Qualiter anima perficitur intelligibilibus post mortem ?
Omnibus diligenter excussis, tangamus id quod secundum naturam probabilius dici potest, et non faciemus modo aliquam mentionem nisi tantum de his quae per philosophiam tantum possunt proba-
Dicimus igitur, quod anima rationalis non quidem sit ab intelligentia, tamen ab intelligentia recipit illuminationes : et cum triplex sit intelligibile ipsius animae, scilicet cum tempore, et continuo, et id quod secundum sui naturam est intelligibile, primum quidem est acceptum cum sensu, et secundum cum imaginatione, et tertium est per intellectum simplicem acceptum. Et est ordo in intelligibilibus : quoniam per hoc intelligibile quod est cum tempore, venit anima ad id quod est cum continuo : et per id quod est cum continuo, venit ad id quod est per seipsum intelligibile : et haec omnia alibi jam a nobis determinata sunt.
Sed ut bene intelligatur status animae optimus quid habet in intelligibilibus et felicitate, et qui est finis prosperitatis ejus,oportet scire quod intelligibile quod- libet dicitur duobus modis, ita quod duplex sit intelligibile cum tempore, et duplex intelligibile per seipsum. Acceptum enim cum tempore est duobus modis, quorum unum est ratio formae sensibilis, ita quod ipsa forma sensibilis sit accepta in se per se : cujus ratio intelligitur per abstractionem ab intellectu, sicut est intellectus albi vel calidi vel dulcis et aliorum quae sunt hujusmodi. Alio modo dicitur intellectum cum. tempore, quod non est simile nisi per accidens : et ratio ejus intelligitur concepta cum natura, et tamen intelligitur per se : sed tamen quia ratio ejus concernit mobilem materiam, ideo dicitur intellectum cum tempore,sicut est intellectus carnis et hominis et aliorum quodlibet, quorum nullum est sensibile nisi per accidens, et rationes illorum per quas sunt in intellectu, habent diffinientia et formam et materiam, quae concernunt tempus : sicut si quis diffiniat carnem, dicens quod caro est compositum complexionatum ex calidis et frigidis et humidis et siccis medians in tactu, quorum quodlibet tempus concernit. Et cum dico, quod hoc sentitur per accidens sensibilis, scilicet per accidens continentis secundum quod est sentiens : quia caro non accidit ei quod est album, sed e converso : sed per accidens dicitur sentiri : quia cum sensibili per se accipitur non a sensu, sed potius a ratione reflexa ad sensum, sicut diximus in libro de Anima.
Eodem autem modo dicimus, quod intelligibile cum continuo dicitur duobus modis : haec enim est aut ratio continui, aut id quod accipitur cum continuo. Continui autem ratio intelligitur quantitatem et figuram imaginando : aut etiam discreti intelligitur ratio continui et figurae et ratio discreti. Et similiter est de motu et quiete. Acceptum autem cum continuo est idem quod acceptum est cum sensu, quod est per accidens imaginabile, sicut per accidens sensibile, et hoc est homo, vel animal, vel Dionis filius, vel aliquid hujusmodi, quod accipitur per intellectum ad imaginationem reflexum.
Eodem autem modo et intelligibile per se dicitur duobus modis : dicitur enim intelligibile per se, quod quidem ex propriis principiis essentialibus non nisi intelligibile est, tamen secundum esse est commiscibile temporali et continuo, sicut est substantia naturalis, ut homo, animal, et hujusmodi: propria enim et essentialia principia horum non sunt nisi intelligibilia, esse tamen habent in sensibilibus et imaginabilibus. Dicitur etiam intelligibile per se quod tam secundum suae quidditatis principia, quam secundum esse non nisi intelligibile est, sicut Deus, et intellectus, sive intelligentia caelestis, et hujusmodi.
His igitur sic determinatis, dicimus quod anima rationalis differt ab intelligentia coelesti. Per intelligibilia enim quae sunt cum tempore et continuo, pervenire habet ad intelligibile quod secundum esse et essentiam per se est intelligibile : et sic est ordo illis per se intelligibilibus habet devenire ad primum intelligibile quod est causa omnium aliorum, et in illo stat, sicut in virtute suae sapientiae et contemplationis finalis. Propter quod omnia intelligibilia adminiculantia sunt ad primum intelligibile, sicut dicit Alfarabius et Avempace : id enim quod est cum continuo et tempore lumen habet ex parte qua est intelligibile : et id lumen illuminat intellectum, et sub ipso lumine duplicis illius intelligibilis efficitur intellectus amplioris capacitatis quam ante fuit, et disponitur ad altius per duplex lumen physici intelligibilis quod est cum tempore acceptum : et quando intellectus qui reflexus fuit ad sensum, revertitur ad seipsum, retinet lumen intelligibilis : eo quod hoc sibi et non sensui erat proprium, licet cum sensu secundum unum modum et a sensu secundum alium modum sit acceptum.
Quod autem intellectui et non sensui sit proprium, patet per hoc quod intelligibile primum incorruptibile est : quoniam ratio albi et ratio calidi quae a sensu accipitur, perpetua est et incommutabilis.
