SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Postquam apostolus commendavit ministerium novi testamenti, et quantum ad dignitatem, et quantum ad usum, consequenter hic commendat illud quantum ad praemium, licet de praemio, quantum ad aliquid aliqualiter et incomplete supra tractavit, hic tamen de hoc complete tractat. Circa quod tria facit.

Primo enim agit de praemio; secundo vero de praeparatione et praemii susceptione, ibi et ideo contendimus sive, etc.; tertio vero de causa utriusque, scilicet praeparationis et praemii quod expectatur, ibi omnia autem ex deo, qui reconciliavit, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit praemium, quod expectatur; secundo exprimit desiderium praemii expectati, ibi nam in hoc ingemiscimus, etc..

Sed quia praemium quod expectatur est inaestimabile, scilicet gloriae caelestis, et ideo dicit scimus quoniam, etc., quasi dicat secundum Glossam vere operatur in nobis pondus gloriae, quia in corporibus erit haec gloria, non tantum in animabus. Enim, id est quia, scimus, id est certi sumus, quia iam habemus in spe, quoniam si terrestris domus nostra, id est, corpus.

Homo enim, ut dictum est, dicitur mens, cum sit principalius in homine; quae quidem mens se habet ad corpus, sicut homo ad domum. Sicut enim destructa domo, non destruitur homo eam inhabitans sed manet, sic, destructo corpore, non destruitur mens seu anima rationalis, sed manet. Corpus ergo terrestre dicitur domus habitationis, id est, in qua habitamus. Iob IV, 19: qui habitant domos luteas, etc.. Dissolvatur, id est destruatur. Scimus, inquam, quod habemus aedificationem, id est aedificium, ex deo, id est paratum a deo. Aedificium, dico, domum non manufactam, id est non opere hominis, nec opere naturae, sed corpus incorruptibile, quod assumemus; quod quidem non est manufactum, quia incorruptibilitas in corporibus nostris provenit solum ex operatione divina. Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, etc.. Domum aeternam, id est domum ab aeterno praeparatam. Is. XXXIII, V. 20: tabernaculum quod nequaquam destruetur in caelis. Matth. V, 12: merces vestra copiosa est in caelis. Hanc autem commutationem, ut scilicet pro terrestri domo habeant caelestem, desiderabat iob, dicens c. XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito.

Expositio est secundum Glossam.

Sed tamen non est secundum intellectum apostolicum, nec praecedentibus, nec sequentibus concordat. Nam ipse cum habeat unam materiam continuam de qua loquitur, non interponit aliam. Et ideo videamus quid intendat apostolus dicere.

Sciendum est autem, quod apostolus vult hic ostendere quod sancti rationabiliter sustinent tribulationes, ex quibus vita praesens corrumpitur, quia ex hoc statim perveniunt ad gloriam, non ad gloriosum corpus, ut dicitur in Glossa. Et ideo dicit: ideo sustinuimus enim, id est quia, scimus, id est, pro certo habemus, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis, id est, corpus, dissolvatur, id est, corrumpatur per mortem, habemus, statim, non in spe sed in re, meliorem domum, scilicet aedificationem, domum non manufactam, id est, gloriam caelestem, non corpus gloriosum. De hac autem domo dicitur Io. XIV, 2: in domo patris mei mansiones multae, etc.. Quae quidem est ex deo non manufacta, quia gloria aeterna est ipse deus. Ps. XXX, 3: esto mihi in deum protectorem et in domum, etc.. Et aeternam, ad litteram, quia ipse deus est aeternus.

In caelis, id est, in excelsis, quia statim corrupto corpore, anima sancta consequitur hanc gloriam non in spe, sed in re. Nam et antequam corpus dissolvatur, habemus hanc domum in spe.

Sic ergo praemium sanctorum est admirabile et desiderabile, quia gloria caelestis est.

Ideo consequenter subiungit desiderium sanctorum ad ipsum praemium, dicens nam in hoc ingemiscimus, etc..

Ubi tria facit.

Primo exprimit desiderium gratiae ad praemium ipsum; secundo ostendit quod desiderium gratiae retardatur ex desiderio naturae, ibi nam et qui sumus in hoc tabernaculo, etc.; tertio ostendit quomodo desiderium gratiae vincit desiderium naturae, ibi audentes igitur, etc..

Sed desiderium gratiae est cum fervore. Nam in hoc ingemiscimus, etc., quasi dicat: haec est vera probatio, quod habemus domum non manufactam, quia si desiderium naturae non est frustra, multo minus desiderium gratiae frustra est.

