Postquam apostolus in superioribus tractavit de praemio sanctorum et de praeparatione ad susceptionem eius, hic consequenter agit de causa utriusque.
Et circa hoc tria facit, quia primo, ostendit auctorem omnium praedictorum esse deum; secundo, commemorat beneficium a christo collatum, ibi qui reconciliavit, etc.; tertio, beneficii usum, ibi pro christo ergo legatione, etc..
Dicit ergo: dixi quod intendimus salutem proximorum, et vetera transierunt, sed haec omnia sunt nobis ex deo patre, vel ex deo auctore. Rom. XI, 36: ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia. Iac. I, V. 17: omne datum optimum, etc..
Sequitur beneficium susceptum a deo, ibi qui reconciliavit, etc., ubi primo, ponit ipsum beneficium collatum; secundo exponit, ibi quoniam quidem deus, etc..
Commemorat autem duplex beneficium per christum collatum: unum commune, aliud speciale.
Commune quidem toti mundo, scilicet reconciliationis ad deum, et hoc est quod dicit: qui, scilicet deus pater, reconciliavit, id est pacificavit, nos sibi, et hoc per christum, id est per incarnatum verbum. Homines enim erant inimici dei propter peccatum, christus autem hanc inimicitiam abstulit de medio, satisfaciens pro peccato. Et fecit concordiam.
Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis, etc.. Et ideo dicit per christum. Rom. V, 10: reconciliati sumus deo per mortem, etc..
Speciale autem beneficium est apostolis collatum, scilicet quod ipsi sint ministri huius reconciliationis. Unde dicit et dedit nobis, apostolis, vicariis christi, ministerium huius reconciliationis. Supra III, 6: ministros nos elegit, etc.. Ps. Lxxi, 3: suscipiant montes, id est apostoli, pacem populo, scilicet a domino.
Consequenter cum dicit quoniam, etc., exponit quae dixit: primo, primum; secundo, secundum, ibi posuit in nobis, etc..
Dicit ergo. Dico quod deus reconciliavit nos sibi, hoc modo: inimicitiae enim inter deum et hominem erant propter peccatum, ut dictum est, secundum illud Is. LIX, 2: peccata vestra diviserunt, etc.. Destructo ergo peccato per mortem christi, inimicitiae iam solutae sunt. Et hoc est quod dicit quoniam quidem deus erat in christo, per unitatem essentiae, Io. XIV, 10, 11: ego in patre, et pater in me est. Vel deus erat in christo per christum mundum sibi reconcilians, rom.
C. V, 10: reconciliati sumus deo, etc.. Et hoc non reputans illis delicta ipsorum, id est non habens in memoria illorum delicta, tam actualia quam originalia, ad puniendum, pro quibus christus plene satisfecit. Et secundum hoc dicitur nos reconciliasse sibi, inquantum non imputat delicta nostra nobis. Ps. XXXI, V. 2: beatus vir cui non imputavit dominus peccatum.
Consequenter cum dicit et posuit in nobis, etc., exponit secundum, scilicet de beneficio apostolis collato. Quasi dicat: hoc modo dedit nobis ministerium reconciliationis, quia posuit in nobis verbum reconciliationis, id est dedit virtutem et inspiravit in cordibus nostris, ut annuntiemus mundo hanc reconciliationem esse factam per christum. Et hoc faciendo inducimus homines, ut conforment se christo per baptismum. Ier. I, 9: ecce dedi verba mea, etc..
Consequenter cum dicit pro christo ergo legatione, etc., ostendit usum beneficii.
Et primo quantum ad secundum beneficium collatum apostolis; secundo, quantum ad primum collatum omnibus, ibi obsecramus pro christo, etc..
Dicit ergo: ex quo deus posuit verbum reconciliationis, debemus eo uti. Et hoc est ergo quod fungimur legatione pro christo, id est sumus legati christi. Eph. VI, 20: pro quo legatione fungimur in catena ista, etc..
