LIBER DE NATURA ET ORIGINE ANIMAE.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

CAPUT XVI

De operatione animae quam agit post mortem,

Ultimo autem in hac scientia de animae natura, intelligere oportet quid agat et quid operis habeat post corporis depositionem anima immortalis quae rationalis est. Dico autem utrum agat in potentiis nutriendi et augendi vel generandi secundum potentiam vegetabilem Ipsius. Licet autem quaedam legum Epicureorum Philosophorum animas post mortem dicebant cibos appetere, et ambro- slani in alimentum, et nectar deorum accipere in cibum : quia tamen hoc nulla ratione probari potest, his non est consentiendum : et ideo non est credendum, quod aliquid talium agat anima vel operetur post mortem. Hae enim potentiae, et similiter illae quae sunt secundum sensibilem partem animae, sunt in anima intellectuali secundum esse intellectuale participatum, sicut actus participatur ab eo quod est potentiae : et ideo non habent actus proprios, nisi quando conjunctae sunt organis, quorum sunt perfectiones. Cum autem resolvuntur organa, stant sub actu intellectus, et bonum intellectus est per redundantiam in ipsis : sicut enim modo dum in corpore manemus, aliquando sentimus delectationes divinas, quae secundum simplices intellectus sunt in tantum profundatae nobis, quod avertunt nos a sensu et imaginatione et nutritione : ita multo magis tunc tota anima usque ad fundamenta sua repletur Dei. delectationibus contrarium non habentibus : et sic tota felix et deliciis plena permanet : et ideo solus tunc operatur intellectus, et ad operationem ipsius connaturalem et propriam et in nulla parte impeditam tota redundat anima in delectatione et diffusione : et hoc est eam gaudere gaudio pleno, cui nihil admiscetur de contrario.

Est autem opus suum secundum dicta sapientium duplex. Theophrastus enim, et omnes qui Aristotelis sequuntur doctrinam, dicunt opus suum esse in conversione ad lumen intelligentiae et causae primae, ex qua fluunt ei formae intelligibiles lucidae et purae, in quibus continue speculantur bonitates intelligentiarum et causae primae : est enim anima, ut dicunt, sub intelligentia, sicut natura est sub anima : et ideo sicut anima formas suas imprimit in naturam, ita ut natura acta ab anima agat ad formam animae : ita intelligentia imprimit in animam sic quod anima rationalis agit in contemplando ad formam intelligentiae. Et iste modus non est improbabilis : et

hoc modo etiam intelligentiae separatae omnino sua lumina et suos conceptus ingerunt animabus in oraculis et aliis modis divinationum., sicut dicunt Epicurei Philosophi.

Alius autem motus est secundum supra dicta, quod videlicet anima jam illuminatum et confortatum intellectum habens per se possit ad intellectus rerum : videmus enim, quod intellectus potest ad res intelligendas abstrahendo a phantasmate modo dum est in corpore, et confortatus potest ad intellectum divinorum: et hoc modo dicimus, quod sicut modo ordinatur super res, et ideo lumine suo abstrahit a phantasmatibus rerum, ita separatus omnino potest super ipsas res extra animam existentes, ut lumine suo abstrahat a rebus ipsis et intelligat eas : et tunc omnis talis intellectus determinatur per comparationem sui intelligibilis ad rem, sicut et nunc determinatur per reflexionem sui intelligibilis ad imaginationem et sensum. Et hoc modo apud intellectus separatos magnus dixit Dionysius esse rerum sensibilium cognitiones insensibiliter et immaterialiter.

Nec aliquid invenitur quod huic positioni repugnet. Si enim dicat aliquis quod non sit intellectus nisi per abstractionem, dicimus hoc verum esse : sed nos ponimus quod potest fieri abstractio a re per intellectum sicut a phantasmate : et addimus, quod quamdiu intellectus est obumbratus corpore, indiget adjutorio sensus et imaginationis : eo quod intelligit cum continuo et tempore. Separatus autem et confortatus luce intellectorum, sicut diximus in antehabitis, per seipsum sufficit a rebus ipsis facere abstractionem.

Et hunc modum intelligendi posuit Theophrastus : sed in hoc differt a nobis, quod ipse in anima non dixit esse nisi intellectum agentem : nos autem dicimus esse in anima et intellectum agentem et possibilem, et formam abstractam per lumen agentis moveri ad possibilem sicut ad suum locum in quo est ubique et semper, sicut enim formae generatae in materia cum ipsa forma datur motus ad locum, et ipse locus, sicut determinatum est in VIII. Physicorum, : ita formae simplici cum hoc quod facta est simplex, datur locus in quo est esse simplex, sive hoc fiat particulariter a luce corporea, sive a luce intellectuali : sed a luce corporea efficitur in perspicuo, et a luce intellectuali efficitur in intellectu possibili : et iste motus est facilis et planus inter alios modos intelligendi.

Si autem quis quaerat quam communicationem habeat intellectus agens cum re in quam agit abstrahendo, dicunt quod tale habet lumen intellectus agentis cum formis rerum., qualem habet lux corporea cum coloribus : quaedam enim luces incorporatae sunt coloribus, similiter quaedam lumina incorporata intellectus agentis sunt formae rerum, sicut patet per ante dicta, in quibus ostensum est intellectum agentem esse primum movens et agens in tota natura : et haec communio sufficit abstractioni : hoc enim modo quo abstractum est in potentia est abstrahens in actu et connaturale sibi, et haec principia tali sufficiunt actioni, qualis est abstractio formarum quae nihil aliud est quam explicatio earum ab esse materiali et corpore et acceptio earum secundum esse simplex.