COMMENTARIUS.
" Ego autem ab anno primo. " Tangitur hic decursus temporis per bella gentium et regum, usque ad tempus ultimum perpetuae liberationis, et in typum hujus sumitur bellum regis aegypti, et regis Syriae, secundum quod etiam Dominus dicit, Luc. XXI, 10: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
Habet autem duas partes capitulum istud, in quarum prima bella regis aegypti et Syriae describuntur. In secunda describitur malum, quod. Antiochus in figura Antichristi fecit contra populum sanctum, ibi, v. 28: " Et cor ejus adversum testamentum sanctum. "
In prima septem sunt paragraphi, in quorum primo revelatio visionis ostenditur, et bellum quod rex Persidis movit Graecis. Secundo, describitur bellum Alexandri regis et successorum ejus contra regem Persidis, ibi, v. 3: " Surget vero rex fortis. " In tertio, describitur bellum regis aegypti contra regem Syriae, ibi, v. 5: " Et confortabitur rex Austri. " Quarto, falsa consideratione describitur inter utrumque, ibi, v. 6: " Et post finem annorum. " In quinto, describitur bellum filiorum Antiochi contra filios regis aegypti, ibi, v. 10: " Filii autem ejus provocabuntur . "In sex to, iterato describitur bellum regis Syriae contra regem aegypti, et describitur in- dignitas successorum regis Syriae, ibi, v. 13: " Convertetur rex aquilonis. " In septimo, describitur proditio quam ad se invicem habebant duo reges, ibi, v. 25: " Et concitabitur fortitudo ejns. "
In primo ergo paragrapho duo dicuntur, revelatio scilicet, et bellum regis Persarum contra Graecos.
Et hoc est:
"Ego autem, " scilicet Daniel, " ab anno primo Darii Medi, " qui scilicet interfecit Baltassar " stabam, " supple, in oratione. Ad Coloss. IV, 2: Orationi instate, vigilantes in ea. " Ut confortaretur, " in persona scilicet, " et roboraretur, " supple, in regno. Et est hic objectio litteralis: quia facta praecedentis capitis facta sunt tertio anno Cyri, regis Persarum: et sic videtur male ordinare, quia ista sunt facta ante illa. Ad hoc dicit Hieronymus, quod " alius est ordo " quem tenet historiographus, et alius " quem Propheta: historiographus enim " sequitur ordinem temporis, Propheta " autem ordinem materiae: et ideo quod " pertinet ad temporis determinationem, " ad liberationem populi Dei simul po-" suit: et ita ea quae pertinent ad perse-"cutionem sanctorum conjungit, et " ideo componit haec omnia, quae ad per" secutionem pertinent: " et est figura quae dicitur AdminBookmark et a Theolo- gis vocatur anticipatio.
Subjungit autem de revelatione.
Et hoc est:
" Et nunc veritatem annuntiabo tibi. " Hieronymus: " Tacita persona, Dominus " inducit loquentem, vel Angelum in " persona Domini. " Et est, ac si dicat: Tu oras pro rege Persarum, eo quod amicus tuus est, et te de lacu leonum liberavit: et quod vis scire de regibus
Persidis, ego annuntiabo tibi. In hoc Daniel fecit sicut Jeremias praecepit, XXIX, 7: Quaerite pacem civitatis ad quam, transmigrare vos feci, ei orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. Scies ergo quid regibus Persidis futurum sit: " Ecce, " supple, praeter alios reges novem, " adhuc tres reges stabunt in Perside, " aliis scilicet excellentiores, " Tres autem illi fuerunt, " ut dicit Hieronymus, primus Camby-" ses, filius Cyri, secundus Esmenides " magnus, qui Pathapten, filiam Carnea bysis, duxit uxorem: quo occiso, sep-" tem aliis tertius Darius successit, cui " eadem Pathaptis nupsit, et ex eo Xer-" cem filium genuit, qui potentissimus v et ditissimus Graeciam impugnavit. " Et hoc est quod sequitur: " Et quartus dilabitur opibus nimiis super omnes, " antecessores suos scilicet: " et cum invaluerit divitiis suis, " Xerces scilicet, " concitabit omnes, " amicos, et adjutores, " adversus regnum Graeciae. " Hoc significat, quod^tres reges, scilicet concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae , et quartus, qui est ambitio honoris, vel potestatis, si per avaritiam ditantur, sapientiam impugnant, quam Graeci quaerunt. Psal. II, 2: Adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum,
Secundus paragraphus.
" Surget vero rex fortis, " Alexander scilicet, " et dominabitur, " supple, super aegyptum, et alias provincias, " potestate multa: " in Asiam enim transivit, et Sardis urbem Darii cepit, fugatis ducibus ejus, et Darium interfecit. Et hoc est quod sequitur: " Et faciei quod placuerit ei. " Habac. I, 10: Ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt.
" Et cum steterit, " in summa potestate scilicet erectus, " conteretur regnum ejus, " Hieronymus: " Cum triginta " duos aetatis haberet annos, et duodeci-" mum imperii annum, in Babylone venc-" no interiit. " Isa. II, 11: Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum, " Et dividetur, " supple, regnum sic contritum, " in quatuor ventos caeli, " hoc est, in quatuor plagas mundi: in aegypto enim qui est ad Meridiem, primo regnavit Ptolemaeus, Lagi filius: in Macedonia, Philippus Arideus, frater Alexandri, quae est ad Occidentem: in Syria et Babylonia, quae sunt ad Orientem, Seleucus cognomento Nicanor: in Assyria autem et Ponto, quae sunt ad Aquilonem, regnavit Antigonus. Ventos autem plagas mundi vocat, quia res hujus mundi, quasi vento, huc illucque jactantur Daniel. vii, 2: Quatuor venti caeli pugnabant in mari magno. Psal. XXXIV, 5: Fiant tamquam pulvis ante faciem venti. " Sed non in posteros ejus, " supple, dividetur regnum: quia Alexander liberos non habuit. Isa. XIV, 20: Non vocabitur in aeternum semen pessimorum. " Neque secundum potentiam illius, qua dominatus est, " supple, aliquis regum sequentium eum dominabitur. Isa. XIV, 5: Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium.