Et idoneitas ad hanc legationem est nobis ex virtute dei, quae est in me. Et ideo dicit tamquam deo exhortante per nos, quia deus, qui in nobis loquitur, dat nobis idoneitatem ad hanc legationem. Matth. X, 20: non vos estis qui loquimini, etc.. Infra XIII, V. 3: an experimentum quaeritis eius, qui in me, etc..
Consequenter cum dicit obsecramus, etc., subdit quantum ad usum primi beneficii. Et primo inducit ad usum; secundo ostendit unde adsit nobis facultas ad ipsum usum, ibi eum qui non, etc..
Dicit ergo: ex quo deus fecit reconciliationem, et nos sumus legati dei in hoc, obsecramus, etc.. Blande alloquitur, cum posset imperare. II Tim. Ult.: argue, obsecra, increpa, etc.. Ad philem. 8: potestatem habens imperandi, etc.. Obsecramus, inquam, pro christo, id est propter amorem christi, reconciliamini deo.
Videtur autem hoc esse contrarium ei quod dicit, quod deus reconciliavit nos sibi. Si ergo ipse reconciliavit, quid necesse est ut nos reconciliemur? iam enim reconciliati sumus.
Ad hoc dicendum quod deus reconciliavit nos sibi, ut causa efficiens, scilicet ex parte sua, sed, ut sit nobis meritoria, oportet etiam quod fiat reconciliatio ex parte nostra.
Et hoc quidem in baptismo et in poenitentia, et tunc cessamus a peccatis.
Unde autem adsit nobis huiusmodi facultas reconciliandi deo, ostendit ex hoc scilicet quod dedit nobis potestatem iuste vivendi, qua possumus abstinere a peccatis, et, hoc faciendo, reconciliamur deo.
Et ideo dicit eum qui non, etc.. Quasi dicat: bene potestis reconciliari, quia deus, scilicet pater, eum, scilicet christum, qui non noverat peccatum, I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, etc.; Io. VIII, 46: quis ex vobis arguet me, etc., pro nobis fecit peccatum.
Quod tripliciter exponitur. Uno modo, quia consuetudo veteris legis est ut sacrificium pro peccato, peccatum nominetur. Os.
C. IV, 8: peccata populi mei comedent, id est oblata pro peccato. Tunc est sensus fecit peccatum, id est hostiam, vel sacrificium pro peccato. Alio modo, quia peccatum aliquando sumitur pro similitudine peccati, vel pro poena peccati. Rom. VIII, 3: misit deus filium suum in similitudinem peccati, etc., id est de similitudine peccati damnavit peccatum. Et tunc est sensus fecit peccatum, id est fecit eum assumere carnem mortalem et passibilem. Tertio modo, quia aliquando dicitur hoc esse hoc vel illud, non quia sit, sed quia opinantur homines ita esse.
Et tunc est sensus fecit peccatum, id est fecit eum reputari peccatorem. Is. LIII, 12: cum iniquis reputatus est.
Et hoc quidem fecit, ut nos efficeremur iustitia, id est ut nos, qui peccatores sumus, efficeremur non solum iusti, imo ipsa iustitia, id est iustificaremur a deo; vel iustitia, quia non solum nos iustificavit, sed etiam voluit quod per nos alii iustificarentur.
Iustitia, dico, dei, non nostra. Et in christo, id est per christum.
Vel, aliter, ut ipse christus dicatur iustitia.
Et tunc est sensus ut nos efficeremur iustitia, id est ut inhaereremus christo per amorem et fidem, quia christus est ipsa iustitia. Dicit autem, dei, ut excludat iustitiam hominis, quae est qua homo confidit de propriis meritis. Rom. X, 3: ignorantes dei iustitiam, etc. In ipso, scilicet christo, id est per christum, quia ipse factus est nobis iustitia, I Cor. I, 30.