COMMENTARII IN LIBRUM DANIELIS PROPHETAE

 PRAEFATIO D. ALBERTI.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I DANIELIS

 CAPUT II.

 IN CAPUT II DANIELIS

 CAPUT III

 IN CAPUT III DANIELIS

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV DANIELIS

 CAPUT V.

 IN CAPUT V DANIELIS

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI DANIELIS

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII DANIELIS

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII DANIELIS

 CAPUT IX,

 IN CAPUT IX DANIELIS

 CAPUT X.

 IN CAPUT X DANIELIS

 CAPUT XL

 IN CAPUT XI DANIELIS

 IN CAPUT XII DANIELIS

 CAPUT XIII,

 IN CAPUT XIII DANIELIS

 CAPUT XIV,

 IN CAPUT XIV DANIELIS

CAPUT XIV,

Fraudes sacerdotum idoli Bel, qui appositos illi cibos occulte auferebant, regi per Danielem deiectae sunt: ipsisque interemptis, idolum una cum templo suo eversum est: similiter et draconem quem colebant Babylonii? infecta in os massa ex pice, adipe et pilis confecta, Daniel interfecit: quapropter instantibus Babyloniis, missus est in lacum leonum, illaesusque servatus, allata etiam illi per prophetam Habacuc prandio ex Judaea: quod videns rex, adversariis illius a leonibus in momento devoratis, jubet omnes timere Deum Danielis,

I. Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.

2. Erat quoque Idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebaotur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique ampho-

3. Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum. Porro Daniel adorabat Deum suum.. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel ?

4. Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram, et habet potestatem omnis carnis.

5. Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus ? Ao non vides quanta comedat et bibat quotidie?

6. Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.

7. Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis: Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.

8. Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. E dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. 9. Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

10, Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce: et claude ostium, et signa annulo tuo:

11. Et cum Ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

12. Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant

13. Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem., et cribravlt per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.

14. Sacerdotes autem egressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores, et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.

15. Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

16. Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit: Salva,

I rex.

17. Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.

18. Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur Intro, et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint haec.

19, Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

20. Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur, et consume Dant quos erant super meri

21. Occiciit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis, qui subvertit eum et templum ejus.

22. Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

23. Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum.

24. Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens.

25, Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi.

26. Tulit ergo Daniel picem, et adi-

pem, et pilos: et coxit pariter, fecitque massas, et dedit in os draconis: et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.

27. Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

28. Et dixerunt, cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te et domum tuam.

29. Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer, et necessitate compulsus, tradidit eis Danie- lem.

3o. Qui miserunt eum in lacum leonum: et erat ibi diebus sex.

31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

32. Erat autem Habacuc propheta in Judaea: et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo, et ibat in campum ut ferret messoribus.

33. Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

34Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

35. Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus , ''et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone, supra lacum, in impetu spiritus sui.

35. Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel, serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.

37. Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti dili-

38. Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.

39. Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

40. Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.

41. Porro illos qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum: et devorati sunt in morn 11 to coram eo. 42. Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis, quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra, qui liberavit Danielem de lacu leonum.