Positis his quae pertinent ad tolerantiam malorum, ponit consequenter ea quae pertinent ad observantiam bonorum.
Bonitas autem operis consistit in tribus: in perfectione virtutum, et hoc pertinet ad cor; in veritate locutionis, et hoc pertinet ad os; in virtute operis, et hoc pertinet ad opus.
Primo ergo ostendit apostolus qualiter se habeant in his quae pertinent ad perfectionem virtutum, quae consistunt in corde; secundo in his, quae ad virtutem oris, ibi in verbo veritatis; tertio in his, quae pertinent ad perfectionem operis, ibi in virtute dei.
Circa primum ponit quatuor virtutes: et primo virtutem castitatis, quae maximum locum tenet in virtute temperantiae, et quantum ad hoc dicit in castitate, scilicet mentis et corporis.
Ubi notandum est quod immediate post multos labores, vigilias et ieiunia, subdit de castitate, quia qui vult habere virtutem castitatis, necesse habet laboribus dari, vigiliis insistere, et macerari ieiuniis. I Cor. IX, V. 27: castigo corpus meum, et in servitutem redigo, etc.. Hebr. XII, 14: pacem sequimini, etc..
Si autem quaeratur, quare non facit mentionem de aliis virtutibus, nisi solum de temperantia, dicendum est quod sic facit, sed implicite; quia hoc quod dicit: in multa patientia, in tribulationibus, etc., pertinet ad virtutem fortitudinis; hoc vero quod dicit: per arma iustitiae, pertinet ad virtutem iustitiae.
Secundo ponit virtutem scientiae.
Unde dicit in scientia. Et siquidem scientia referatur ad scientiam qua aliquis scit bene conversari in medio nationis pravae et perversae, sic refertur ad virtutem prudentiae. Si vero scientia referatur ad certitudinem, qua fideles certi sunt de his quae pertinent ad cognitionem dei, sic pertinet ad virtutem fidei.
Et utraque necessaria est christianis, quia sine scientia, primo modo sive secundo modo accepta, homines de facili ruunt in peccatis.
Is. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Ier.
C. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum.
Tertio ponit virtutem spei. Unde dicit in longanimitate, quae pertinet ad perfectionem spei. Nihil autem aliud est longanimis, quam qui arduum aliquod ex spe, semper ac diu dilatum, patienter expectat, et hoc a spiritu sancto. Gal. V, 22; fructus autem spiritus, charitas, etc., longanimitas, etc.. Col. I, 11: in omni patientia et longanimitate.
Quarto ponit virtutem charitatis.
Charitas autem duo habet, scilicet effectum exteriorem et interiorem. Sed in effectu exteriori habet suavitatem ad proximum. Non enim convenit quod aliquis non sit suavis ad eos quos diligit. Et ideo dicit in suavitate, id est dulci conversatione ad proximos, ut scilicet blandi simus. Prov. XII, 11: qui suavis est, vivit in moderationibus, etc.. Eccli. VI, 5: verbum dulce multiplicat amicos, etc.. Sed non in suavitate mundi, sed in ea quae causatur ex amore dei, scilicet ex spiritu sancto, et ideo dicit in spiritu sancto, id est quam spiritus sanctus causat in nobis. Sap.
C. XII, 1: o quam bonus et suavis, etc..
In effectu autem interiori habet veritatem absque fictione, ut scilicet non praetendat exterius contrarium eius quod habet interius.
Et ideo dicit in charitate non ficta. I io.
C. III, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed, etc.. Col. III, 14: super omnia charitatem habentes. Et huius ratio est quia, ut dicitur Sap. I, 5: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
Consequenter ostendit quomodo se habeant in his, quae pertinent ad veritatem oris, ut scilicet sint veraces. Et ideo dicit in verbo veritatis, scilicet vera loquendo et praedicando.
Quomodo autem se habeant in perfectione operis, subdit, dicens in virtute dei, id est non in operibus nostris confidamus, sed solum in virtute dei, et non in propria.
I Cor. IV, 20: regnum dei non est in sermone, etc..
Consequenter cum dicit per arma iustitiae, etc., ostendit qualiter se habeant in operatione bonorum et malorum, inter bona et mala, prospera et adversa, et hoc pertinet ad virtutem iustitiae. Et primo ostendit hoc in generali; secundo exponit in speciali.
Dicit ergo primo, quod exhibeamus nos sicut dei ministros in multa patientia. Et quod plus est, per arma iustitiae. Ubi sciendum est quod iustitia ordinat et facit hominem tenere locum suum, a dextris, id est, in prosperis, ut scilicet non elevetur, et a sinistris, id est in adversis, ut scilicet non deiiciatur.
Phil. IV, 12: ubique et in omnibus, etc., scio abundare, etc..
Consequenter hoc exponit per partes prosperorum et adversorum, dicens per gloriam, etc.. Ubi sciendum est, quod in rebus temporalibus prosperitas vel adversitas in tribus consistit: in superbia vitae, in concupiscentia carnis, in concupiscentia oculorum, iuxta illud I Io. II, 16: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, etc.. Et haec prosequitur ordine suo, quia primo dicit quomodo se habeant in adversis et prosperis, quae pertinent ad superbiam vitae, dicens per gloriam, etc.. Secundo quomodo se habeant in his quae pertinent ad concupiscentiam carnis, ibi quasi morientes, etc.. Tertio quomodo se habeant in his quae pertinent ad concupiscentiam oculorum, ibi sicut egentes, etc..
