LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De quibusdam lapidibus habentibus intus et extra effigies animalium.
Admirabile omnibus videtur, quod aliquando lapides inveniuntur intra et extra habentes effigies animalium. Extra enim habent lineamenta, et quando franguntur, inveniuntur in eis figurae intestinorum. Et hujus causam dicit Avicenna esse, quod animalia secundum se tota aliquando mutantur in lapides, et praecipue in lapides falsos. Dicit enim quod sicut terra et aqua sunt materia lapidum, ita etiam materia lapidum sunt animalia: quae cum in locis in quibus vis spirat lapidificativa, transeunt ad elementa et apprehenduntur a qualitatum proprietatibus quae sunt in illis locis, et mutantur ele- menta quae sunt in corporibus talium animalium in dominans elementum, terrestre videlicet commixtum cum aqueo, et tunc virtus mineralis convertit ipsum in lapidem, et retinent figuras suas membra intus et extra sicut prius. Sunt autem hujusmodi lapides falsi, non duri frequenter : quia oportet virtutem esse fortem, quae sic transmutat corpora animalium : et hoc comburit aliquantulum terrestre in humido, et sic generat salis saporem. Hoc autem testatur fabula Gorgonis, quae ad se respicientes dicitur convertisse in lapides. Gorgori virtutem fortem mineralium vocaverunt : respectum autem ad eam vocant dispositionem humorum corporum ad virtutem lapidificativam. Haec igitur sunt quae de lapidibus in communi videbantur dicenda.