Postquam apostolus docuerat usum gratiae collatae quantum ad bonas operationes exteriores, hic consequenter instruit eos circa usum praedictum quantum ad interiorem devotionem, quae consistit in laetitia cordis, quae latitudinem cordis causat.
Et circa hoc tria facit.
Primo enim exhibet se eis in exemplum latitudinis; secundo ostendit, quod ab ipso non habent contrarium exemplum, nec possunt accipere, ibi non angustiamini in nobis, etc.; tertio exhortatur eos ad cordis latitudinem, ibi eamdem autem habentes, etc..
Circa primum duo facit.
Primo ponit signum latitudinis cordis; secundo ponit ipsam latitudinem cordis quam habebat apostolus, ibi cor nostrum dilatatum est, etc..
Signum autem latitudinis est os latum, quia os immediate adhaeret cordi. Unde quae per os exprimimus, sunt expressa signa conceptionum cordis. Matth. XII, 34: ex abundantia cordis os loquitur. Et hoc est quod dicit os nostrum patet ad vos. Os enim clausum est aliquando, tunc scilicet quando ea quae sunt in corde non patent exterius; sed apertum et patens est, quando ea quae in corde sunt, manifestantur. Iob III, 1: post haec aperuit, etc.. Matth. V, 2: aperiens os suum, etc..
Et ne hoc videatur pertinere ad vitium vanitatis, quia manifestat se, subdit rationem, dicens ad vos, id est propter utilitatem vestram manifestamus vobis secreta cordis nostri.
I Cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile sit, etc..
Causa autem huius dilatationis procedit ex dilatatione et latitudine cordis. Et ideo dicit cor nostrum dilatatum est, etc..
Prov. XXI, 4: exaltatio oculorum dilatatio est cordis.
Cor autem aliquando est strictum, tunc scilicet quando comprimitur et concluditur in modico, sicut cum quis non curat nisi de terrenis, et contemnit caelestia, non valens ea intellectu capere. Aliquando autem est latum, tunc scilicet quando quis magna appetit et desiderat, et talis erat apostolus, qui non reputans ea quae videntur, desiderabat caelestia.
Et ideo dicit cor nostrum dilatatum est, id est ampliatum ad magna appetenda.
Consequenter ostendit quod non habent ab apostolo contrarium exemplum, dicens non angustiamini, etc., quasi dicat: ex quo ostendimus vobis latitudinem cordis nostri, non habetis a nobis exemplum, nec causam unde angustiamini. Sed si hoc facitis, tunc quidem angustiamini, sed non in nobis, imo ex visceribus vestris, id est ex vobis.
Ubi sciendum est quod angustiari idem est quod includi in aliquo, unde non patet alius aditus evadendi. Isti autem erant seducti adeo a pseudo, quod non credebant posse salutem consequi, nisi in observantiis legalibus. Et ideo efficiebantur servi, cum essent liberi secundum fidem christi. Unde angustiatio huius servitutis non proveniebat eis ab apostolo, sed ex visceribus eorum, id est ex duritia cordium ipsorum. Lc. XXIII, 28: nolite flere, etc..
Consequenter hortatur eos ad latitudinem cordis, dicens eamdem autem habentes, etc., quasi dicat: si aliquando decepti a pseudo angustiati estis, non omnino remaneatis in angustiatione, imo studeatis habere latum cor, sicut nos habemus, quia eamdem habebitis remunerationem quam nos habemus.
Et ideo dicit eamdem remunerationem habentes, scilicet sicut et nos. Supra I, V. 7: sicut estis socii passionum, etc..
Tamquam filiis, non inimicis, dico vobis, vel tamquam filiis dei; quasi dicat: eamdem remunerationem habentes, quam filii dei, scilicet haeredes vitae aeternae. Rom. VIII, 17: si filii, et haeredes. Eamdem, inquam, habentes remunerationem, dilatamini et vos, id est habeatis cor magnum et liberum libertate spiritus, quae est in fide christi, et non coangustiamini in servitute observantiae legalis.
Consequenter cum dicit nolite iugum ducere, etc., docet eos usum collatae gratiae quantum ad infidelium vitationem. Et circa hoc duo facit.
Primo ponitur apostoli exhortatio; secundo exhortationis ratio, ibi quae enim participatio, etc.; tertio rationem huius auctoritate confirmat, ibi vos enim estis templum dei, etc..