Et subjungit causam: Lacerabitur enim regnum ejus. Matth xii, 25, et Luc. XI, 17: Omne regnum in seipsum divisum, desolabitur. " Etiam in externos, " hoc est, obscuriores, et minores, " exceptis iis, " supple, quatuor qui dicti sunt. Hieronymus: " Nam Cappadocia " et Armenia, Bythinia et aliae provin-" ciae quas tenebat Alexander, mortuo " Alexandro, fecerunt sibi reges, et a " dominio Macedonum recesserunt. "
Tertius paragraphus, de confortatione regis aegypti. Et hoc est:
" Et confortabitur rex Austri, " hoc est, aegypti, qui ad Austrum est: hic autem rex dicitur fuisse Ptolemaeus, Lagi filius, qui primus regnavit in aegypto. " Et de principibus ejus, " hoc est, de filiis succedentibus in principatu, " praevalebit super eum, " unus scilicet: ethic dicitur fuisse Ptolemaeus Philadelphus, secundus rex aegypti, qui potentia, et gloria, et divitiis patrem vicit: et hoc est: " Et dominabitur super eum, " patrem scilicet, " ditione, " eo quod dationem aegypti ampliavit: Cyprum enim et Phaenicem obtinuit. Psal. lxxi, 8: Dominabitur a mari usque ad mare. " Multa enim dominatio ejus, " supple, plusquam patris. Luc. XXII, 25: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici vocantur. Sic enim erit inter eos.
Quartus paragraphus, in quo dicitur quod nuptiis foederabuntur, sed non valebit ad amicitiam.
" Et post finem annorum, " multorum scilicet, quibus compugnaverant rex aegypti, et rex Syriae, " foederabuntur, " falso scilicet laedere. Isa. XXVIII, 15: Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum. " Filiaque regis Austri, " hoc est, aegypti, Beronice vocata, " veniet, " supple, nuptura, " ad regem Aquilonis, " Antiochum scilicet, regem Syriae, " facere amicitiam, " inter patrem et maritum: " et non obtinebit fortitudinem brachii, " hoc est, Beronice, uxor Antiochi, fortitudinem militum in Syria non habebit, quia non assistent ei. Milites enim dicuntur brachium, quia quasi brachium pugnant pro rege. Jerem, XVII, 5: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. " Nec stabit semen ejus, " in regno scilicet Syriae, hoc est, filius quem ex Antiocho suscepit, regnum non obtinebit. Isa. XIV, 21: Praeparate filios ejus occisionifin iniquitate patrum suorum: non consurgent. Et hoc est quod sequitur: " Et tradetur
ipsa, " cum filio suo, " et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, " supple, tradentur cum ea occidenti, principibus scilicet Antiochi. Psal. lxii, 11: Tradentur in manus gladii, paries vulpium erunt. " Et, " ita, supple, tradetur, " qui confortabat eam in temporibus, " hoc est, ad. quoddam tempus, hoc est, Antiochus maritus: quia Laodices, prima uxor ejus ante Beronicen, propter hoc quod ei Beronicen praeposuerat, veneno interfecit.
" Et stabit de germine radicum ejus plantatio, " hoc est, filius Ptolemaei Philadelpho, qui vocabatur Ptolemaeus Evergetes, " et ingredietur provinciam regis Aquilonis, " hoc est, regis Syriae, " et abutetur eis, " tyrannica scilicet potestate, et ferina crudelitate: hoc enim abusus est, hoc est, ultra metas humanae rationis usus: unde abutetur tantum valet, quantum crudeliter subvertet tam matrem quam filium. Jerem. xviii, 23: In tempore furoris tui abutere eis,
" Et obtinebit insuper. " Tantam enim habebit victoriam, quod super captivitatem terrae dominetur. " Deos eorum, et sculptilia, " supple, captivavit et cepit. Unde Hieronymus: " Tulit de regno Se-" leuci quadringenta millia talenti, et si-" mulacra, et vasa pretiosa duo millia et " quadringenta, in quibus illa quae Galli" byses ex aegypto in Persas portaverat, " reportavit in aegyptum. " Et hoc est quod sequitur: " Vasa quoque pretiosa argenti et auri, " quae scilicet in Perside sunt, " captiva ducet in aegyptum, " hoc est, reducet: justum est enim ut qui praedatus est, praedetur. Isa. xxxiii, 1: Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis ? Et adhuc subjungit de eodem: " Ipse, " scilicet Evergetes Ptolemaeus, " praevalebit adversus regem Aquilonis, " Galliricum scilicet.
" Et intrabit in regnum, " Syriae scilicet, " rex Austri, " hoc est, aegypti, ut victor, " et revertetur ad terram suam, " non rapta scilicet Syria, licet victor fuerit in praelio Cogitatum enim hominis saepe Dominus impedit. Job, v, 12: Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant.
