De libris necromanticis et illicitis.
De libris vero necromanticis sine prae- judicio melioris sententiae videtur, quod magis debeant conservari quam destrui : tempus enim forte jam prope est, quo propter quasdam causas quas modo taceo, eos saltem occasionaliter proderit inspexisse : nihilominus tamen ab abusu sibi caveant inspectores eorum.
Sunt praeterea quidam libri experimentales, quorum nomina necromantiae sunt conterminales, ut sunt geomantia, hydromantia, aerimantia, pyromantia, et chiromantia, quae ad verum non merentur dici scientiae, sed garamantiae. Sane hydromantia in extis animalium consistit abluendis inspiciendisque fibriis. Et pyromantia in figura ignis quo consumitur holocaustum, procul dubio idololatriae speciem non excludunt. In geomantia vero nihil tale invenio, sed confidit in Saturno et domino horae, qui ei pro radice ponuntur : gaudentque numeri ratione fulciri : et multi sunt qui ei testimonium perhibent. Non sic autem de aerimantia, frivola est, licet de ratione numeri jactare praesumat. De chiromantia vero nolo determinationem praecipitem facere : quia forte pars est physiognomiae quae collecta videtur ex significationibus magisterii astrorum super corpus et super animam, dum mores animi cernuntur exteriori figura corporis : non quia sit unum causa alterius, sed quia ambo inveniuntur ab eodem causata.
D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,
LIBRI XXVI.