LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT XIV.

De perfectione animae post mortem secundum statum virtutis secundum Peripateticos,

De parte autem animae qua vult et operatur, quae pars affectiva vocatur, est alia via perfectionis secundum sententiam Peripateticorum. Hi animam perfici dicunt virtutibus quadruplici virtute apud se solam, quae sunt virtus moralis, et virtus intellectualis, et virtus quam vocant heroicam, et quarta quam divinam appellant. Moralem autem in duo dividunt : quoniam ea quae in passionibus mediat, habet medium quoad nos : et ea quae est in commutationibus et distributionibus secundum concivilitatem ad alterum, habet medium quod secundum rem ipsam aequale est, aut secundum rationem medii arithmetici, aut secundum rationem medii geometrici : quoniam in communicando sequitur medium arithmeticum, et in distribuendo sequitur medium geometricum. In intellectualibus autem medium virtutis est ratio recta, sicut patet in omni intellectuali virtute quae est intellectus, scientia, prudentia, sapientia, et ars, et sub his contenta. Licet autem virtus moralis circa passiones medians habeat medium quoad nos, tamen participat ipsum determinata ratione prout sapiens et prudens determinat, sicut in Ethicis habet determinari : ratio autem determinata per sapientem et prudentem perpetua est : virtus igitur ex parte illa perpetuum aliquid habet.

Amplius autem irascibile et concupiscibile non sunt susceptibilia virtutis, nisi eatenus quo participant aliquid rationis et intellectus : cum enim non sint in intellectuali substantia, nisi secundum esse potentiarum, persuasionem et ordinem a ratione et intellectu accipiunt : et in praehabitis ostensum est, quod ex parte illa etiam ipsae potentiae perpetuo manent in anima ipsa. Eodem modo est de medio justitiae in communicando et distribuendo : quamvis enim omnino nulla sit communicatio vel distributio, semper necessarium et aeternum et incommutabile est, quod aequale inter damnum et lucrum, sive inter minus habere et plus habere damni et lucri, medium est communicationis et distributionis.

Cum igitur sic gradus sint in virtutibus dictis, et venitur per assuetudinem operum ad. virtutem moralem, et ex perfectione moralis venitur ad heroicam, et per heroicam venitur ad divinam, et intellectuales sunt regentes et ordinantes in omnibus his. Est enim virtus heroica idem quod divinorum virtus : divinum autem dicit id quod super est. Insuper esse autem necesse est, quod per aliquid superponat, et aliquid superius contineat ne decidat. Superius autem in homine est id quod est mentis bene constitutae et ordinatae. Id ergo quod continet hominem in his quae constituunt mentem, ita ut nec modicum deflectatur a mentis constitutione et ordine, dat ei virtutem heroicam. Continentia hujus et superponentia hominem super sensum et passiones non sunt nisi pulchra et bona mentis : et continens ne decidat non est nisi indefixibilis necessitas honestatis : pro pter quod duae vel tres potissimae sunt virtutes heroicae. Ea enim quae superponit passionibus, vocatur continentia : et ea quae superponit parti animali qua communicamus cum brutis, vocatur dominati tas a quibusdam, et a quibusdam

libertas, et ab aliis humanitas : et hanc alii sub continentia comprehendunt. Ea vero quae superponit communicationibus, vocatur amicitia.

Quod facile est videre per singula. Quoniam continentia est mora in mente, ut dicit Aristoteles, hoc est, quod homo in merite bene constituta sic permaneat, quod nullo modo exeat regulas mentis propter aliquam violentiam passionis inclinantis ad turpe : sic enim continens se in mente, omnibus dominatur passionibus. Similiter autem stans et attingens dignitatem intellectus et rationis, et regulas ejus indeflcxibiliter sequens, nullo modo dejicitur ad brutalia sive feralia, quae sunt irae et furiae et moechiae concupiscentiarum et turpitudines eorum, quae impetu quodam concupiscentiae vel irae in brutis feris agi. videmus : et haec est dominatio quaedam naturae humanae et libertas, quae non est acta ab impetu naturae, sed potius agit naturam, sicut diximus in antehabitis, et est vera a brutalitate exaltata humanitas : et ideo haec sibi nomina attribuuntur. Amicitia autem fundatur super honestum, ut in omnibus non nisi honesta et propter honestum diligamus : et qualescunque sic diligimus, cum his optime communicamus : et ideo illa est summum omnium communicationum.