Dicit ergo nolite iugum ducere, etc.. Ubi est sciendum quod iugum dicitur omne illud quod ligat plures ad aliquid faciendum.
Unde quia aliquando aliqui conveniunt ad faciendum aliquid boni quod est ex deo, et aliqui ad faciendum aliquid mali quod est ex diabolo, ideo dicitur iugum dei et iugum diaboli. Iugum quidem dei est ipsa charitas, quae ligat hominem ad serviendum deo. Matth. X: tollite iugum meum, etc.. Iugum vero diaboli est ipsa iniquitas, quae ligat ad malum et ad male faciendum.
Is. IX, 4: iugum oneris eius.
Hoc ergo dicit nolite iugum ducere, id est nolite communicare in operibus infidelitatis, cum infidelibus. Et hoc propter duo. Primo quia aliqui erant inter eos, qui reputabantur sapientiores, non abstinentes ab idolothitis, et ex hoc scandalizabant inferiores. Alii autem erant qui communicabant cum Iudaeis in traditionibus seniorum. Unde apostolus hortatur eos, cum dicit nolite, etc., ut non communicent cum Iudaeis in traditionibus legis, neque cum gentibus in cultu idolorum. Utrique enim infideles sunt.
Rationem autem huius assignat, dicens quae enim participatio, etc.. Quae sumitur ex distinctione duplici. Una distinctio est quantum ad causam, sed alia est quantum ad statum. Distinctio quantum ad causam duplex est, scilicet quantum ad causam habitualem, et quantum ad causam efficientem.
Causa autem habitualis est duplex: una quantum ad effectum, et hoc est quod dicit quae enim participatio iustitiae, etc.; quasi dicat: non debetis iugum ducere cum infidelibus, quia alius habitus est in vobis, alius in illis. In vobis quidem est habitus iustitiae, in illis vero est habitus iniquitatis. Maxima autem iustitia est reddere deo quod suum est, et hoc est colere ipsum. Unde cum vos colatis deum, est in vobis habitus iustitiae; summa autem iniquitas est auferre deo quod suum est, et dare diabolo. Is. I, 13: iniqui sunt coetus vestri. Ier. XXIII, 28: quid paleis ad triticum? alia causa habitualis est quantum ad intellectum, et haec distinctio est, quia fideles sunt illuminati lumine fidei sed infideles sunt in tenebris errorum. Et quantum ad hoc dicit aut quae societas lucis ad tenebras? quasi dicat: non est conveniens quod eis communicetis, quia non est aliqua societas conveniens, quia vos estis lux per scientiam fidei.
Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, etc.. Illi vero tenebrae sunt per ignorantiam. Prov. IV, 19: via impiorum tenebrosa, etc.. Unde dominus a principio divisit lucem a tenebris, ut dicitur gen.
C. I, 18.
Quantum vero ad causam efficientem dicit quae autem conventio christi ad belial? quasi dicat: vos estis servi christi, et membra eius, I Cor. XII, 27: vos estis corpus christi, illi autem sunt membra diaboli.
Et dicitur diabolus belial, absque iugo, quia noluit subiici iugo dei. Ier. II, 20: a saeculo fregisti, etc..
Quod autem non possit esse conventio christi ad belial, patet ex verbis christi, Io. XIV, 30: venit princeps mundi huius, etc., et etiam ex verbis diaboli, Matth. VIII, 29: quid nobis, et tibi, iesu, etc..
Alia distinctio est quantum ad statum fidei, et hoc quantum ad duo, scilicet quantum ad statum fidei, et secundum hoc dicit aut quae pars est fidelis, etc.; quasi dicat: non eadem est pars utriusque, quia pars fidelis est ipse deus, quem habet praemium, et ut finem suae beatitudinis. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae, etc.. Sed pars infidelis sunt bona terrena. Sap. II, 9: haec est sors nostra, etc.. Matth. XXIV, 51: dividet eum, et partem, etc..
Item quantum ad statum gratiae, et secundum hoc dicit quis autem consensus, etc., quasi dicat: non est aliqua convenientia templo dei et idolis. Unde vos estis templum dei per gratiam, I Cor. III, 16: templum dei, etc. Et VI, 19: nescitis quoniam membra vestra templum sunt, etc., non debetis ergo communicare cum infidelibus qui sunt templa idolorum.
