid ex seipso solo causa est gubernationis et motus corporis, absque eo quod facultatem gubernationis et motus et formam a corpore accipiat, secundum suum esse et facultatem gubernandi et movendi est separabile ab eo : est autem anima intellectualis in quantum intellectualis est, hoc modo gubernans corpus, quando scilicet intellectualiter gubernat ipsum in omnibus virtutibus intellectualibus, in quibus non gubernatur corpus nisi ad rationem rectam factivorum, sicut in artibus mechanicis, aut ad. rationem rectam in prudentialibus agibilibus per nos, in quibus gubernatur in honestis : aut ad rationem rectam investigativam causae essentialis alicujus effectus, in quibus movetur in scientia : aut ad rationem quae est ipsa prima ratio eorum quae sunt in tota rerum natura speculatione intellectualium et communium, sicut in sapientia : aut in complexione principiorum in quibus movetur secundum virtutem intellectualem, quae intellectus vocatur. In nullo enim horum anima in gubernando corpus et movendo causam vel formam motus accipit a corpore. Ergo quamvis actus gubernationis corporis non expleatur sine corpore, anima tamen intellectualis secundum esse et facultatem a corpore separatur.
Si autem aliquis dicat, quod in quadam gubernatione et motu accipit formam gubernationis a corpore, sicut in videndo, vel comedendo, et hujusmodi, hoc non obstat separationi ejus : sicut et in omnibus gubernationibus sunt aliqui qui aliquas semper faciunt gubernationes secundum formam eorum et facultatem quae gubernantur ab ipsis : non enim sequitur si secundum hoc vel illud non separatur gubernator ab eo quod gubernat, quod nullo modo separetur.
Isto igitur est intellectus Aristotelis et omnium Peripateticorum dicentium animam non esse sic perfectionem corporis sicut forma est materiae, sed potius sicut nauta est perfectio navis gubernatae et motae ab ipso : cujus forma sumitur ab arte nautica, quae ars nautica est in intellectuali anima gubernatoris, et non a nave : eo quod artifex formam operis non sumit ab instrumento, sed potius per instrumentum ponit eam in operatione.
Amplius quidquid secundum unam rationem formae est sigillum intelligentiarum separatarum, secundum esse et potestatem non dependet a corpore. Detur enim quod secundum esse dependeat a corpore : cum igitur omne quod recipit aliquam formam, recipiat eam secundum propriam ipsius recipientis potestatem, recipiet illud impressam sibi formam corporaliter et materialiter, et erit in ipso
aut sicut forma corporalis, aut sicut forma operans in corpore et per corporis harmoniam : et hoc est contra hypothesim, quia positum est esse verum sigillum intellectus separati.
Est igitur haec propositio necessaria, scilicet quod quidquid secundum unam et eamdem rationem formae sigillum est et similitudo intellectuum separatorum, non dependet a corpore secundum esse et operationem et potestatem : formas autem intellectuum separatorum per hoc esse intellectuum separatorum, quod scilicet sunt ubique et semper, non est qui dubitet Philosophus existens : per eamdem autem rationem recipiuntur in anima intellectuali : ergo ipsa nullo modo secundum esse suum et potestatem dependet a corpore. Et haec demonstratio est super quam fere omnes innixi sunt Philosophi de anima intellectuali loquentes : et est ista fundata fere super totum id quod de intellectu in diversis libris nostris tradidimus.
Amplius quidquid de se rationes invenit honestorum et piorum ad religionem et honestatem pertinentium, ad corpus non.habet dependentiam : quod probatur per hoc quod scilicet honestum est id quod propria et sua sive sibi essentiali vi nos trahit, et propria et sua sive sibi essentiali dignitate nos allicit : et hoc est quod propter se appetimus, quamvis nihil utilitatis vel alterius delectationis haberet adjunctum. Religio autem est scientia et cura cerimoniarum divinarum : horum autem appetitus et inquisitio et inventio non est nisi secundum aliquid his simile in anima. Dico autem simile, sicut id quod est in potentia est simile ei quod est in actu : omnis enim appetitus et inquisitio per aliquid simile perficitur : nec umquam aliquid appetitur nisi per hoc quod est simile appetenti.: et hoc alibi probatum est a nobis.