Sunt autem duo, quae ad superbiam pertinent, scilicet sublimitas status et operum. Et ideo dicit per gloriam, id est per statum excellentiae, quasi dicat: exhibeamus nos dei ministros, scilicet per dei gloriam, id est in prosperitate. Is. XXIII, 9: dominus exercituum cogitavit, etc.. Et quod apostoli gloriosi appareant, patet Act. XIV, 10, quod Paulus et barnabas credebantur esse dii. Et ignobilitatem, quae est in sinistris, quasi dicat: nec in gloria elevemur, nec, si contemptibiles sumus, deiiciamur. I Cor. I, 28: ignobilia huius mundi elegit deus, etc..
Quantum ad famam operum dicit per infamiam et bonam famam. Ubi sciendum est, quod, sicut Gregorius dicit, homo non debet ex se dare causam infamiae suae, sed potius debet procurare bonam famam, iuxta illud Eccli. XLI, 15: curam habe de bono nomine, et hoc propter alios, quia oportet nos bonum testimonium habere ad eos, qui foris sunt, I Tim. III, 7. Si vero contingat aliquem incurrere in infamiam iniuste, non debet esse ita pusillanimis, ut propter hoc derelinquat iustitiam. Si vero sit in bona fama apud infideles, non debet tamen superbire, sed debet inter utrumque medio modo incedere.
Consequenter exponit ista duo quae posuit.
Et primo quam infamiam habuerunt, et ostendit quod magnam, quia ut seductores, etc., quasi dicat: a quibusdam habemur ut seductores, a quibusdam vero habemur ut veraces. Nec mirum, quia etiam de christo alii dixerunt quia bonus est, alii vero quod non, sed seducit turbas, ut dicitur Io. VII, V. 12. Secundo ostendit quomodo fuerunt gloriosi et ignobiles, quia sicut ignoti et cogniti, id est approbati a bonis, et incogniti, id est despecti a malis. I Cor. IV, 13: tamquam purgamenta, etc..
Consequenter prosequitur ea quae pertinent ad concupiscentiam carnis. Et ponit tria quae concupiscit caro. Primo enim concupiscit longam vitam, et quantum ad hoc dicit quasi morientes, id est licet exponamur periculis mortis, infra XI, 23: in mortibus frequenter, etc., tamen ecce vivimus, virtute et fide. Et ideo Hab. II, 4: iustus ex fide vivit. Ps. Cxvii, 17: non moriar, sed vivam, etc..
Secundo concupiscit incolumitatem et quietem.
Et quantum ad hoc dicit ut castigati et non mortificati, quasi dicat: licet diversis flagellis castigemur a domino, non tamen tradit nos morti. Ps. XI: castigans castigavit me dominus, etc.. II tim.
C. III, 12: omnes qui pie volunt, etc..
Tertio concupiscit gaudium et iucunditatem, et quantum ad hoc dicit quasi tristes, semper autem gaudentes; quia licet in exterioribus, et quae ad carnem sunt, patiamur tristitiam et amaritudinem, interius tamen continuum gaudium habemus, quod crescit in nobis ex consolationibus spiritus sancti, et spe remunerationis aeternae. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, etc.. Io. XVI, 20: tristitia vestra vertetur in gaudium, etc..
Consequenter prosequitur de his quae pertinent ad concupiscentiam oculorum.
Et circa hoc ponit duo, quorum unum est in comparatione ad alios; et secundum hoc, prosperum in divitiis est quod homo abundet, ita quod possit aliis ministrare de divitiis suis. Sinistrum autem in hoc est, quod homo sit ita pauper, quod oporteat eum ab aliis mendicare. Et ideo dicit quod, in his temporalibus, sumus sicut egentes, id est ab aliis accipientes; sed tamen quantum ad spiritualia sumus multos locupletantes. Et non dicit omnes, quia non sunt omnes locupletari parati. Prov. XIII, 7: est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Secundum est in comparatione ad seipsos, et secundum hoc prosperum in divitiis est multa possidere, sinistrum autem, ut nihil penitus habeat. Et quantum ad hoc dicit, quod in exterioribus sunt tamquam nihil habentes, scilicet in temporalibus, quia omnia dimiserunt propter christum. Matth. XVI: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, etc.. Sed interius et in spiritualibus, omnia possidentes, scilicet per interiorem magnitudinem cordis. Et hoc ideo est quia ipsi vivebant non sibi, sed christo, et ideo, omnia quae sunt christi, reputabant ut sua. Unde cum christo omnia sint subiecta, omnia possidebant, et omnia tendebant in eorum gloriam. Ios. I, 3: et omnem locum quem calcaverit pes vester, vobis tradam.
Nota autem circa praemissa, quod apostolus utitur in praemissis miro modo loquendi. Nam ipse quasi semper ponit unum contra unum, et temporale contra spirituale; sed tamen in temporalibus semper addit quamdam conditionem, puta: ut, sicut, quasi, tamquam, sed in opposito spirituali, nihil addit. Cuius ratio est quia temporalia, sive sint mala, sive bona, sive transmutabilia et apparentia, habent tamen similitudinem vel boni vel mali. Et ideo dicit: ut seductores, et quasi ignoti, quia non erant in rei veritate sic, sed in opinione hominum, et si erant transitoria, erant bona aut mala. Bona autem spiritualia existentia sunt et vera, et ideo non addit eis conditionem aliquam.