Si igitur haec tria inflexibilem habeant vigorem, faciunt heroes per hoc quod sunt heroicae virtutes. Et statim etiam cuilibet patet, quod omnia haec sunt quae infra limites mentis ponunt brutalia quae nobis ex genere communi animalium conveniunt : passiones enim quae infra limites mentis, fraenat continentia, secundum quod continentia est mora sive permanentia in mente et violentia passionis : non enim extrahuntur. Humanitas in mente quae mensura est, intra mentis metas ponit ipsa animalia, ne impetu agant, sed potius ad normam obediant rationis. Et haec in seipso constituunt heroem. Amicitia autem perficit ad alterum, ut non.purus aut jj.bi.dine caeca fe- ratur ad alterum, sicut bestiae, sed potius amicitia honesti cum vitii indignatione. Sic ergo perfectio heroica secundum mentem non est in ultimo suae felicitatis, nisi etiam haec tripartita avertunt ad unum quod secundum simplicem intellectum est bonum. Cum enim virtus moralis sit circa delectationes habentes contrarium, et similiter virtus heroica contrarium habet, non possunt delectationes illarum virtutum esse perfectae et omnibus modis firmae et purae, eo quod aliquid sit contrarium conturbans virtuosum : sed in simplici intellectu speculante verum simplex et purum et firmum, de quo vere est sapientia quae non habet contrarium, est delectatio nullum omnino habens contrarium.

Et si quis diligenter ista consideret, virtus moralis est circa ea quae innaturalia et aegritudinalia et corruptiva sunt materiae, sicut est superfluum et diminutum tam in passionibus innatis quam in passionibus illatis, quam etiam in damnis et lucris communicationum et distributionum civilium : omnia enim haec sunt innaturalia et corruptiva naturae, et tamen per virtutes morales ad naturam reducuntur. Propter quod etiam has innati sumus suscipere, cum tamen insint secundum naturam communis generis : eo quod casta et fortia et communicativa et civilitatem custodientia inveniuntur animalia bruta, sicut nos ostendimus in libris antehabitis istius scientiae. Rectificata autem sic natura communis generis per virtutem moralem, reducitur totum istud bonum ad bonum superioris naturae, quae est mens mensurans, et aliquando ratio dicitur, secundum quod ipsa consideratur ut regens inferiora, quae secundum commune genus conveniunt : et hoc autem fit optime per virtutem heroicam : haec autem fit perfectio totum rationis regentis bonum, sicut sui summum ordinatur ad bonum divinum quod est intellectus bonum, qui solus divinus est in nobis. Primum ergo bonum est naturae communis, secundum spiritualis, et

tertium divinae. Propter quod dicit Socrates, " deos hoc bonum facit, cum immortalibus diis maximam habent convenientiam, "

Cum igitur id quod est perpetui ordinis ab anima, accipitur a bono morali : et quod est rationalis regulae, accipitur ex bono heroico : et ex his suffultus animus intellectualis, conjungitur bono divino, admirabiles et puras et firmas et quales Deus habet, habens delectationes, tunc perfecte felix est anima intellectualis: et cum omnia haec in anima remaneant, et non sint nisi in anima, quae talia secum extra corpus habuerit anima, felix esse perhibetur a philosophis, et in hoc perpetuum gaudere felicitate.

Propter quod Aristoteles in libro de Natura deorum, dicit quod Socrates, cui inter omnes morales cum diis immortali bus maxima communio, factus est divinus, divina in singulis colligendo. In moralibus adeptus medium quod, sapiens per sapientiae rationem determinavit : hoc enim divinum est et perpetuam. In intellectualibus autem rationem rectam in scibilibus et intelligibilibus et sapientiae subjectis, et factibilibus per artem, et agibilibus per voluntatem et prudentiam. In heroicis autem mensuram omnem adeptus est mentis. Quae omnia divina et perpetuas et inconcussas habentia rationes et virtutes et essentias. In divinis autem sibi quantum possibile fuit adeptus est lucem et delectationem divinam. Ex quibus divinus effectus, ut tradit Plato, felix vivit secundum intellectum in eo quod mortale fuit in ipso deposito. Econtra autem hi quibus nulla est cura pulchritudinis id quod divinum est in ipsis, convertunt ad sensum et rationem, et lumen mentis exstinguunt impetu brutali, et tota brutalitate meis et passionum excellentiis corrupta, cum animae ipsorum resolvuntur a corpore, remanent in eis desideria passionum et tristitiae, quod a passionum insecutione sunt praecisae : et in hac tristitia et desiderio destitutae, tristes ma- nent in aeternum, eo quod intellectuale ipsorum non illuminatum et vigoratum in corpore, post mortem nullius bonitatis est susceptivum.

Et haec quae in capitulo continentur, sunt quae de immortalitate animae tradidit Socrates, sicut de ipso recitat Plotinus Philosophus in quodam libello suo quem de Differentiis virtutum composuit, et solum divinum factum sapientem esse dixit, et in hunc probavit non posse cadere perturbationem. In talibus igitur bonis est status animae purae post mortem secundum effectum.