COMMENTARIUS,
" Anno tertio regni Cyri, regis Persarum. " In isto capite agitur de impedimenti remotione orationis, et revelatione: et dividitur in paries duas, in quarum prima dicit dispositionem ejus qui accipit revelationem, et revelatoris. In secunda impedimentorum ponit revelationem, ibi, v. 12: " Et ait ad me: Noli metuere. "
In prima parte tria dicit, scilicet dispositionem Prophetae revelationem accipientis: secundo, dispositionem revelatoris, ibi, v. 5: " Et ecce vir unus ", Tertio, magnitudinem exprimit visionis, ibi, v. 8: " Ego aidem relictics solus, vidi visionem. "
In primo sunt tres paragraphi. In pri-
num " supple, luxuriae, ad libidinem movens. Ad Ephes. v, 18: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. " Non introierunt in os meum: " unde de Joanne dicitur, Luc. I. 15: Vinum ei siceram non bibet , et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. Hieronymus: " Qui enim illicitis in concupi" scentiis utuntur, tempore paenitentiae " debent abstinere a licitis. " " Sed neque unguento unctus sum. " Glossa: " More Medorum, et Persarum, qui us-" que hodie pro balneis utuntur ungueret tis. " Contrarium videtur, Matth VI, 17 et 18: Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam, lava, ne videaris hominibus jejunans. Sic sunt unguenta exhilarationis, in quibus homo bona hilaritate hilarem se exhibet in operibus paenitentiae, et ea placent Domino, et de his dicitur, Eccle. IX, 8: Oleum de capite tuo non deficiat. Et sunt unguenta lasciviam moventia: et haec detestatur Daniel. II Paralip. XVI, 14: Posuerunt Asa super lectum suum, plenum aromatibus, et unguentis meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta. " Donec complerentur trium hebdomadarum dies, " ut hebdomada ad totum tempus vitae praesentis referatur, ternarius autem ad fidem Trinitatis. Psal. cxlv, 2: Psallam Deo meo quamdiu fuero.
" Die autem vigesima quarta mensis primi, " hoc est Aprilis, cum scilicet jam finita esset afflictio, et oratio mea, et decalogus in duo mandata legis esset deductus, et quatuor Evangelia essent impleta. " Eram juxta fluvium magnum qui est Tigris. " Tigris velocissimum animal est, et propter rapiditatem fluxus, Tigris vocatur ab animalis similitudine: significat autem fluenta gratiarum. Psal. xlv, 5: Fluminis impetus laetificat civitatem, Dei,
" Et levavi oculos meos. " Glossa: " Elevatione oculorum opus est, ut my-" stica videamus. " Isa. lx, 4: Leva in circuitu oculos tuos, et vide. Et hoc est, quod sequitur: " Et vidi, " supple, levatis oculis. Apocal. III, 18: Collyrio inunge oculos tuos ut videas. Et sic dixit, ubi, quando, et qualiter vidit, et describit revelationem: et hoc est:
" Et ecce vir unus. " Unum dicit, quia totus virtute virere videbatur. Job, I, 3: Erat vir ille magnus inter omnes Orientales, Unus, hoc est, liniens, unicae scilicet dignitatis, et singularis. Eccle. IV, 8: Unus est, et secundum, non habet. " Vestitus lineis, " ad. naturae munditiam demonstrandam: linum enim album est, et aeterni luminis imago. Apocal. III, 5: Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis. Proverb. XXXI, 22: Byssus ei purpura indumentum ejus, " Et renes ejus accincti auro obrizo. " Aurum sapientiam significat, obrizum, autem est ob rude quod in ipsa puritate consistit, et significat munditiam sapientiae divinae. Renes autem loca delectationum sunt, et significant eos qui. omnes suas delectationes ad sapientiam Dei referunt. Psal. lxxvi, 4: Memor fui Dei, et delectatus sum.