Quintus paragraphus, in quo dicitur de bello, quod movit rex Syriae contra regem aegypti. Et hoc est:
" Filii autem ejus, " Gallirici scilicet Seleuci filii, Ceranus et Antiochus magnus, " provocabuntur, " ad praelium scilicet, ex morte iniqua patris, " et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum, " in ultionem scilicet patris: regna enim Orientis adversus Ptolemaeum Philopatorem concitavit. Psal. lxvii, 31: Dissipa gentes quae bella volunt, a Et veniet, " supple, Antiochus magnus, Seleuci filius, " imperans, " ex ira occisorum patris. Isa. viii, 1: Velociter spolia detrahe, cito praedare. " Et inundans, " latitudine exercituum. Isa. viii, 8: Ibit per Judam, inundans, et transiens usque ad collum veniet, " Et revertetur, " supple, in terram suam, victor. Ezech. I, 14: Ibant, ei revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis. . " Et, " supple, exaltatus superbia, " concitabitur, " supple, iterato, ita ut ultimo indicet aegyptiis bellum. Et hoc est quod sequitur: " Et congredietur cum robore ejus, " hoc est, cum exercitibus ejus congredietur cum rege aegypti. Psal. xxiii, 8: Dominus fortis et potens: Dominus potens in praelio. Hieronymus: " An-" tiochus cum adversus duces Ptolemaei " regis aegypti obtinuisset victoriam, " Syriam, quae per successionem jam a " regibus aegypti tenebatur, recupera-" vit. "
" Et provocatus rex Austri, " hoc est,
aegypti, contra regem Syriae, " egredietur, " supple, de aegypto, " et pugnabit adversus regem Aquilonis, " hoc est, adversus regem Syriae. Impii enim quiescere non possunt. Isa. lvii, 21: Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. Et supra, v. 20: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Proverb. xiii,. 10: Inter superbos semper jurgia sunt. " Et praeparabit multitudinem nimiam. " Eccle. I, 15: Stultorum infinitus est numerus. Proverb. xvii, 11: Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum. Et subjungit de exitu belli: " Et dabitur multitudo, " scilicet Antiochi, " in manu ejus, " hoc est, regnum aegypti. Psal. lxvii, 31: Dissipa gentes quae bella volunt,
" Et capiet multitudinem, " regis scilicet Syriae. Genes, xlix, 8: Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, " Et exaltabitur cornu ejus, " hoc est, potestas ejus. Contra quod dicitur, in Psal. lxxiv, IV: Nolite extollere in altum cornu vestrum. " Et dejiciei multa millia, " exercitus scilicet Antiochi. Psal. xc, 7: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. " Sed noti praevalebit, " supple, capere adversarium, et regnum ejus. " Tandem enim, ut dicit Hierony- " mus, pugna finita est, quibusdam con-" ditionibus amicitiae factis, et sic ab ili" vicem recesserunt: malus enim homo " saepe impeditur a Deo, ne malitiam " perficere possit. " Job, v, 13: Apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
Sextus paragraphus, in quo quatuor dicuntur, scilicet fortitudo regis Syriae : praevaricatio quorumdam ex Judaeis, ibi, " Filii quoque: " victoria regis Syriae contra aegyptum et alias terras: falsa foederatio, et vilissima successio.
Et hoc est: - " Convertetur enim rex Aquilonis, "
Antiochus, et convertetur ad bellum, " et praeparabit multitudinem multo majorem quam prius. " Hieronymus: " An-" tiochus magnus audita morte Philipa-" toris, regis aegypti, cum Philippo Matt cedone, communi manu regnum regis " aegypti congreditur, et facta pace cum " Agatode et Ptolemaeo Epiphane, cum " quibus antea dimicabat, hac conditio- " ne ut proximas civitates de regno Pto- " lemaei quilibet regno suo jungeret, " multos adversus regem aegypti provo-" cavit: propter quod multitudinem ma-" xiinam ad se traxit. " " Et in fine temporum, " supple, ad hoc diffinitorum, " annorumque, " quando scilicet ulcisci voluit Dominus. Habac. iii, 2: In medio annorum notum facies. " Veniet properans: " iratus enim semper praeceps est. Isa. v, 26: Ecce festinus velociter veniet, " Cum, exercitu magno. " Psal. III, 2: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me. " Ei opibus nimiis. " Ad expensas scilicet belli. Judith, II, 10 et 11: Aurum et argentum de domo regis assumpsit multum nimis. Et profectus est ipse, et omnis exercitus, supple, ejus.
" In temporibus illis, " tribulationis scilicet aegypti, " multi consurgent adversus regem austri, " hoc est, aegypti. Quod prophetavit Isaias, XIX, 4: Tradam aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum.
Et subdit de praevaricatione Judaeorum in tempore illo existentium: et hoc est: " Filii quoque praevaricatorum populi tui. " Praevaricatores dicuntur, quia legem diviserunt. Isa. xlviii, 8: Scio quia praevaricans praeuaricaberis, ei trdngressorem ex utero vocavi ic, " Extollentur, " in superbiam scilicet jactantiae. Job, xv, 13: Quid tumet contra Deum spiritus tuus ? " Ut impleant visionem, " hoc est, . jactent se implere visionem Isaiae, qui dicit, Isa. XIX , 19: In die illa erit altare Domini in medioterrae aegypti, ei titulus juxta terminum ejus. Onias enim sacerdos summus, plurimis sibi adjunctis Judaeis, tunc temporis intravit in aegyptum, et occasione vaticinii Isaiae aedificavit ibi templum et altare temploerosolymorum et altari simillima: quod fuit contra consilium Domini. Isa. xxx, 1: Vae, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum! Et ideo sequitur: " Et corruent. " Quod enim super Dominum non aedificatur, ruet. Matth VII, 27: Venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, ei cecidit: fundata enim erat super arenam.
" Et, " id est, quia " veniet rex Aquilonis, " Syriae scilicet in aegyptum, Antiochus scilicet magnus, " et comportabit aggerem, " ad implenda scilicet fossata munitionum, " et capiet urbes munitissimas, " aegypti scilicet. Habac. I, 10: Ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam. " Et brachia austri, " hoc est, adjutoria regis aegypti, " non sustinebunt, " eum, scilicet Antiochum, regem Syriae. Psal. lxxxviii, 23: Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Qualiter autem non sustinebunt, ostendit subdens: " Et, " id est, quia " consurgent electi ejus, " Ptolemaei scilicet, regis aegypti, duces, et praecipui milites, " ad resistendum, " scilicet regi Syriae, " et non erit fortitudo, " supple, qua resistere possint. Isa. I, 31: Erit fortitudo vestra ut favilla stuppae.
" Et faciet, " supple, rex Syriae, " veniens super eum, " regem scilicet aegypti, " juxta placitum suum, " hoc est, juxta iniquam voluntatem suam.. Eccli. XVIII, 31: Faciei te in gaudium inimicis tuis. " Et non erit qui stet contra faciem ejus, " regis scilicet Syriae..
Job, xli, 24: Non est super terram potestas quae comparetur ei qui factus est ut nullum timeret.
