Posita patientia quam apostoli habebant in tribulationibus, et praemio quod expectabant manifestato, hic consequenter agit de patientiae causa et patientiae modo, seu ratione. Et circa hoc tria facit.
Primo enim insinuat sanctorum patientiam; secundo patientiae causam, ibi non contemplantibus nobis, etc.; tertio patientiae remunerationem, ibi id enim, etc..
Circa primum intendit ostendere, quod sanctorum patientia est invincibilis. Et hoc est quod dicit propter quod, scilicet quia sumus scientes quod qui suscitavit iesum a mortuis, suscitabit nos et constituet vobiscum, ideo non deficimus, scilicet in tribulationibus, id est non deducimur ad hoc quod non possimus propter christum amplius ferre et sustinere. Nam deficere idem est quod ferre non posse. Ier. XX, 9: defeci, ferre non sustinui.
Causa autem quare non deficimus est quia licet quantum ad aliquid deficiamus, scilicet quantum ad exteriorem hominem, tamen quantum ad aliquid semper renovamur, scilicet quantum ad interiorem hominem. Et hoc est quod dicit sed licet is qui foris est, etc..
Ubi sciendum est, quod occasione istorum verborum haereticus, tertullianus nomine, dixit quod anima rationalis, quae est in hominis corpore, habet corpoream figuram et membra corporea, sicut et corpus habet: et hoc dicitur homo interior; corpus vero, cum sensibus suis, dicitur homo exterior. Quod quidem falsum est. Unde, ad intellectum huius verbi, sciendum est quod etiam secundum philosophum in ethic., et secundum consuetudinem loquendi, unumquodque dicitur esse illud quod est principalius in ipso, puta, quia in civitate principalius est potestas et Concilium, id quod facit potestas et Concilium, dicitur tota civitas facere.
Principalius autem in homine potest aliquid iudicari et secundum veritatem et secundum apparentiam. Secundum veritatem quidem principalius in homine est ipsa mens, unde secundum iudicium spiritualium virorum mens dicitur homo interior. Secundum apparentiam vero principalius in homine est corpus exterius cum sensibus suis; unde secundum iudicium illorum, qui tantum corporalia et sensibilia considerant et terrena sapiunt, quorum deus venter est, corpus cum sensibus dicitur homo exterior.
Et ideo, secundum hunc modum, loquitur hic apostolus, dicens licet homo noster, scilicet corpus cum natura sensitiva, corrumpatur, in tribulationibus, ieiuniis et abstinentiis et vigiliis, Rom. VI, 6: vetus homo noster simul, etc.. Habac. III, 16: ingrediatur putredo, etc., tamen is homo, qui intus est, scilicet mens, seu ratio munita spe futuri praemii et firmata munimine fidei, renovatur. Quod sic intelligendum est: vetustas enim est via ad corruptionem. Hebr. VIII, V. 13: quod antiquatur et senescit, etc.. Natura autem humana fuit in integritate condita et, si in illa integritate permansisset, semper esset nova: sed per peccatum incepit corrumpi; quo fit, quod quidquid consecutum est, sicut ignorantia, difficultas ad bonum, et pronitas ad malum, poenalitas et alia huiusmodi, totum pertinet ad vetustatem.
Cum ergo natura humana huiusmodi peccatum sequentia deponit, tunc dicitur renovari.
Quae quidem depositio hic incipit in sanctis, sed perfecte consummabitur in patria.
Hic enim deponitur vetustas culpae: nam spiritus deponit vetustatem peccati et subiicitur novitati iustitiae. Hic intellectus deponit errores et assumit novitatem veritatis; et, secundum hoc, is, qui intus est homo, scilicet anima, renovatur. Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. Sed in patria tolletur etiam vetustas poenae. Unde ibi erit consummata renovatio. Ps. Cii, 5: renovabitur ut aquilae, etc..
Sed quia sancti quotidie proficiunt in puritate conscientiae et in cognitione divinorum, ideo dicit de die in diem. Ps. Lxxxiii, 6: ascensiones in corde suo. Sic ergo patientia est invincibilis, quia renovatur de die in diem.