" Et corpus ejus quasi chrysolithus. " Hieronymus: " Alii transtulerunt Thar- " sis, quia ille lapis marini coloris est: " Tharsis enim mare est. " Ezech. i, 5: Adspectus eorum, similitudo hominis in eis. Populi vero captivati significabant amaritudinem.. " Et facies ejus velut. species fulguris, " ut scilicet iram significaret praecedere inimicos. Matth xxviii, 3: Erat autem adspectus ejus sicut fulgur. Ezechiel. I, 14: Animalia ibant, et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. " Et oculi ejus ud lampas ardens, " ut scilicet scintillantibus oculis zeli et amoris manifestaret ardorem. Apocal. I, 14: Oculi ejus tamquam flamma ignis, " Et brachia ejus, " in quibus adjutorium designatur, " et quae deorsum sunt usque ad pedes, " in quibus designatur quod fulsit nos Deus, et proficere in suos nos fecit, " quasi species aeris candentis, " ut in aere notetur sonoritas laudis, ut scilicet fortis et cito veniat in adjutorium nostrum. Isa. LII, 1: Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion. Ezech. I, 7: Pedes eorum pedes recti. Et, post pauca: Scintillae quasi adspectus aeris candentis. " Ei vox sermonum ejus ut vox multitudinis. " Multi enim cum Angelo venerant ad consolationem Prophetae, et unus pro multis loquebatur. Ezech. I, 24: Audiebam sonum, alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei. Apocal. I, 10: Audivi post me vocem magnam tamquam tubae. Job, III, 24: Tamquam mundantes aquae, sic rugitus meus. Aquae enim multae populi multi sunt.
Et subdit de magnitudine visionis in tribus, scilicet quod solus vidit, quod videndo destitutus fuit, quod confortatione indiguit.
Et hoc est:
" Vidi autem, ego Daniel, solus visionem. " Genes. vii, 1: Te, solum scilicet, vidi justum coram me in generatione hac. Bernardus: " Delicata est divina consola-" tio, nec datur admirantibus alienam . " " Porro viri qui erant mecum, " non conformitate gratiae, sed in operibus regis vel mundi, " non viderunt. " Glossa inducit illud Apostoli, I ad Corinth II, 14: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei. " Sed terror nimius irruit super eos: " humana enim infirmitas divina sustinet. Glossa inducit illud Apostoli, ad Hebr xii, 20, secundum litteram Septuaginta: Si bestia tetigerit montem, lapidabitur : vocans bestiam bestialem hominem, et
montem divinae majestatis et luminis, " Et fugerunt in absconditum, " latebras scilicet quaerentes. Jonae, I, 10: Cognoverunt viri quod a facie Domini fugeret, scilicet Jonas. Glossa inducit illud Joan. III, 20: Qui male agit, odit lucem. Et illud Genes. III, 10: Domine, vocem tuam audivi in paradiso: ei timui eo quod nudus essem, et abscondi me.
" Ego autem relictus solus, " ab omnibus scilicet mundanis. Psal. xliv, 11: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. " Vidi visionem grandem, hanc, " hoc est, grandia significantem, et in grandi lumine demonstratam. Eccli. xlviii, 27: Spiritu magno vidit ultima. Jerem. XXXIII, 3: Clama ad me, et ego exaudiam te: et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis. " Et non remansit in me fortitudo, " Glossa: " Visa Dei " fortitudine. " I ad Corinth I, 25: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. " Sed et species mea immutata est in me, " hoc est, color et figura prae terrore. Esther, xv, 10: Regina corruit, et in, pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. " Et emarcui, " supple, destitutus viribus: intellectu enim festinante in contemplationem, derelinquitur et marcessit corpus. Daniel. viii, 17: Cum venisset Angelus, pavens corrui in faciem meam, " Nec habui quidquam virium. " Psal. XXXVII, 11: Dereliquit me virtus mea. " Et audivi vocem sermonum ejus, " consolatoriam scilicet. Cantic. II, 14: Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis. "Et audiens jacebam, " supple, territus. Habacuc, iii, 1: Domine, audivi auditionem tuam, et timui. " Consternatus super faciem meam, " ut scilicet adorarenm. I ad Corinth XIV, 25: Cadens in faciem, adorabit Deum, " Et vultus meus haerebat terrae, " per humilitatem scili- cet. Exod. IV, 31: Proni adoraverunt, scilicet in terra.
Et subdit de confortatione: " Et ecce manus tetigit me. " Hieronymus: " Manum humanam mittit ad
" Prophetam, ut generis sui corpus re-" spiciens, non paveat. " Job, XIV, 15: Operi manuum tuarum porriges dexteram. " Et erexit me super genua mea. " In genibus virtus gressiva est, sicut in pedibus fulliva. Ad Hebr XII, 12 et 13: Solata genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, " Et super articulos manuum mearum, " ut scilicet starem quasi quadrupes, articulis manuum et genibus sustentatus. In articulis autem manuum diligentia operum significatur. Cantic. v, 14: Manus illius tornatiles aureae, plenae hyacinthis.