Et subdit de tyrannide quam facit contra sanctos. Et hoc est: " Et stabit, " supple, potenter, et in superbiam erectus, " in terra inclyta, hoc est, Jerusalem, et Judaea, quae inclyta est, propter legem, et habitationes sanctorum. Propter quod dicitur, Sapient. XII, 7: Quae tibi omnium carior est terra. " Et consumetur in manu ejus, " hoc est, in potestate ejus. Multa enim mala terrae sanctae intulit Antiochus, sub Juda Machabaeo. Isa. XXVI, 10: In terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
" Et ponet faciem suam, " hoc est, propositum cordis sui. Isa. x, 7: Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. " Ut veniat, " supple, cum exercitu, " ad tenendum, " hoc est, occupandum, " universum regnum ejus, " regis aegypti scilicet. Judith, II, 3: Dixit cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subjugari imperio. " Et recta, faciet cum eo: " quia scilicet jam ante rex aegypti jure belli suas civitates occupaverat. Jeremi. LII, 9: Locutus est ad eum judicia. Luc. VI, 37: Nolite judicare, et non judicabimini, " Et filiam foeminarum dabit ei. " Hieronymus dicit, quod " septimo " anno regni sui, adolescenti Ptolemaeo " Antiochus filiam despondit, Gleopa-" tram nomine, et decimo tertio anno " tradidit, et quod data est ei dotis noti mine, Syria vel Judaea. " Filia foeminarum autem dicitur: et est figura pleonasmos dicta, hoc est, abundans vel superfl. ua locutio, ut illud:
Sic ore locuta est, vocemque auribus hausit.
Intentionem autem fraudulentiae subdit: " Et evertat, " hoc est, decipiat, " illud, " hoc est, regnum Ptolemaei, " et non stabit, " supple, fraus ejus, a nec illius erit, " terra aegypti, supple per hoc. Hieronymus: " Quia Ptole " maeus et duces ejus sentientes dolum " cautius egerunt, et Cleopatra, uxo. " Ptolemaei, et filia Antiochi, magis vir " quam parentis partes fovit. " Psal. li. 4: Sicut, novacula acuta fecisti dolum Job, v, 12: Qui dissipat cogitatione, malignorum, ne possint implere manu, eorum quod coeperant.
" Et convertet faciem suam, " Antio chus scilicet, " ad insulas, " scilice Asiae, navali bello, et tunc ut dicit Hieronymus, " cepit Rhodum, Samum.. " Colophona, et. alias multas: " et hoc est quod sequitur: " Et capiet multas, " insulas scilicet, " et cessare faciei principem opprobrii sui, " hoc est, Ptolemaeus per auxilium Romanorum, a se fecit cessare principem Antiochum, qui fecit opprobria: Romani enim legatos miserunt duos fratres, quorum uterque vocabatur Scipio, Africanus vocabatur unus Scipio, alter autem Scipio Nasica. Africanus autem vocabatur ille qui Annibalem vicerat, et ab illo victus est Antiochus, et recedens de civitate in civitatem in regno suo, internorum viscerum dolore mortuus est: et hoc est quod dicit: " Et opprobrium ejus convertetur in eum. " Psal. VII, 17: Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Sic Aman suspensus est in ligno, quod Mardochaeo paraverat, Esther, VII, 10. Sic Achitophel doli sui paenam portans seipsum suspendit, II Reg. XVII, 23. Sic Judas reatum suum luens, suspensus a seipso crepuit, Matth XXVII, 5, et Act. I, 18.
" Et convertet faciem suam, " fugiens scilicet Antiochus, " ad imperium terrae suae, " hoc est, imperii sui, ab omnibus scilicet expulsus: propter dolum enim nullus confidit de ipso. Psal.
v, 11: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. " Et impinget. " Impactio est objectio pedis ad casum: quia per reatum propriae iniquitatis cecidit. Isa. xxviii, 13: Ut vadant, et cadant retrorsum, ut conterantur, ei illaqueentur, et capiantur. Et hoc est: " Et corruet. " Matth VII, 27: Fuit ruina illius magna, " Et non invenietur, " supple, locus ejus amplius: quia nullus successorum ejus ad potestatem ejus devenit. Apocal. xii, 8: Neque locus inventus est eorum amplius in caelo. Psal. CII, 16: Et non cognoscet amplius locum suum. Item, Psal. XXXVI, 36: Transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.
Et subdit de successore:
" Et stabit in loco ejus vilissimus, " moribus scilicet, " et indignus decore regio. " Hieronymus: " Seleucus Phi-" lopator, magni Antiochi filius, qui in " Syria nihil digni gessit patris imperio, " et sine ullis praeliis inglorius periit. " Et hoc est quod sequitur: " Et in paucis diebus conteretur. " Psal. li, 7: Emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. " Non in furore, " scilicet hostium, " neque in praelio, " alicujus scilicet impugnantis, sed in propria iniquitate tabescens. Psal. CXI, 10: Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit. Item, Psal. XXXVIII, 12: Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.
Et subdit de successore nepote pessimo, et nequissimo. Et hoc est:
" Ei stabit in loco ejus despectus, " Antiochus scilicet Epiphanes, frater ejus primus, omnibus vilis et despectus, sed tunc quasi mansuetus, et lenis, fraudulenter regno potitus est, fratre suo Seleuco jam mortuo. Unde, Daniel. IV, 14:
Humillimum, scilicet vilissimum, hominem constituet super regnum. Job, xxxiv, 30: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. " Et non tribuetur ei honor regius, " ab his scilicet qui in Syria Ptolemaeo adhaeserunt. Luc. XIX, 14: Nolumus hunc regnare super nos. Significat autem hypocritas, qui simulando praelationes obtinent. Matth VII, 15: Attendite a falsis prophetis. " Et veniet AEIam, " sicut fur scilicet clementiam, simulans. Joan x, 10: Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. " Et obtinebit regnum, " aegypti scilicet, " in fraudulentia: " simulavit enim se esse ducem foederis, et patronum. Ptolemaei, avunculi sui, et sub illa fraudulentia occupavit regnum. Isa. XXXII, 7: Fraudulenti vasa pessima sunt.
" Et brachia, pugnantis, " Ptolemaei scilicet duces, et milites, ferentes sibi adjutorium, " expugnabuntur a facie ejus, " hoc est, a facie Antiochi, " et conterentur, " Ptolemaeus scilicet cum ducibus et militibus, dolis Antiochi. Sic fraudulenter regnum Ecclesiae obtinebit Antichristus, et expugnabit adjutoria sanctorum. Osee, VII, 1: Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. Et de proditione ampliori subdit adhuc: " Insuper et dux faederis, " supple, fraudulenter erit, sub specie consanguinitatis foedus simulans. Mich. VII, 5: Nolite credere amico, et nolite confidere in duce.