Cum igitur nos habeamus ferventissimum desiderium gratiae de gloria caelesti, impossibile est, quod sit frustra. Et hoc est, quod dicit ingemiscimus, id est, ingemendo desideramus, in hoc, scilicet animae desiderio retardati.

Ps. Cxix, 5: heu mihi, quia incolatus meus, etc.. In hoc enim quod cupientes sumus, id est cupimus, superindui habitationem nostram, id est fruitionem gloriae, quae de caelo est, id est caelestis; quae dicitur habitatio, quia in ipsa gloria sancti habitant sicut in suo consolatorio. Matth. XXV, 21-23: intra in gaudium domini tui.

Per hoc autem quod dicit superindui, dat intelligere quod illa domus caelestis, de qua supra dixerat, non est aliquid ab homine separatum, sed aliquid homini inhaerens. Non enim dicitur homo induere domum sed vestimentum, domum autem dicitur aliquis inhabitare.

Haec ergo duo coniungit, dicens superindui habitationem, per quod ostendit, quod illud desiderium est aliquid inhaerens, quia induitur, et aliquid continens et excedens, quia inhabitatur.

Sed quia non simpliciter dixit: indui, sed superindui, rationem sui dicti subdit, dicens si tamen vestiti, et non nudi inveniamur.

Quasi dicat: si anima indueretur habitatione caelesti, quod non exueretur habitatione terrena, id est non corrumperetur corpus nostrum per mortem, sed caelestis adeptio illius habitationis esset superinduitio.

Sed quia oportet quod evacuetur habitatione terrena, ad hoc quod induatur caelesti, non potest dici superinduitio, sed induitio simplex.

Et ideo dicit si tamen vestiti et non nudi inveniamur, quasi dicat: superindueremur quidem, si inveniremur induti, et non nudi. Nudus enim non dicitur superindui, sed indui tantum.

Glossa vero aliter exponit de vestimento spirituali, dicens: cupimus superindui, quod utique fiet, tamen hac conditione, si nos inveniamur vestiti, scilicet virtutibus, et non nudi, scilicet virtutibus.

De istis vestibus dicitur Col. III, 12: induite vos sicut electi dei, etc.. Quasi dicat: nullus ad illam gloriam perveniet, nisi habeat virtutes.

Quae quidem expositio non videtur concordare intentioni apostoli.

Sic ergo desiderium gratiae fervet ad praemium, sed tamen retardatur a desiderio naturae, quod ostendit cum dicit nam dum sumus in tabernaculo isto, etc.. Ubi primo ponit conditionem desiderii naturalis; secundo ostendit, quod etiam hic status desiderii naturalis est a deo, ibi qui autem efficit nos, etc..

Conditio autem desiderii est naturalis retardans desiderium gratiae, quia vellemus inveniri vestiti et non nudi, id est ita vellemus quod anima perveniret ad gloriam, quod corpus non corrumperetur per mortem.

Cuius ratio est quia naturale desiderium inest animae esse unitam corpori, alias mors non esset poenalis. Et hoc est quod dicit nam, nos, qui sumus in hoc tabernaculo, id est, qui habitamus in isto mortali corpore, II petr.

C. I, 14. Scio quod velox sit depositio tabernaculi mei, ingemiscimus, id est intus in corde, non solum extra in voce, gemimus, Is. LIX, 11: ut columbae meditantes gememus, quia durum est cogitare mortem. Et tamen gravati, quasi aliquo existente contra desiderium nostrum, eo quod non possumus pervenire ad gloriam, nisi deponamus corpus, quod est ita contra naturale desiderium, ut dicit Augustinus, quod nec ipsa senectus a Petro timorem mortis auferre potuit. Et ideo dicit eo quod nolumus spoliari, scilicet tabernaculo terreno, sed supervestiri, gloria supercaelesti, vel, secundum Glossam, corpore glorioso.

Sed quia posset videri indecens, quod corpus ex una parte esset corruptibile ex sui natura, si non fuisset ante dissolutum, et ex parte gloriae esset gloriosum, subdit modum quomodo fieri vellet, dicens ut absorbeatur quod mortale est, etc., quasi dicat: non sic supervestiri volumus, quod corpus remaneat mortale, sed ita quod gloria auferat ex toto corruptionem corporis, absque corporali dissolutione.

Et ideo dicit absorbeatur quod mortale est, id est ipsa corruptio corporis, a vita, scilicet gloriae. I Cor. XV, 54: absorpta est mors in victoria, etc..