Similiter autem ratio carnis et ratio hominis et ratio animalis quae cum sensu accipitur, aeterna hoc modo est quo aeternum di.ci.tur incommutabile. Incommutabilitas autem quae aeternitas vocatur in talibus, est a lumine intellectus agentis, per quod. moventur in intellectum possibilem, sicut patet per haec in. praecedentibus et in libro de Anima , et in libro de Intellectu et intelligibili ''dicta.
Omnino autem eodem modo dicimus de his quae intelliguntur cum continuo ex intellectu reflexo ad imaginationem : haec enim imaginationis non sunt propria, sed intellectus : et ipsorum aeternitas est ab intellectu, sicut quod diameter est asimeter, et senarius numerus est perfectus, et alia quaecumque sunt talia. Haec igitur lumina retinet intellectus ad se reversus, et ex his luminibus illuminatur, et sic illuminatus efficitur amplioris facultatis in intelligendo quam sit per seipsum. Et ideo licet per seipsum intellectus noster se habeat ad ea quae per se intelligibilia sunt, sicut oculi vespertilionis ad lumen solis, tamen cum his luminibus fortioris efficitur luminis, ita quod jam proportionatur facultas ejus his quae per se sunt intelligibilia : et sicut venit ab intellectu cum tempore ad intellectum cum. continuo, ad intellectum intelligibilis per se, quod tamen secundum esse est cum tempore et continuo : ita venit ab intellectu primae causae, et stat ibi : quia ipsa est ultimum intellectuum, quod est lumen omnium intellectorum.
Sic igitur proficit in contemplativam felicitatem verus et purus animus se- quens et colligens id quod est puri intellectus in omnibus rebus, et exaltans se usque ad supremum intellectorum. Propter quod prae omnibus hi Philosophi studentes primo in physicis, venerunt postea ad mathematicam, et ultimo ad studium divinorum venientes in eis vitam finiverunt : et hanc felicitatem prae omnibus aliis Solo Atheniensis commendavit, dicens " animam post mortem in his felicitari. " Propter quod cum in ultimo spiritu esset constitutus, et Metrodorus et quidam alii coram eo conferrent de quodam intelligibili divino, supra vires collecto spiritu caput erexit : et cum a Metrodoro compatienti sibi rogaretur caput ad cervical submittere, dixit : " Sinite, ut et hoc intelligibile de quo confertis, apprehendam antequam moriar, ut ampliori luce felicitatis elevetur intellectus. " Hic igitur est status animae rationalis post mortem felicissimus in luminibus istis secundum naturam.
Econtra autcnvest de animalibus his quae hanc negligunt intellectus perfectionem. Sicut enim intelligibile per lumen intellectus agentis movetur ad intellectum possibilem, ita per mixtionem materia et motus et quantitatis obscuratur : et contrarium non est nisi hic et nunc : et non accipit ipsum anima rationalis nisi prout est Ilicet nunc. Sic autem nec liberum est, sed umbrosum et materiale : et ideo nihil luminis accipit ex ipso taliter accipiens ipsum anima : propter quod per ipsum non habet viam ad. verum intelligibile, in quo perfecte lucet anima : et ideo cum luce destitutus intellectus hujusmodi manet tenebrosus in seipso, nec est irradiabilis hic intellectus post mortem : quoniam sicut in antehabitis diximus,intellectus possibilis non est susceptibilis luminis quod vere est lumen intellectus, nisi confortatus luminibus his quae a sensu vel cum sensu et ab imaginatione vel cum imaginatione sumuntur : ad sensum autem et imaginationem impossibilis est regressus post mortem : et ideo talis intellectus impossibilis est ad
illuminationem, sed remanet in perpetuis tenebris, quae sunt luminis intellectualis privatio et destitutio.
Et si quis objiciat, quod in anima rationali post mortem remanent potentiae vegetativae et sensitivae secundum ea quae ante dicta sunt: et ideo per illas iterum possunt accipi hujusmodi lumina. Dicendum quod non sic remanent, quod possunt reduci ad actum : quia sicut diximus, hae potentiae organicae sunt, et ideo non veniunt ad actum nisi per organi harmoniam : et organi tunc non potest esse resumptio secundum naturam : et ideo remanet in umbris et tenebris perpetuis secundum naturam. Et forte haec fuit causa, quod quidam philosophorum dixerunt animas post mortem transcorporari, et tamdiu transfundi donec per lumina intellectualia quae dicta sunt confortatae lumine divino perficerentur. Haec igitur est causa, quod etiam contemplatio hujus pura et iirma summum bonum hominis esse ponitur a Philosophis, in quo est status felicitatis ipsius : et hoc esse non posset, nisi secundum oppositum illius inesset infelicitas.
Amplius secundum contemplationem intelligibilis quod commune est intellectualibus substantiis separatis a mortali corpore et anima intellectuali nequaquam inesset felicitas, nisi haec felicitas conveniret animae secundum quod est separata et post mortem corporis remanens. Hoc igitur est quod de statu animae rationalis post mortem remanentis quantum ad intellectum ipsius dici potest.