" Et dixit ad me, " supple, subdens de revelatione: " Daniel, vir desideriorum, " a Deo scilicet et ab Angelis desideratus. I Petr. I, 12: In quem desiderant Angeli prospicere, " Intellige verba quae ego loquor ad te. " II ad Timoth. II, 7: Dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. " Et sia in gradu tuo, " in pedibus scilicet locum tuum, quem apud Deum obtines, non dimittens. Eccle. x, 4: Locum tuum ne dimiseris, " Nunc enim missus sum ad te. " Ad Hebr I, 14: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi ? " Cumque dixisset mihi sermonem istum, " consolatorium scilicet. Cantic. ii, 14: Sonet vox tua in auribus meis: vox enim, tua dulcis. " Steti tremens, " steti in rectitudine, tremens pavore reverentiae, Isa. viii, 13 et 14: Ipse pavor vester, et ipse terror vester. Et erit vobis in sanctificationem.
" Et ait ad me, " confortans me scilicet: " Noli metuere, Daniel, " de pre- cibus tuis scilicet. II Paralip. xx, 17: 0 Juda et Jerusalem, nolite timere. " Quia ex die primo: " statim enim Deus adest obsecrationibus sanctorum. Deuter, IV, 7: Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris, " Quo posuisti, " hoc est, firmasti, " cor tuum act intelligendum, " divina scilicet, " ut te affligeres in conspectu Dei tui, " non in conspectu hominum. Ad Hebr XI, 36 et 37: Egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. " Exaudita sunt verba tua, " pro liberatione scilicet populi. Psal. XVII, 7: Exaudivit de templo sancto sua vocem meam. Simile, Luc. I, 13: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. " Et ego veni propter sermones tuos. " Argumentum, quod devotio orationis Angelos invitat. Psal, lxvii, 26: Praevenerunt principes conjuncti psallentibus.
" Princeps autem. " Ponit hic ablationem impedimentorum, tria dicens, scilicet impedimenta exaudiendae orationis, tristitiam Prophetae pro dilatione liberationis, ibi, v. 15: " Cumque loqueretur mihi. " Et tertio, ablationem impedimenti ad spem consolationis, ibi, v. 16: " Et ecccr"
Et hoc est:
" Princeps autem regni Persarum. " Posset dicere Daniel: Ex quo prima die exaudita est oratio mea, quare prima die non annuntiasti mihi, ne affligerem me tribus septimanis ? Et respondet Angelus: " Princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. " Viginti et unus dies sunt tres septimanae. Ad hoc autem ut hoc intelligatur, notanda sunt verba Hieronymi et Gregorii qui dicunt, quod " Deus singulis provinciis Angelum " principem posuit, qui bona illius prece vinciae spiritualia et corporalia prow curat quantum potest, et procurata rece fert ad Deum, et sic princeps Persarum " coram Deo retulit quod gens. Judaeo-" rum plura in Persas peccavit, quam " luerat per captivitatem: et ideo diffe-
" renda esset Judaeorum liberatio: et
" haec fuit resistentia qua resistit Ga-" brieli, qui ad Danielem missus fuerat, " et orationi Danielis. " Hoc modo loquitur Scriptura, III Reg. XXII, 19: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Psal. xlvi, 10: Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham.
" Et ecce Michael. " Secundus paragrapho in quo aliquid interponit de consolatione, scilicet quod Michael juvat preces Prophetae. Et hoc est:
" Et ecce Michael unus, " hoc est, dignitate unicus. " de principibus primis, " hoc est, praecipuus praepositus, quia populo Dei, sive in synagoga, sive in Ecclesia, principum. est principatum dirigere, ut secundum leges justitiae populum regant, et jura decernant. Isa, xxxii, 1: Ecce in justitia regnabit rex, ei principes in judicio praeerunt. " Venit in adjutorium meum, " quando scilicet preces tuas obtuli, et quando princeps Persarum restitit mihi. Tob. XII, 12: Quando orabas cum lacrymis..., ego orationem tuam obtuli Domino. " Et, " ideo, supple, " ego, " viginti et uno diebus, " remansi ibi juxta regem Persarum, " hoc est, Angelum praepositum regno Persarum, quasi detentus fui, ne ille preces tuas impediret. Nec hoc dicitur, quasi Deus hujusmodi allegationibus indigeat, sed ideo quia quod Deus fecit per justitiam, demonstrari vult luminibus intelligentiae ad cognitionem Angelorum: sicut et B. Augustinus dicit, quod " in creatione mundi factum est, " qui primo factus est in divina sapientia, " postea in Angelorum notitia, et tertio " in propria natura . " Sic ergo Michael allegat pro populo liberando, cum Gabriele, Hoc significatum est, Genes. XXXII, 1 et 2, ubi cum Angeli cum armis apparuissent Jacob, venientes in adjuto- rium, ejus, dixit: Castra Dei sunt haec.''