Tertium principale, scilicet huius patientiae causa, est recogitatio praemii, quae est efficacissima, quia, secundum Gregorium, recogitatio praemii, diminuit vim flagelli. Et hoc est quod dicit id enim quod, etc., quasi dicat: nihil sunt tribulationes quas hic patimur, si respiciatur ad gloriam, quam ex eis consequimur.
Unde comparat statum sanctorum, qui sunt in vita ista, ad statum eorum, qui sunt in patria, et ponit quinque in utroque statu correspondentia sibi invicem.
Nam primo status istius vitae in sanctis est status, quantum in se est, parvus et quasi imperceptibilis. Unde dicit id, id est minimum. Is. LIV, 7: ad punctum, in modico dereliqui te.
Item transitorium. Unde dicit in praesenti, id est in vita ista, quae est in afflictionibus et aerumnis. Iob VII, 1: militia est vita hominis, etc..
Item temporis brevitas. Unde dicit momentaneum.
Is. LIV, 8: in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, etc.. Nam totum tempus huius vitae comparatum ad aeternitatem, non est nisi momentaneum.
Item est levis. Unde dicit leve. Nam licet supra I, 8 dicatur: gravati sumus supra modum, quia scilicet grave est corpori, tamen spiritui charitate ferventi levissimum est. Augustinus: omnia gravia et immania facilia et prope nulla facit amor.
Item est poenosus. Et ideo dicit tribulationis.
Mich. VII, 9: iram domini portabo, etc..
Sed quantum ad statum beatitudinis ponit quinque, quia contra hoc, quod dicit, id, ponit supra modum, id est supra mensuram. Rom. VIII, 18: existimo quod non sunt condignae passiones, etc..
Sed contra Matth. XVI, 27: reddet unicuique iuxta opera sua. Non ergo supra mensuram.
Respondeo. Dicendum est, quod ly sed, non designat aequalitatem quantitatis, ut scilicet quantum quis meruit, tantum praemietur, sed designat aequalitatem proportionis, ut scilicet qui plus meruit, plus praemii accipiat.
Item contra id quod dicit in praesenti, ponit in sublimitate, id est in statu sublimi absque perturbatione. Is. LVIII, 14: sustollam te super altitudinem nubium, etc..
Contra id quod dicit momentaneum, ponit aeternum, Is. XXXV, 10: laetitia sempiterna super capita eorum, etc..
Contra id quod dicit leve, ponit pondus.
Et dicit pondus, propter duo. Pondus enim inclinat et trahit ad motum suum quae subsunt sibi. Sic gloria aeterna erit tanta, quod totum hominem faciet gloriosum, et in anima et in corpore; nihil erit in homine, quod non sequatur impetum gloriae.
Vel dicitur pondus, propter pretiositatem.
Nam pretiosa solum ponderari consueverunt.
Contra hoc, quod dicit tribulationis, ponit gloriae.
Vel hoc quod dicit gloriae, potest esse commune ad alia quatuor, quae de statu patriae dicuntur; hoc vero quod dicit tribulationis, ad quatuor quae de statu praesentis vitae dicta sunt.
Operatur supra id, scilicet quod tribulationes patimur, nam haec sunt causa et meritum, quare deus istam gloriam nobis conferat.
Est ergo sanctorum patientia invincibilis, eorum remuneratio ineffabilis, sed, remunerationis eorum recompensatio, recta et delectabilis.
Unde dicit non contemplantibus nobis, etc., quasi dicat: licet haec, quae speramus, sint futura, et interim corpus nostrum corrumpatur, nihilominus tamen renovamur, quia non attendimus ad ista temporalia, sed ad caelestia. Et hoc est quod dicit: operatur in nobis pondus gloriae, nobis dico, non contemplantibus, id est non attendentibus ad ea quae videntur, id est ad terrena, sed ad ea quae non videntur, scilicet caelestia.
Phil. III, 13: quae retro sunt obliviscens, etc.. I Cor. II, 9: oculus non vidit, etc..
Et quare caelestia contemplamur? quia ea quae videntur, id est terrena, sunt temporalia, et transitoria, ea autem quae non videntur, scilicet caelestia, sunt aeterna. Is. LI, V. 8: salus autem mea in sempiternum erit.