Illud igitur ad quod similitudinem et connaturalitatem habet honestum et pium et religiosum, aut dependet ad cor- pus, aut non. Si dependet, tunc per omnia ante habita ipsum erit similitudo ad virtutem operantem in corpore, et non ad virtutem separatam : virtus autem operans in corpore, nec appetit, nec operatur, nisi secundum inclinationem et harmoniam corporis. Igitur omne quod appetit, est secundum conveniens conjuncto : quidquid autem appetitur secundum conveniens conjuncto tali corpori, appetitur et quaeritur secundum rationem utilis, aut secundum rationem delectabilis : ergo honestum pium et religiosum appetitur et quaeritur secundum rationem utilis, aut delectabilis : et hoc est contra diflinitionem honesti, pii, et religiosi : ergo impossibilis fuit illa positio, qua scilicet ponitur, quod honestum et pium ac religiosum appetantur et quaerantur a virtute dependentiam habente ad corpus. Et hujus signum est, sicut in libro de Anima nos dixisse meminimus, quod nullum aliorum animalium praeter hominem aliquid umquam appetit vel quaerit honestorum vel piorum vel religiosorum.
Accipiatur igitur ex omnibus praemissis ista propositio, scilicet quod quidquid appetit et quaerit et invenit ea quae sunt honesta et pia et religioni convenientia, non habet dependentiam ad corpus : animam autem rationalem haec appetere et quaerere et invenire non est qui ambigat: igitur ad corpus non habet secundum esse et operationes hujus dependentiam : et quod ad corpus non dependet, non destruitur illo destructo : anima igitur rationalis non perit pereunte corpore. Et super hanc rationem fundat Plato hoc quod dixit in Timaeo, ubi diis deorum injungit, quod ad se sumant omne illud quod in genere mortalium simile perspexerint : et hoc esse dicit illud quod pietatem et religionem colere viderint. Et super hoc etiam fundat Macrobius intentionem suam de Somnio Scipionis, ubi
ostendit quod " justitiam et pietatem colens, non perit pereunte corpore, sed ad sedes transfertur sidereas, immortalibus similis, cum diis regnaturus. "
Confirmatur autem haec ratio per alia quae sumuntur a dictis Socratis et Hermetis Trismegisti, cujus avus fuit Prometheus praecipuus Philosophus, a quo primam scientiam philosophandi acceperunt Stoici : hujus enim philosophiae Prometheus dicitur pater fuisse. Et fuit ratio eorum, quod sicut in Somno et Vigilia probatum est, quaedam sunt in somniis verae intelligentiae quae non somnii habent rationem, sed potius oracula sunt, ab intellectibus supernis et intellectui animae influxae. Constat autem quod horum receptio non est nisi secundum conformitatem animae humanae ad intellectus supernos coelestes, et non secundum aliquam dependentiam ad corpus: et ideo nec perire potest hujusmodi substantia talia recipiens oracula, corpore pereunte.
Amplius cujuscumque essentialis et propria operatio formaliter et essentialiter convenit cum operatione divina et cum operatione intellectuum angelicorum, nullam secundum esse et naturam et operationem habet ad corpus dependentiam. Detur enim consequentis oppositum, quod videlicet ad corpus dependeat, sequitur inevitabiliter, quod opera ipsius erunt virtutis quae operatur secundum harmoniam corporis : haec autem operatio nec in genere, nec in forma, convenit operationi divinae et operationi intellectuum superiorum : animam autem intellectualem non solum intelligere cum continuo et tempore, sed etiam intelligere secundum spiritualissimum ac divinissimum modum intelligendi ea quae sunt separata a materia et ea quae per seipsa sunt intelligibilia, hoc in libro de Anima ''demonstratum est : et hoc habet per essentialem operationem. Sicut enim operatio lucis est lucere, sic intelligere et emittere intelligentias est naturae intellectualis : et cum ista operatio sit divina et intellectuum superiorum, secundum hanc non dependet anima intellectualis ad corpus : ergo secundum naturam et esse illius substantiae a qua exit haec operatio, ad corpus non dependet : non igitur dici potest quod intellectualis anima pereat pereunte corpore.
Ex hac autem ratione sequitur, quod intelligi non potest quod anima pereat pereunte corpore. Detur enim quod intelligatur, sequetur aliquod esse principium hujus intelligentiae : hoc autem esse non potest nisi quod aut illa natura ex contrariis composita sit, aut quod unita sit corruptibili : et horum utrumque est contra intellectum naturae intellectualis : hoc enim de se dicit naturam separatam a materia et contrarietate. Igitur nec composita est ex materia et contrarietate, nec unita materiae : et sic patet quod intelligens quid est natura intellectualis, non potest intelligere quod pereat pereunte corpore.
