LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT XV.

De sententia Platonis circa felicitatem et infelicitatem animae post mortem.

Plato autem in Moralibus suis, ut de ipso Apuleius narrat, aliquantulum deviat ab hac via. Dicit enim intellectum inesse in anima ejus intelligibilium omnium formas, et esse animam harum immemorem propter undam lactis qua concipitur et nutritur. Cujus signum esse dicit, quia cum fluxus lactis sive nutrimenti fortis fit in superiora in pueris, est intellectus in eis sicut in ebrio est vel epileptico, qui licet multa sciat, tamen tunc uti nullo potest nisi prius cesset motus vini in superiora. Signum autem ejus quod dicit, est in omni somno in quo propter fluxum nutrimenti in superiora patitur homo aliquid epileptiae simile, et in somnio quod est somni passio, mo- vetur perturbata anima sapientis ad phantasmata, sicut facit anima ebrii et pueri : cum tamen constet animam sapientis in somno et ebrietate et epileptia habere habitum sapientiae, licet non utatur eo. Tunc et similiter dicit esse in omni anima omnium habituum virtutis moralis Intellectualis et heroicae, licet non utatur eo antequam per studium erudiretur virtus Intellectualis, et per assuefactionem virtus moralis. Virtutem autem heroicam Plato hoc nomine non nominat, sed vocat virtutem purgatoriam, quae delectationes et tristitias non modo non sequitur, sed etiam omnino non sentit : et hanc dicit enitescere in mente per longam a delectabilibus aversionem. Simile autem hujus ponit In flamma, quae in viridi quidem est obscura et fumosa, et per solam aquosi humoris rarefactionem efficitur clara et lucens. Similiter autem quod per solam asperitatem superficiei est umbrosum, et per torsionem simplicem efficitur politum et nitens sive fulgens.

Ad hoc ergo redit dictum Platonis, quod studia et assuefactiones non aliquid conferunt intellectibus aut effectibus, sed tantum removent contrarium Impediens : et tunc anima per hoc quod habet apud se de habitibus intellectualibus et moralibus, agit perfecte et operatur tam circa intellectualia, quam circa moralia. Et hoc videtur etiam sentire Boetius in libro de Consolatione Philosophiae, ubi dicit, quod " si Platonis musa personat verum, quod quisque discit, immemor recordatur. " Quia autem de hoc alibi in scientia de Anima disputatum est, sufficiant ea quae nunc dicta sunt.

Sed hoc quod oportet accipere ex verbis istis, hoc est, quod Plato animam ex eisdem felicem dicit esse et infelicem, ex quibus et nos secundum. Peripateticos diximus eam esse felicem et infelicem, licet alium modum ponat Plato quam nos posuerimus. Ex virtutibus enim moralibus et intellectualibus et heroicis et divinis dicit inesse felicitatem

animae, et ex contrariis harum dicit eidem inesse Infelicitatem : sed dicit has naturaliter inesse animae, et per studium enitescere eas et per assuefactionem. Nos autem per studium et assuefactionem dicimus has acquiri. Sed haec disputatio alterius scientiae magis est propria.

Amplius Plato propter hoc quod haec virtus clausa dicitur esse in anima, dicit animas ita diu de generatione in generationem transcorporari, donec in aliquo enitescant corpore. Nos autem Imperfectam et turpitudini deditam animam dicimus secundum Peripateticos perpetuo manere obscuram et tristem et destitutam. Quod autem his paenis addatur secundum leges divinas, quarum judicium animam post mortem sustinere oportet, non potest determinari per philosophiam aliquam : et ideo hoc alii scientiae et alterius modi investigationi est reservandum.