SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 4

Posita patientia apostolorum in malis, et causa patientiae ostensa, hic apostolus consequenter manifestat ea; et primo manifestat id quod dixit de spe gloriae; secundo vero id quod dixit de sua patientia, ibi propter quod non deficimus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo manifestat spem gloriae quam habet; secundo ostendit unde haec spes sibi proveniat, ibi habentes autem eundem, etc..

Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo mortificationem iesu in corpore suo portet; secundo vero manifestat quomodo portet vitam iesu, ibi ut et vita, etc.; tertio manifestat quid ex hoc sibi et aliis proveniat, ibi ergo mors, etc..

Dicit ergo primo: dico quod portamus mortificationem in corporibus nostris, non quod moriamur, sed quia nos qui vivimus, corporali vita vel virtutibus, semper tradimur in mortem, vel in pericula mortis. Et hoc quidem, propter iesum. Ps. XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves, etc..

Qualiter autem vitam iesu portemus in corpore exponit subdens: ita, scilicet ut vita iesu immortalis et impassibilis, manifestetur in carne nostra nunc mortali, ita ut caro nostra mortalis recipiat immortalitatem in resurrectione. I Cor. XV, 53: oportet autem mortale hoc induere, etc..

Sed ex hoc quid proveniat, subdit, dicens ergo mors operatur, id est exercet dominium suum in nos, vita autem, scilicet praesens, operatur in vobis, quia estis in prosperitate, iuxta illud I Cor. IV, 10: nos stulti, etc.. Ut mors operetur in nobis magnum bonum, scilicet consecutionem vitae spiritualis. Ps. Cxv, V. 15: pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum eius, etc.. Sed vita terrena quam amatis, operatur in vobis magnum malum, scilicet mortem aeternam. Prov. X, 16: opus iusti ad vitam, etc.. Io. XII, 25: qui amat animam suam in hoc mundo, etc..

Vel aliter: duo fuerunt in christo, mors corporalis et vita spiritualis. Dicit itaque ergo mors, etc., quasi dicat: in nobis non solum vita spiritualis operatur, inquantum imitamur spiritualiter, sed etiam mors operatur, id est propter spem resurrectionis, et propter amorem christi, vestigia mortis christi in nobis apparent, inquantum passionibus mortis exponimur, Ps. XLIII, 22: propter te mortificamur tota die; sed in vobis operatur solum vita christi, per quam vitam fides plantatur in vobis et vita spiritualis.

Unde autem proveniat apostolo haec spes certitudinis, subdit, dicens habentes autem, etc.. Et circa hoc duo facit.

Primo ponit causam certitudinis; secundo concludit ipsam certitudinem, ibi scientes quoniam qui, etc..

Causa autem huius certitudinis est spiritus, infundens fidem in cordibus eorum.

Unde primo ponit causam hanc; secundo vero manifestat eam per exemplum, ibi sicut scriptum est, etc..

Dicit ergo: ex hoc speramus et non deficimus, quia sumus habentes eumdem spiritum fidei, quem antiqui habuerunt, quia, licet tempora mutata sint, spiritus tamen et fides non est mutata, nisi quod illi credebant christum venturum et passurum, nos autem credimus ipsum venisse et passum fuisse. Et hic spiritus est spiritus sanctus, qui est spiritus fidei.

I Cor. XII, 11: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, etc.. Et ibidem: alteri fides in eodem spiritu.

Hunc ergo spiritum habentes, quem antiqui habuerunt, facimus eadem quae illi, et credimus. Illi autem quid fecerint, dicit ps.

Cxv, 10: credidi, scilicet deo et perfecte.

Et hoc omnes antiqui fecerunt. Hebr. XI, 39: hi omnes testimonio fidei, etc.. Propter quod, scilicet credidi, locutus sum, id est confessus sum fidem. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, etc.. Quod etiam nos facimus, quia propter hoc quod credimus, loquimur et confitemur fidem et praedicamus.

Act. IV, 20: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Spiritus ergo sanctus est causa huius certitudinis.

Ultimo ergo concludit conclusionem intentam, scilicet ipsam certitudinem. Et primo de salute propria; secundo de salute aliorum, ibi et constituet vobiscum, etc..

Dicit ergo scientes, id est certam scientiam habentes, quoniam qui suscitavit iesum, id est deus pater, vel tota trinitas, et nos cum iesu suscitabit, ut scilicet sumamus eamdem gloriam cum iesu, quia cum simus membra eius, debemus esse cum capite.

Io. XII, 26: volo, pater, ut ubi ego sum, illic sit et minister meus, etc.. Rom. VIII, V. 11: qui suscitavit dominum iesum a mortuis, suscitabit, etc..

Et non solum sum certus de salute nostra, sed etiam de vestra, quia constituet nos vobiscum, id est simul erimus; quia sicut nos sumus membra christi, ita et vos per nos.

I Thess. IV, 16: et sic semper cum domino erimus. Matth. XXIV, 28: ubicumque fuerit corpus, etc..

Et ideo dicit vobiscum, ut animet eos ad bonum, inquantum ostendit eos non esse inferiores, sed pares.

Et bene hoc possum certe dicere, quia omnia sunt propter utilitatem vestram.

Nam omnia, quae sustinemus, omnes gratiae quas recipimus a deo, sunt propter vos, scilicet instruendos nostro exemplo. Et hoc ideo ut gratia abundans a nobis, in vos abundet per multos in gloriam dei, id est multi agant gratias deo super beneficio tanto. Eph. V, V. 20: gratias agentes deo et patri, etc..