" Et post amicitias cum eo, " supple, simulatas, " faciet dolum, " Antiochus scilicet et Antichristus. Jerem. IX, 8: Sagiila vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Qualiter autem faciet dolum, subdit: " Et ascendet, " supple, Antiochus, in civitates aegypti, vel Antichristus in civitates Ecclesiae, ". et superabit, " paulatim scilicet unam post aliam, " inmodico populo, " hoc est, in parvo exercitu: fraudibus enim potius nititur quam viribus. Isa. XXXII, 6: Cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter,
" Et abundantes et uberes urbes ingredietur, " abundantes auro scilicet et argento et nobilibus, et uberes possessionibus: " ei faciei quae non fecerunt patres ejus: " non enim contentus erit terris patrum suorum. Et est simile quod dixit Roboam, III Reg. XII, 10: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. " Et patres patrum ejus, " supple, interfecerunt. Simile, Ezech. XVI, 51: Justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas operata es. Ibidem, v, 52: Vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis, " Rapinas, " quae proprie sunt in possessionibus raptis, " et praedam, " quae est proprie in manubiis, quae manu capi possunt, " et divitias eorum, quae sunt in auro et argento, " dissipabit, " dividendo inter suos. Sic faciet Antichristus in Ecclesia. Exod. xv, 9: Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea. Et subdit de astutia Antiochi, et Antichristi: " Et contra firmissimas cogitationes, )) consiliariorum scilicet pueri Ptolemaei, vel etiam Doctorum Ecclesiae, " inibit consilium, " callidius scilicet inveniens malum, quam aliquis possit invenire, qualiter evadat eum, Jerem. IV, 22: Sapientes sunt ut faciant mala: bene autem facere nescierunt. " Et hoc usque ad tempus, " quamdiu permanserit Dominus. Job, XIV, 5: Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.
" Et concitabitur, " Tangit hic bellum, quod post pacem movit regi. aegypti: et hoc est: a Et concitabitur fortitudo ejus, " Antiochi scilicet vel
Antichristi, " adversus regem austri, " hoc est, aegypti, Ptolemaeum scilicet sororis suae filium, vel Antichristi contra Ecclesiam, " in exercitu magno. " Isa, x, 7: Ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. " Ei rex austri, " hoc est, aegypti, " provocabitur ad bellum, " contra avunculum scilicet, " multis auxiliis, " hoc est, justorum, " et fortibus nimis. " Et verificatur quod dicitur, Jerem. xlvi, 12: Fortis impegit in fortem, ei ambo pariter conciderunt, " Et non stabunt: " quia Antiochus fraudulenter simulavit pacem, et sub illa simulata pace, Ptolemaeus dimittet exercitum. Jerem. IX, 4: Unusquisque se a proximo suo custodiat, ei in omni fratre suo non habeat fiduciam,: quia omnis frater supplantans supplantabit, ei omnis amicus fraudulenter incedet,
" Et comedentes panem cum eo, conterent illum, " Ptolemaeum scilicet Philopatorem: prodetur enim a suis. Psal. LIV, 15: Qui simul mecum dulces capiebas cibos. Et sequitur post pauca, v. 16: Veniat mors super illos, quia proditores erant. " Exercitusque ejus, " Ptolemaei scilicet, vel Ecclesiae, " opprimetur, " fraudibus scilicet, non viribus. Sapient. II, 10: Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduae, nec veterani revereamur canos multi temporis, " Et cadent interfecti plurimi, " regis scilicet aegypti, vel Ecclesiae. Ezechiel. XXVIII, 23: Corruent interfecti in medio ejus gladio: triginta enim duo descenderunt in infernum.
" Duorum quoque regum, " aegypti scilicet et Syriae, vel Ecclesiae, et Antichristi, " cor erit, " hoc est, intentio,
" ut male faciant, " supple, sibi invicem., filii sororis scilicet, et avunculi.
Psal. xxxv, 5: Iniquitatem meditatus est in cubili suo: adstitit omni viae nonbonae, malitiam autem non odivit, " Et ad mensam unam, " supple, sedentes, " mendacium loquentur. " Hieronymus: " Non est dubium, quin post pacem si-" mutatam duo reges convivium fecerint, " et pacem, et bona quae non intende-" runt, ad invicem locuti fuerint, " Jerem, IX, 3: Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii, et non veritatis. Et, post pauca, v. 5: Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique afferent, laboraverunt. " Et non proficient, " supple, Antiochus et exercitus ejus, vel Antichristus finaliter non proficiet. Job, v, 13: Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat. " Quia adhuc finis in aliud tempus, " a Deo scilicet reservatus est. Psal. CIII, 9: Terminum posuisti quem non transgredientur,
" Et revertetur in terram suam, " Antiochus scilicet, " cum opibus multis, " abstractis ab aegypto scilicet. Baruch, III, 18: Qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. Job, III, 13: Qui possident aurum, ei replent domos suas argento.
" Et cor ejus adversum, testamentum sanctum. " Tangit hic quod Antiochus sub typo Antichristi fecit contra Deum, et habet partes tres. Primo enim dicit, quid fecit contra sanctos. Secundo, quid blasphemando fecit contra Deum, ibi, v. 36: " Ei elev ab itur, et magnificabitur. " Tertio, quae regna subjecit, et quae subjicere non potuit, ibi, v. 40: " Et in tempore praefinito praeliabitur, "
In prima parte sunt quatuor paragraphi, in quorum primo dicit, quomodo cor malum suum contra sanctos stans, a Romanis prohibitum est. In secundo, quomodo malum intendens sanctis, peccatores dilexit, ibi, v. 30: " Et indignabitur contra testamentum, " In tertio, qualiter duces ejus destruent sanctuarium, Ibi, v. 31: " Ei brachia ex eo stabum, " In quarto, qualiter afflicti ab eo sublevabant, ibi, v. 34: " Cumque corruerint. " Dicit ergo: " Et cor ejus, " scilicet Antiochi, vel Antichristi, supple, erit, " adversum testamentum sanctum, " hoc est, ut tollat ordinationem sanctificationis. Psal. lxxxii, 3: Inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te, extulerunt caput. " Et faciet, " hoc est, quod cogitavit opere perficiet. Psal, vii, 15: Concepit dolorem, ei peperit iniquitatem.
