De opinione novella, quae omnium animalium, motivorum post mortem dicit remanere animas.
Post omnes autem dictas opiniones, quorumdam nova nobis inducitur opinio, dicentium omnes animalium quae secundum locum moventur, animas post corporis permanere dissolutiones : et haec opinio partim antiquum sequitur Democritum,et partim Orpheum quantum potest perpendi ex carminibus Orphicis.
Democritus enim dicebat omnium corporum formas esse animas : opprimi tamen plus et minus a terrena materia, aliquando usque ad intellectus amissionem, aliquando autem usque cum intellectu ad sensus amissionem, aliquando autem etiam, usque ad amissionem nutritionis cum sensus et intellectus amissione.
Orpheus autem mundum plenum diis immortalibus esse dicebat, qui attrahuntur respiratione,et fiunt animae corporum, sicut in libro de Anima ''diximus. Et uterque istorum animas post separationem a materia remanere dicebat.
Sed haec novella opinio non omnes remanere dicit animas, sed eas solas quae in corporibus suis motum faciunt locali- ter processivum, forte ex hoc persuasionem accipiens, quod motor separatur a mobili : et videtur quod omnis perfectio corporis alicujus quae ut motor conjungitur mobili, separari potest ab ipso : haec enim in omnibus videmus supercaelestibus, in quibus motores sunt separati, per nullam virtutem vel potentiam quae sit in ipsis actus corporis existentes sicut actus est forma materiae, licet actus sint sicut motor est actus corporis moti . ''In artibus autem quae imitantur naturam, sicut est nautica, et hujusmodi artes, etiam motor separatur : et ideo videtur his quod etiam in natura in quibus est motus a seipsis, motor universaliter separetur a corpore quod movet, et cum non sit per naturam corruptibilis, quod post corporis permaneat dissolutionem.
Ad hoc autem videtur esse ratiocinatio Phaedri: quoniam in omnibus per se et a se motis necesse est esse unum primum quod sit causa motus illius : et hoc non potest esse compositum ex motore et moto, sicut alibi demonstratum est a nobis : igitur hic ex seipso exerit motum in mobile : et quod ex seipso exerit sic motum, per suam naturam et essentiam est causa movens, quia aliter non esset primum : et quod per essentiam est movens, virtutem movendi non accipit a corpore quod movetur et per eam non dependet ad ipsum : quod enim convenit per essentiam alicui, hoc non habet nisi a seipso et non ab alio : et quod non dependet ab alio, separabile est ab ipso, sicut demonstratum est in an tecedentibus : ergo omnis anima motiva videtur esse separabilis a corpore.
Sed hoc dogma philosophiae non congruit, nisi forte Pythagorae et Democriti et Orphei dictis: eo quod nos jam in XVI libro Animalium ostendimus omnes animas praeter rationalem educi de materia : et quod de materia educitur per generationem,
non potest remanere dissoluta materia. Non enim remanet aliquid,cujus principia tenent iaipsum in esse non remanent : et distinximus inpraehabitis,quod alia est virtus corruptibilis,et alia virtus operans in corpore secundum corporis harmoniam, et alia quae secundum essentiam suam et secundum suam substantialem opinionem non dependet a corpore. Nec oportet re-
petere quae bene in antecedentibus et aliis libris nostris probata sunt, ubi ostendimus nullam formam esse separabilem, nisi eam solam quae etiam in corruptibili materia secundum substantias et potentias sibi essentiales et operationes jam in corpore manens, separata est. Propter quod etiam quidam dixerunt onimam rationalem in corpore adhuc existentem, esse per se ubique et semper, licet per accidens sit hic et nunc : quod tamen dictum ego non approbo.
Sed de hoc satis constat per ea quae in III de Anima a nobis sunt disputata : quoniam anima rationalis fundamenta habet, scilicet vegetativum et sensitivum, per quae determinatur et individuatur, licet lumen intellectus sit separatum : et hoc modo ubique et semper : quia sine differentia loci et sine differentia temporis omnia intelligibilia fiunt in ipso, sicut in perspicuo fiunt omnia visibilia, et intellectus agentis est facere omnia intelligibilia sine differentia loci et temporis, sicut in lumine est principium activum omnium visibilium.
De his igitur satis in libris praehabitis et in isto dictum est a nobis : et quod de movente haec opinio pro se inducit, jam in praehabitis est solutum : quoniam motor ille virtutes movendi accipit a corpore, et praevenitur a natura quae impellit ipsum : et ideo non vere est primus motor et prima causa motus, sicut fingit haec opinio : est enim virtus in corpore secundum corporis movens harmoniam :
et ex virtute corporis causatus et eductus in esse : et ideo cum corporis dissolutione necesse est eum deficere : nihil autem talium est in anima rationali, sicut patet per ante dicta.