" Veni autem. " Tertius paragrapho, in quo aliquid triste inseritur.
Et hoc est:
" Veni autem ut docerem, te, " scilicet de effectu precum tuarum, Isa. xlviii, 17: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas. Et hoc est quod sequitur: " Quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, " partim scilicet in fine captivitatis, et partim in fine mundi. Numer. XXIV, 23: Heu ! quis victurus est, quando ista faciei Deus ? Et quare dixerit, in novissimis diebus, subdit: " Quoniam adhuc visio in dies, " protelatur ante scilicet quam impleatur visio, tempus longum. Isa. xxx, 27: Ecce nomen Domini venit de longinquo. Isa. XXIV , 22: Post multos dies visitabuntur.
Et sequitur pars de destitutione Prophetae. Audiens enim quod visio protrahatur, et populi impediatur liberatio, pro zelo quem habuit ad populum, destituitur. Psal. CXVIII, 139: Tabescere me fecit zelus meus.
Et hoc est:
" Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis. " II ad Corinth XI, 29: Quis infirmatur, ei ego non infirmor ? " Dejeci vultum meum ad terram, " confusus scilicet de peccato populi. Luc. XVIII, 13: Nolebat nec oculos ad caelum levare, Psal. cxxx, 1: Ahque elati sunt oculi mei. " Et tacui, " Job, IX, 35: Neque enim possum metuens respondere. Psal. xxxviii, 3: Obmutui, et humiliatus sum, ei silui a bonis: ei dolor meus renovatus est.
" Et ecce quasi similitudo filii homi- nis, " ut scilicet familiarius consolaretur, " tetigit labia mea, " tactu scilicet virtutis. Labia autem tangit, ut per labia de mysteriis Dei loqui possit. Isa. VI, 7: Ecce tetigit hoc labia tua, ei auferetur iniquitas tua, ei peccatum tuum mundabitur. " Et aperiens os meum, locutus sum. Psal. L, 17: Domine, labia mea aperies, etc. " Et dixi ad eum, " scilicet Angelum Gabrielem, " qui stabat coram me. " Angeli enim assistunt orantibus. Hoc significatum est, Genes. xxviii, 12 et seq., ubi Jacob vidit in scala Angelos ascendentes et descendentes: descendentes ut consilium Dei sanctis revelent: ascendentes, ut vota sanctorum Deo offerant. Joan I, 51: Videbitis caelum, apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. " Domine mi. " Hoc dicit, quia " Angelus in " persona Dei apparuit, " ut dicit Hieronymus. " In visione tua , " prae magnitudine scilicet tuae claritatis, " dissolutae sunt compages meae. " Alia translatio: " Conversa sunt interiora mea in me, " Psal. VI, 3 et 4: Conturbata sunt ossa mea: ei anima mea turbata est valde, " Et nihil in me remansit virium: " haec enim infirmitas humana est, quae excellentem lucem divinitatis sustinere non potest. Psal. lxxxiii, 3: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini, Act. IX, 3 et 4: Subito circumfulsit eum lux de caelo. Et cadens in terram audivit vocem, etc.
Et hoc est quod sequitur:
" Et quomodo poterit servus Domini
mei, " homo naturae servilis. Aristote- les: " Multipliciter humana natura ancil-
" laest . " " Loqui cum Domino meo? "
Genes. xviii, 27: Loquar ad Dominummeum, cum sim pulvis, et cinis. " Nihil
enim in me remansit virium, " Psal.