Sed quia locum sanctum obtinere non potuit, ideo sequitur:
" Et revertetur in terram suam statuto tempore. " Isa. XXXVII, 29: Ponam circulum in naribus tuis, et fraenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. " Et revertetur, " supple, Iterum collecto exercitu, " et veniet ad Austrum, " vel in aegyptum, vel in Ecclesiam, si de Antichristo exponitur, " et non erit priori, " supple, tribulationi, vel malo,. " simile novissimum. " In secundo enim fortior venit. Matth xii, 45: Fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
" Et venient super eum trieres, ei Eximam, " hoc est, Italici: Romani quippe sunt caput Italicorum. " Et percutietur, " non quidem gladio, sed humiliatione: legati enim Romanorum praeceperunt ut ab aegyptiis amicis eorum recederet, et recedere oportebat. Numer. XXIV, 24: Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios. " Et revertetur, " supple, propter hoc in terram suam. Lue. XI, 24: Revertar in domum meam unde exivi.
Secundus paragraphus:
- " Et indignabitur, " volens scilicet injuriam sibi factam in Judaeos retorquere, sive in Ecclesiam:. dicit enim Hieronymus, quod " etiam Antichristus sentiet ar--" ma Romanorum. " Contra testamentum sanctuarii, " vel Ecclesiae, vel synagogae. " Et faciet, " multa scilicet in opere. Isa. XVI, 6: Superbia ejus, et arrogantia ejus, ei indignatio ejus plus quam fortitudo ejus, " Et revertetur, " repulsus scilicet vel a Juda Machabaeo, vel ab Ecclesia. I Machab. iii, 5 et 6: Persecutus est Judas, iniquos perscrutans eos: et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis: ei repulsi sunt inimici ejus prae timore ejus. " Et cogitabat adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii, " qualiter scilicet remuneret eos, ut scilicet alii exemplo eorum libentius relinquant. Sapient. II, 21: Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia eorum,
Tertius paragraphus:
" Et brachia ex eo stabunt, " Antichristi scilicet vel Antiochi adjutores, " et polluent sanctuarium fortitudinis , " pervertendo scilicet fideles ad infidelitatem, et ad malos mores. Psal. lxxiii, 1: Polluerunt templum sanctum tuum. I Machab. ii, 12: Sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt eam gentes. " Et auferent juge sacrificium, " Thryphon scilicet et Timotheus, et Lysias, et alii scilicet ab Antiocho missi, qui interfectis sacerdotibus, et polluto templo, ritum sacrificii impedierunt, quod Dominus praecepit efferri . Daniel. iii, 38: Non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te. " Et dabunt abominationem in desolationem. " Locus est per causam, hoc est, abominandum idolum, quod erit causa desolationis. I Machab, I, 57: aedifica-vit rex Antiochus abominandum idolum super altare Dei,
" Et impii testamentum simulabunt fraudulenter. " Intendit de quibusdam qui recedentes a lege Dei, simulaverunt se tamen fideles, ut amplius nocerent. I Machab. I, 16: Et fecerunt sibi praeputia, recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venumdati sunt ut facerent malum.
Et subdit de constantia sanctorum: " Populus autem sciens Deum suum, " affectiva scilicet devotionis scientia, quae per experimentum est, " obtinebit, " supple, legem, " et faciet, " supple, multa contra infideles: unde dicunt, I Machab. iii, 58: Accingimini, et estote filii potentes: et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt adversus nos, disperdere nos et sancta nostra,
" Et docti in populo, " in Veteri quidem Testamento Mathathias, et sui filii, in Novo vero Augustinus, Hieronymus, Ambrosius et sui, " docebunt plurimos, " ut scilicet teneant legem, et non recedant ab ea. I Machab. ii, 50: Nunc ergo, o filii, aemulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, " Et ruent in gladio, " interfecti scilicet pro fide, " et in flamma, " flammis scilicet incensi. Ad Hebr XI, 37: In occisione gladii mortui sunt. Sapient. III, 6: Tamquam aurum in fornace probavit illos, " Et in captivitate, " carcerali scilicet custodia. Act. v, 18: Posuerunt eos in custodia publica. " Et in rapina dierum, " persecutionis scilicet: per totum enim tempus persecutionis spoliati sunt sancti, et publicata bona eorum, de quibus dicit Apostolus, ad Hebr x, 34: Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
Et subdit de quarto paragrapho: " Cumque corruerint, " supple, non per culpam, sed per paenam, " subleuabuntur auxilio parvulo. " Auxilium hoc est duplex: sub Antiocho enim parvum auxilium fuit quod praestitit Mathathias, et filii sui, qui repente contriti sunt: sub Antichristo autem auxilium parvum, consolatio Doctorum, quae parvula dicitur, quia tyrannidem Antichristi non avertet: propter quod gemens Ecclesia dicit, Osee, xiii, 14: Consolatio abscondita est ab oculis meis, " Et applicabuntur eis plurimi fraudulenter, " falsi scilicet fratres explorantes sanctorum libertates quas habent in Christo, ut prodant eos Antichristo. Ad Galat, ii, 4: Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu. Job, xxx, 29: Frater fui draconum, et socius struthionum. Ezechiel. II, 6: Subversores sunt tecum, ei cum scorpionibus habitas,
" Et de eruditis ruent, " spiritualiter, et corporaliter: spiritualiter, quia quidam adhaerebunt Antichristo, timentes persecutionem: quidam etiam occidentur. Joan XVI, 2: Venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Quare autem hoc Deus permittit, subdit: " Ut conflentur, " igne scilicet tentationis, et tribulationis. Eccli. II, 5: In igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis, " Et eligantur, " supple, probati. Sapient. III, 6: Tamquam aurum in fornace probavit illos, ei quasi holocausti hostiam accepit illos. Jacob. I, 12: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae. " Et dealbentur, " ut scilicet apti sint aeterno lumini. Apocal. VII, 14: Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni, " Usque ad tempus praefinitum, " Ac si dicat: Quia non semper durabit, quia nimis acerba esset, sed ad tempus modicum quod praefinivit Deus. I ad Corinth x, 13: Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis: sed faciei etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. " Quia adhuc aliud tempus erit. " Glossa: " Perfectae victoriae in adventu tu Christi. " Joan. XVI, 33: Confidite, ego vici mundum, Habac. iii, 19: Super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.
