LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De dolahilitate et indolabilitate lapidum.
Ex istis jam patere potest dolabilitatis et indolabilitatis causa. Lapides enim excellenter duri dolabilcs non sunt, sed comininuibiles in parva, et quando ordinatos non habent poros, non scinduntur ad regulam. Sicut enim in lignis contingit nodositas ex diverso fluxu sicci, ex quo ligni generatur corpus, ita contingit ex diversa commixtione in lapidibus et materiae confusione : et nodositas illa facit, quod lapis inordinato frangatur et non ad regulam : durissimi tamen et siccissimi lapides, sive nodosi sint, sive non, comminuibiles sunt magis quam dolabiles : eo quod constrictione aut optesi constricti et districti sint pori in illis, ita quod in diversa dematur scissura et divisio ipsorum. Quicumque autem non ultra temperamentum lapidis sunt constricti vel indurati, dolabiles bene sunt et secabiles ad regulam : licet non possint secari ut ligna, sed potius per partes minutatim extractas, reliquo corpore lapidis simul manente. Iste igitur est modus dolabilitatis et indolabilitatis lapidis. Hoc etiam ostendunt ipsa artis latomorum instrumenta : latomi enim lapides dolabiles dolant ad regulam secundum totam superficiem lapidis : indolabiles qui comminuibiles sunt, non in tota superficie dolantur, sed sufficit, quod plures anguli non planae sed asperae superficiei pertingant ad lineam, sicut dicuntur facere latomi Lesbii, eo quod in Lesbia insula non nisi lapides comminuibiles inveniuntur.