lxxii, 26: Defecit caro mea, et cormeum: Deus cordis mei, et pars mea,
Deus, in aeternum. Job, xxxiii, 19: Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit, quibus homo confortatur. " Sed ei halitus meus intercluditur. " Ita enim in Dominum festinat spiritus, quod fere relinquit corpus, et vix spirat. Psal. lxxvi, 4: Memor fui Dei, et delectatus sum: et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. Glossa quaedam mystica supra id. quod supra habitum est, v. 3: Caro ei vinum non introierunt in os meum, dicit quod " caro corpus Christi est, et " vinum sanguis, quibus homo destitu-" tus deficit, " et videtur innuere, quod tempore luctus ab his abstinendum sit. Tempus autem luctus tempus paenitentiae est. Et ita videtur Augustinus velle, qui dicit, quod " corpus Domini sumere " non debet, nisi, confortatus bona con-" scientia. De novo autem paenitens non " est confortatus bona conscientia. " De novo autem paenitentes, vocamus contritum, et non confessum, et qui non satisfecit. Et hoc videtur velle Magister Hugo de S. Victore, qui dixit: " Audacter " dico, quod etsi contritus sit, et non " confessus, corpus Christi sumere non " debet. " Contra hoc videtur esse, quod quando contritus est, culpa tota remissa est. Ezechiel. xviii, 21 et 22: Si autem egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est,,,, omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor. Contritus ergo dignus est vita aeterna. Ergo et communione dignus est. Ad hoc dicendum, quod contritus, et non confessus dignus est communione, dummodo non contemptus religionis, sed necessitas impedimenti alicujus rationabilis sit causa dilatae confessionis. Et quod dicit Augustinus, quod debet esse confortatus bona conscientia, dicendum quod causam confortationis habet, et bonam conscientiam, qui conscientiam mortalis peccati non habet. Et quod dicit Magister Hugo, de eo intelligi- tur, qui in proposito non habet confiteri,
" Rursum ergo tetigit me, " tactu virtutis scilicet. Psal. cxliii, 5: Tange montes, et fumigabunt, " Quasi visio hominis, " hoc est, Angelus in visu, et specie hominis. " Et confortavit me. " Psal. xxviii, 11: Dominus virtutem populo suo dabit,
" Et dixit: Noli timere, vir desideriorum. " Simile, Luc. I, 13: Ne timeas, Zacharia. " Boni enim Angeli est pro-" pellere timorem ab his quibus apparet, " ut dicit Antonius. " Pax tibi, " supple, et ex pace confortatio. Ad Philip. IV, 7: Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda et intelligentias vestras. " Confortare, " corde, " et esto robustus, " opere, Josue, I, 6: Confortare, ei esto robustus: ego enim tecum sum. " Cumque loqueretur mecum , " Angelus scilicet, " conualui, " hoc est, ad valorem redii. Osee, xii, 4: Invaluit ad Angelum, ei confortatus est. " Et dixi, " jam scilicet confortatus. " Loquere, Domine mi, " I Reg, III, 9: Loquere, Domine, quia audit servus tuus, " Quia confortasti me, " ut scilicet stare et loqui possim. Isa. xl, 31: Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem,
" Et ait, " Angelus scilicet ad me. Quasi dicat: " Numquidscis quare venerim ad te ? " Mirum est si nescis, quia jam dixi tibi. Glossa: " Ideo veni, ut docerem te " exauditas esse preces tuas. " " Et nunc, " supple, hoc perfecto, " revertar " ad intima contemplationis, " ut praelier adversum principem Persarum, " qui scilicet tuis precibus, et meae legationi contradicit. " Praelium autem hoc nihil est,
" quam in lumine intellectuali justitiae di-" viriae demonstratio: et sedatio praelii, " voluntatis divinae ostensio est, " ut dicit Gregorius. Judicum, v, 20: Stellae manentes in ordine ei cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.
Et subjungit aliquid consolationis I " Cum enim egrederer, " ut scilicet ad te venirem, " apparuit princeps Graecorum veniens, " allegans scilicet quod Medorum regnum juste destruendum sit, et Graecis subdendum: et si hoc in lumine Dei terminabitur, tui liberabuntur. Propter hoc dicitur, Judic. v, 8: Nova bella elegit Dominus, Job, xxv, 2: Qui facit concordiam in sublimibus suis, Sublimia dicuntur Angeli pro diversis diversa allegantes, Concordia autem est, ut diximus, divinae diffinitionis ostensio.
Et hoc est quod sequitur: " Verumtamen, " supple, rediens ad te, " annuntiabo tibi, "iterata revelatione,
" quod expressum est in scriptura veritatis, " hoc est, in praeordinatione divina: per hanc enim totum istud bellum ad concordiam revocatur. Jerem, xxxiii, 3: Annuntiabo tibi grandia ei firma quae nescis. Dicitur autem scriptura veritatis, quia nec fallit, nec fallitur. In apocrypho Esclr. IV, 38: Veritas manet, et invalescit in aeternum, ei vivit . " Et nemo est adjutor meus in omnibus his, " praeliis scilicet, " nisi Michael, princeps vester: " ille enim pro propitiatu decertat. IV Reg. VI, 16, dixit Eliseus in Angelorum adjutorio confidens: Noli timere: plures enim nobiscum sunt quam cum illis. Multos enim in acie sua ducit vexillifer Michael, qui omnes decertant pro nobis. Hoc significatum est, Apocal. XII, 7: Michael ei Angeli ejus praeliabantur cum dracone. Psal. xxiii, 8: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.''