" Et faciei rex, " Antiochus scilicet, vel Antichristus, " juxta voluntatem suam, " de sanctis scilicet, et cultu Dei. II Machab, VII, 16: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis.
" Et elevabitur. " Tangit hic de superbia contra Deum, et habet tres paragrapho, in quorum primo dicit veri Dei abjectionem, in secundo falsi Dei venerationem, in tertio consentientium sibi remunerationem.
Dicit ergo: " Et elevabitur, " in superbiam, supple, corde. Job, xv, 12: Quid te elevat cor tuum ? " Et magnificabitur, " potestate et divitiis. Isa. x, 12: Visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur. " Adversus omnem deum: " hoc enim in parte fecit Antiochus, sed perfecte faciet Antichristus. II ad Thessal. II, 4: Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamqunm sit Deus. " Et adversus Deum deorum loquetur magnifica, " blasphemias scilicet. Deus deorum verus Deus est, qui participative deos facit. Psal. lxxxi, 6: Ego dixi: Dii estis. Item, Psal. xlix, 1: Deus deorum Dominus locutus est. Contra illum loquetur magnas blasphemias. Job, xv, 13: Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ? Psal. xi, 5: Dixerunt: Linguam nostram magnificabimus. " Et dirigetur, " hoc est, prosperabitur in malis suis. Proverb. I, 32: Prosperitas stultorum perdet illos. " Donec compleatur iracundia, " Dei scilicet. Isa. XXVI, 20: Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. Tunc enim verum erit quod dicitur: Bene qui latuit, bene vixit. Et subjungit rationem: " Perpetrata quippe est definitio, " apud scilicet praescientiam Dei. Ad Galat. IV, 2: Sub tutoribus ei actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre. Eccli. iii, 1: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo.
Et subjungit, quod non curabit cultum paternum: et hoc est:
" Et Deum patrum suorum non reputabit , " scilicet vel Antiochus, vel Antichristus. Glossa: " Abraham, Isaac, et " Jacob, de quorum progenie nascetur in " Babylone Antichristus, sicut aiunt, de " tribu Dan. " Deuteron. XXXII, 18: Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. " Et erit in concupiscentiis foeminarum. " Hieronymus: " In Haebraeo ambigue positum " est. " Unde Aquila, verbum ex verbo exprimens, sic transtulit: " Super Deum " patrum suorum non intelliget, et super " concupiscentias foeminarum. " Et sic locutio dubia est, et hoc quod dicitur, non intelliget, referri potest ad utrumque, vel ad alterum: et si ad utrumque referatur, sensus est, quod non curabit concupiscentias foeminarum: et hoc competit Antichristo qui castitatem simulabit, ut plures decipiat: quamvis Augustinus dicat, quod " primo simulabit casti-" talem, et adepta potestate luxuriosus " erit. " Antiocho tamen plus competit, de quo dicit Hieronymus, quod " etiam " mimis et scortis vidente populo misce-" batur. " Eccli. xlvii, 21 et 22: Inclinasti femora tua mulieribus, potestatem habuisti in corpore tuo. Dedisti maculam in gloria tua, et profanasti semen tuum.''
" Nec quemquam deorum curabit. " Deus enim solus vult apparere, et omnia in cultum suum redigi. Isa. x, 13: Abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes, Et hoc est quod sequitur: " Quia adversum universa consurget. " Glossa: " Contra Deum, et ho-". mines. " Luc. xviii, 4: Etsi Deum non timeo,,., nec hominem revereor. etc. Genes. XVI, 12: Manus ejus contra omnes.
Secundus paragraphus, ubi agitur de cultura extranei Dei quem inducet.
Et hoc est:
" Deum autem Maozim, " Quantum aestimare possum, non proprium nomen alicujus Dei est Maozim, sed compositum Hebraeum nomen est, et interpretatur, praesidii sui : et est sensus: Deum in quo putat habere praesidium: et puto, quod intellexit Iovem: statua enim Jovis in altari Domini posita fuit: et de hoc dicit: " In loco suo venerabitur, " hoc est, in locis suis faciet venerari, sicut et fecit Antiochus. Psal. lxxx, 10: Non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum, " Et Deum quem ignoraverunt patres ejus, " Deuteron. XXXII, 17: Novirecentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum. " Colet, " Deum scilicet, " auro, et argento, et lapide pretioso, " ut ex pretiosa materia, ab imperitis sibi credatur inesse divinitas. Psal. cxiii, 4: Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum. " Rebusque pretiosis, " supple, colet eum, hoc est, solemnitate templorum, et ministrorum. Osee, II, 6: Dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. Isa. ii, 7 et 8: Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. Et repleta est terra ejus idolis .
" Et faciei, " Antiochus scilicet et Antichristus, " ut muniat Maozim, " hoc est, praesidia sua, " cum deo alieno, " hoc est, cum veneratione dei alieni, " quem cognovit, " hoc est, approbavit. Unde translatio Theodotionis sic habet: " Et geret hic ut muniat praesidia sua " cum deo alieno. " Deuteron. xxxii, 21: Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus.
Et subdit in tertio paragrapho de remuneratione idololatrarum. Et hoc est:
" Et multiplicabit gloriam, " scilicet in divitiis, et honoribus. Contra quod dicitur, Joan viii, 50: Ego non quaero gloriam meam, " Et dabit eis potestatem in multis, " supple, etiam super bonos. Apocal. XVII, 13: Virtutem et potestatem suam, bestiae, id est, pseudoprophetae, tradent, " Et terram dividet gratuito, " satellitibus suis scilicet, ejectis sanctis. Job, XXIV, 6: Agrum non suum demetunt, Habac. II, 6: Vae ei qui multiplicat non sua !
