LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De incipientibus a littera E.
Equites gemmarum optima est, colore puniceo, et vocatur a quibusdam aquileus, et ab aliis erodialis, eo quod aquilae hunc aliquando ad nidum suum juxta ova collocantes, sicut grus inter duo ova, quae facit lapidem collocari. Jam enim experti sumus ad sensum in Colonia, ubi grues faetus fecerunt multis in annis in quodam horto. Invenitur autem echites secundum plurimum sui generis juxta littora Oceani, ubi etiam optimum genus est erodiorum qui sunt heroes avium. Dicitur autem in Persia aliquando inveniri. Est autem modus ejus, quod in se continet alium lapidem, qui in ipso sonat quando manu movetur et quassatur Fertur autem quod suspensus sinistro lacerto, confert vires praegnantibus, impedit abortum, et periculum parturitionis mitigat. Et aiunt quidam, quod caducorum hominum prohibet frequentem casum. Et quod his mirabilius est, tradunt Chaldaei, quod si de ministratione veneni cibus aliquis suspectus fuerit, positus in cibo, prohibet ne possit glutiri cibus ille : et si lapis subtrahitur, mox deglutitur. Quare autem aquilae hunc lapidem nido suo imponant, non satis scitur. Experti enim sumus grues non observare cujus generis lapidem inter ova sua ponant: sed ponunt modo unum et in alio anno unum alium. Dicunt autem quidam quod faciunt hoc ad mitigandum calorem ovorum vel corporis aquilae, ne ova nimis calefiant : et hoc probabile. Quidam tamen dicunt aliquid conferre ad eorum formationem et vivificationem. Quod autem quidam dicunt quod lapis ab his avibus interponi
tur ovis, ne frangantur, omnino falsum est : quia citius ad lapidem quam ad seipsa collisa frangerentur. Aiunt etiam quidam, quod si aliquis suspectus habetur de ministratione veneni, quod si in cibo ejus quocumque lapis immittitur, statim ad cibum strangulatur : et quando subtrahitur, glutit cibum si est reus : et si est innocens, glutit cibum in quo lapis missus est.
EliotRopia lapis est viridis fere smaragdo similis, respersus sanguineis guttis. Hunc eliotropiam dicunt esse vocatum necromantici, qui est gemma Babylonensis : quia si ungatur succo herbae ejusdem nominis, et in. vas aqua plenum remissus, facit sanguineum solem videri sicut si pateretur eclipsim. Cujus causa est : quia totam aquam ebullire facit in nebulam, quae inspissari do aerem impedit solem videri, nisi quasi in rubore et spissa nube rorando : postmodum autem descendit illa nebula rorando sicut per guttas pluviae . Oportet autem quod quodam carmine sacratus sit, et quibusdam characteribus mixtus : et si tunc arreptitii praesentes sint, divinando quaedam praedicunt : propter quod templorum pontifices isto lapide utebantur, et maxime in festis idolorum. Dicitur autem reddere hominem bonae famae et incolumen et longae vitae, et contra fluxum sanguinis et venerea valere. Dicitur etiam quod unctus herba sui nominis, ut praediximus, visum fallit in tantum ut hominem prohibeat videri. Invenitur autem pluries in aethiopia, Cypro, et India.
Ematites lapis est inventus in Africa, et in aethiopia et Arabia, ferruginei coloris, habens venas sanguineas immixtas. Virtus autem ejus est valde stiptica : propter quod expertum est, quod valet contra fluxum vesicae ventris et menstruorum, quando contritus in aqua mixtus bibitur : sanat etiam fluxum salivae sanguineae : vino etiam permixtus pulvis ejus sanat ulcera et vulnera, et carnem etiam superfluam in vulneribus natam corrodit. Et visus hebetes ex humida causa confortat et sanat, et temperat asperitatem palpebrarum.
Epistrites lapis est natus in mari rutilans et rubicundus : in incantationibus autem et physicis ligaturis dicitur, quod ante cor gestatus, tutum hominem servat et compescit seditiones et compescere etiam dicitur locustas, et volucres, et nebulas, et grandinem et tempestates a fructibus terrae compescere fertur. Expertum etiam est, quod oppositus oculo solis, ignem et radios igneos emittit : dicitur etiam quod si hic lapis in aquam ferventem projiciatur, cessat ebullitio ejus, et postmodum frigescit. Causa autem hujus alia esse non potest nisi quod pro certo frigidissimus est : et motus a calore bullientis aquae frigiditas suae complexionis agere incipit.
Etindros lapis est crystallo in colore similis, qui perpetuis guttis distillat, quae febricitantibus valere dicuntur : et tamen lapis non minoratur nec corrumpitur. Causa autem hujus est profecto : quia ex substantia, lapidis istae guttae nequaquam distillant, sed propter nimiam frigiditatem, aerem se tangentem continue mutat in aquam, sicut faciunt duri lapides et politi post resolutionem frigoris.
EXACOLITUS autem lapis esse dicitur varius et dissolutiivus, ut dicunt periti Medicorum : propter quod vino permixtus et potatus dicitur contra colicam et iliacam valere passiones.
EXACONTALITUS autem lapis est sexaginta coloribus distinctus, parvae quantitatis valde, qui frequentius in Lybia invenitur, et apud Trogloditas, et nocet nervis valde : propter quod etiam oculos hominis dicitur efficere tremulos.