Amplius quorumcumque idem est bonum et optimum secundum naturam eorum, est una et communis natura genere, vel specie, vel ad minus secundum analogiam ad boni vel optimi illius proportionem. Detur enim non esse eamden analogiam ad illud optimum participandum, sequetur ipsorum non esse unum bonum et secundum naturam optimum : et hoc est contra hypothesim. Vera igitur et necessaria est haec propositio, scilicet quod quorumcumque est unum secundum naturam optimum, eorum est una analogia ad optimum illud participandum. Est autem omnis intellectualis naturae secundum naturam optimum, et illud est ipsa contemplativa felicitas, sicut in X Ethicorum demonstratum est. Et ratio hujus est, quia hoc est optimum secundum naturam, quod in somno ponit naturam secundum quod ipsa est propria natura :
et hoc est quod non contingit secundum genus quod est potentia naturae, sicut in antehabitis probatum est, et quod non convenit per accidens, et quod non convenit naturae per corruptionem, sed secundum esse animalis naturalis habitus : secundum commune enim genus convenit homini virtus moralis : eo quod est aut circa passiones quae secundum sensum sunt innatae vel illatae, aut est circa communicationes operum sicut justitia : per accidens autem multa conveniunt homini, nec illa sunt terminabilia per artem, eo quod infinita possunt accidere per corruptionem habitam innaturalem, quae naturae animae sunt contraria, sicut ferales et bestiales operationes, sicut bibere sanguinem, delectari foetoribus, delectari meretricio, et hujusmodi: sed delectari in propria et naturali operatione non impedita non convenit nisi secundum naturam. Si enim est propria, est essentialiter conveniens secundum formam quae dat esse et rationem : et si est connaturalis, non est per accidens : et si est non impedita, non habet contrarium.
Taliter autem felicitas contemplativa se habet ad intellectum : est autem felicitas illa contemplatio divinorum, non tamen continuo et tempore, sicut in scientia de Anima probatum est et de Intellectu et intelligibili, quae Deo convenit et intellectibus divinis omnibus caelestibus et homini. Propter quod Aristoteles dicit quod homo non est nisi intellectus, eo quod bonum intellectus sibi solum proprium et connaturale est: igitur una analogia erit Dei et intellectuum supernorum et hominis ad hoc optimum.
Constat autem quod haec analogia non potest esse nisi secundum facultatem et operationem talem essentialem separatam et perpetuam, qualis scilicet est operatio intellectualis, nihil habens commune cum corpore corruptibili in quantum est: ergo anima intellectualis in quantum hujusmodi, separata est et esse perpetuum habet, nihil commune habens cum corpore corruptibili pereunte in quantum
est hujusmodi. Est. autem anima intellectualis per naturam hujus quod est intellectualis, ita scilicet quod totum aliud quod est in ipsa, est ut potentia in ipsa : ergo per naturam est separata et perpetua, non destructa destructione corporis.
Haec igitur est natura qua omnes homines scire desiderant : et cum omne scire ordinetur ad scire divinum quod est intellectuale sine continuo et tempore, finale desiderium omnis hominis est ad illud sicut ad optimum secundum naturam : eo quod admirabiles delectationes habet hujusmodi scire ex puritate ejus quod intelligitur et firmitate sapientiae quae primorum et manifestissimorum est secundum naturam. Et haec ultima ratio est efficacissima, si quis eam bene intelligat, et dependet intellectus ejus ex his quae de intellectu scripsimus in III de Anima, et in libro de Intellectu et intelligibili. Et haec ratio est quae multos Philosophos praecipue in Academia et Germania studentes effecit eremitas, ut separati ab hominibus hoc solum colerent : et ad id quod est et optimum secundum naturam, deducerent illud quod est in eis quid divinum et perpetuum, sicut testatur Didymus Bragmanorum rex in epistola quadam quam scripsit Alexandro regi Macedonum.
Haec igitur sunt ex quibus inevitabiliter concluditur immortalitas animae, quae conjuncta cum his quae alibi a nobis dicta sunt, secundum praesentem sufficiunt intentionem. Si quis enim mentem in his exerceat, cognoscit absque dubio, quod dicentes animam mori cum corpore, non intelligunt quod sit anima nobilis et intellectualis.