" Et in tempore praefinito. " Hic tangit terras quas sibi subjecerat. Et hoc est:
" Et in tempore prae finito, " a Deo scilicet, " praeliabitur adversus eum, " scilicet Antiochum, et Antichristum, " rex Austri ", hoc est, aegypti: illum enim primo subjiciet Antichristus, sicut in praehabitis de decem cornibus dictum est. " Et quasi tempestas, " furibundus scilicet, et velut insanus, " veniet contra illttm rex Aquilonis. " Ezechiel. xxxviii, 9: Ascendens autem quasi tempestas venies, ei quasi nubes, ut operias terram tu, et omnia agmina tua, et populi multi tecum. Dicitur autem Antichristus rex Aquilonis, quia rex malorum est. Jerem. I, 14: Ab aquilone pandetur malum. " In curribus, et in equitibus. " Psal. XIX, 8: Bi in curribus, ei hi in equis, " Et in classe magna, " hoc est, in navibus bellicis, quae vulgariter galerae, Latine autem liburneae vocantur: navali enim et equestri bello impugnabit
sanctos, sicut et Antiochus fecit. " Et ingredietur terras, " plurimas, supple, ut victor, " et conteret ", terrae scilicet habitatores, " et pertransiet, " hoc est, pertransibit, vastando scilicet singulas. Joel, I, 6: Gens ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis,
" Et introibit in terram gloriosam, " sicut Anti ochus in Judaeam, ita Antichristus in Ecclesiam, Psal. lxxxvi, 4: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Thren. I, 10: Vidit gentes ingressas suntuarium suum: de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. " Et multae, " scilicet urbes, " corruent. " Isa. III, 8: Ruit Jerusalem, et Judas concidit. Multas enim Ecclesias subjugabit sibi.
Et subdit de salvatis: " Hae autem solae salvabuntur de manu ejus, " Sic Dominus pepercit civitati ad quam fugit Lot, quamdiu erat in ea . " Edom, et Moab, et principes filiorum Ammona supple, salvabuntur, non ex operibus justitiae quae fecerunt habitatores, sed quia ibi deserta latissima sunt, et cavernae montium, ad quae sancti fugientes abscondentur a persecutione Antichristi. Ad Hebr XI, 38: In solitudinibus errantes, in montibus, ei speluncis, et in cavernis terrae. Antiochus etiam contra Ptolemaeum festinans, Idumaeos, et Ammonitas, et Moabitas, qui ex latere Judaeae erant, non tetigit, ne occupatus alio praelio, adversarium redderet fortiorem,
" Et mittet manum suam , " hoc est, potestatem suam, " in terras, " ut scilicet opprimat eas, et subjiciat. Isa. x, 14, glorians dicit rex Assur: Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic univer-sam terram ego congregavi, " Et terra aegypti non effugiet: " illam enim primo subjiciet. Isa. XIX, 4: Tradam aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum,
" Et dominabitur thesaurorum auri et argenti, " ut scilicet divitiis emat, quos verbo et potestate subjicere non poterit. Baruch, III, 18: Qui argentum thesaurizant, et aurum in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum. " Et in omnibus pretiosis aegypti, " supple, dominabitur. Job. xxviii, 10: Omne pretiosum vidit oculus ejus. " Per Libyam quoque, " quam Africam dicunt, " et aethiopiam transibit ", subjiciens utramque: aegyptus enim, et Lybia, et aethiopia per tria cornua significantur, de quibus supra septimo capite, v. 8, dictum est: Ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus .
A transitu autem isto quid eum retrahat, subjungit:
" Et fama, " supple, bellorum, " turbabit eum, " hoc est, retrahet ne transitum per terras continuare possit, " ab Oriente et ab Aquilone, " Multi enim insurgent contra eum. Psal. xciii, 16: Quis consurget mihi adversus malignantes ? quis stabit mecum advesus operantes iniquitatem ? " Et veniet, " contra illos scilicet, " in multitudine magna ", Antichristus scilicet. Psal. III, 2: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? " Ut conterat, " in bonis, " et interficiat, " in corpore, " plurimos : " hoc enim permittit Dominus. Habacuc, I, 17: Semper interficere gentes non parcet.
Et subjungit processum ejus: " Et figet tabernaculum suum, Apedno. " Puto, quod Apedno non est proprium nomen, sed nomen Hebraeum compositum, et interpretatur solii sui: et est sensus: Tabernaculum regale, in quo ut rex in solio sedebit, hic figet, " Inter maria, " mare scilicet Mortuum ab Oriente, et mare Magnum ab Occidente, ut scilicet ubi Christus praedicavit, ipse rex sedeat: et hoc est quod dicit: " Super montem inclytam et sanctum: " ut enim dicit Hieronymus, " Montana " Judaeae a mari Mortuo incipiunt, et in " illis montibus sicut in terra sive pro-" vincla, primo sicut rex sedebit ut ini" pleatur quod dicitur, Eccle. x, 6: Po- " situm stultum in dignitate sublimi. "
" Et veniet usque ad summitatem ejus, " hoc est, usque ad montem Oliveti, ubi Salvator ascendit ad caelum. Unde glorians dicit Sennacherib, rex Assyriorum, Isa. XXXVII, 24: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, juga Libani. Hoc enim est mons sanctus et inclytus, quem. Dominus sua ascensione sanctificavit: unde, audaciam admirans Psalmista ait, Psal. xxiii, 3: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus ? Unde subdit: " Et nemo auxiliabitur ei. " Tunc enim irascetur ei Dominus, et in eodem loco peribit. Ii ad Thessal, ii, 8: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui. Isa. XI, 4: Spiritu labiorum suorum interficiet impium.Post magnam afflictionem tandem salvabuntur reliquiae Judaeorum, ei ex mortuis quidam resurgent ad vitam, ei quidam ad approbrimn: dodi vero ac doctores fulgebunt : de duobus ad ripas fluminis stantibus, et viro lineis vestito, qui temporis aperit determinationem: et de completione hujus prophetiae post statutum tempus.
1. In tempore autem illo consurget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
2, Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper .
3. Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
4, Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
5. Et vidi, ego Daniel, et exce, quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6. Et dixi viro qui erat indutus li-
neis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
7. Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et jurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis : et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.
8, Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post
9. Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones, usque ad praefinitum tempus. 10. Eligentur, et dealbabuntur, et qua- si ignis probabuntur multi: et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.
11. Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
12. Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque I
13. Tu autem, vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
Hucusque Danielem in hebraeo volumine legimus. Quae sequuntur usque ad finem libri, de Theodotionis editione translata sunt.