Sed notandum quod dominus prohibet per ezechielem, quod in templo dei non colantur idola, Ez. XXVI. Multo ergo magis prohibentur homines, quorum animae sunt templum dei, ne violent illa per participationem idolorum. I Cor. III, 17: si quis templum dei violaverit, etc..
Consequenter cum dicit vos enim estis, etc., confirmat rationem propositam per auctoritatem. Et circa hoc duo facit.
Primo enim confirmat quod induxit ratione admonitionis; secundo vero confirmat ipsam admonitionem, ibi propter quod exite, etc..
Circa primum duo facit.
Primo resumit quod probare intendit; secundo vero inducit auctoritatem ad propositum, ibi sicut dicit dominus, etc..
Dicit ergo: recte dico quod non est consensus templo dei cum idolis, id est non debetis cum eis participare, quia vos estis templum dei vivi, et non mortui, sicut idololatrae.
Ad hoc probandum adducit auctoritatem, probans hoc ipsum per usum templi. Usus enim templi est ut deus habitet in eo, nam templum est locus dei ad inhabitandum sibi consecratus. Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo, etc.. Quae quidem auctoritas sumitur ex Levit. XXVI, 12, quae talis est: ponam tabernaculum meum in medio vestri, etc.. In qua auctoritate quatuor tangit, quantum ad hunc usum pertinet.
Primum, pertinet ad gratiam operationum quod est deum esse in aliquo per gratiam.
Et hoc est quod dicit inhabitabo in eis, scilicet in sanctis, per gratiam excolens eos.
Licet autem deus in omnibus rebus dicatur esse per praesentiam, potentiam et essentiam, non tamen dicitur in eis inhabitare, sed in solis sanctis per gratiam. Cuius ratio est quia deus est in omnibus rebus per suam actionem, inquantum coniungit se eis, ut dans esse et conservans in esse. In sanctis autem est per ipsorum sanctorum operationem, qua attingunt ad deum, et quodammodo comprehendunt ipsum, quae est diligere et cognoscere: nam diligens et cognoscens dicitur in se habere cognita et dilecta.
Secundum pertinet ad gratiam cooperantem, quo scilicet proficiunt sancti auxilio dei, et quantum ad hoc dicit inambulabo in eis, id est promovebo eos de virtute in virtutem.
Nam hic profectus sine gratia dei esse non potest. I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum: nam, sicut gratia operans facit nos esse aliquid in esse iustitiae, ita et gratia cooperans facit nos in ipso esse proficere.
Tertium pertinet ad dei beneficium, et hoc vel protectionis per providentiam, et hoc tangit, dicens ego ero illorum deus, id est providentia mea protegam eos. Ps. Cxliii, 15: beatus populus, cuius dominus, etc.. Vel beneficium remunerationis, ut sic dicatur ero illorum deus, id est dabo eis meipsum in mercedem. Gen. XV, 1: ego ero merces tua, etc.. Et Hebr. XI, 16: non confunditur deus eorum vocari deus.
Quartum pertinet ad debitum cultum et servitium sanctorum, et quantum ad hoc dicit et ipsi erunt mihi in populum, id est me colent et mihi obedient, ut mei et non alterius.
Ps. Xciv, 7, IC, 3: nos autem populus eius, et oves, etc..
Vel possunt ad praesentiam corporalem referri, et tunc exponitur sic: quoniam inhabitabo in illis per carnis assumptionem, Io. I, 14: verbum caro factum est, etc.; et ambulabo inter illos, corporaliter cum eis conversando, Bar. III, 38: post haec in terris visus est, etc.; et ero illorum deus per gloriam, Deut. IV, 7: non est alia natio tam grandis, etc.; et ipsi erunt mihi populus, id est per fidem me colent.
Consequenter cum dicit propter quod exite, etc., confirmat ipsam admonitionem per aliam auctoritatem. Et circa hoc duo facit.
Primo confirmat admonitionem per auctoritatem; secundo ostendit praemium promissum servantibus monitionem, ibi ego recipiam vos, etc..
Dicit ergo propter quod, id est quia estis templum dei, exite de medio eorum.
Et sumitur de Is. LII, 11: recedite, recedite inde, et pollutum nolite tangere.
Ubi tria dicit: exite, separamini, et immundum nolite tangere, quia tripliciter debemus nos habere ad infideles.
Primo ut exeamus ab eis, relinquendo peccata.
Zach. II, 6: o, o, fugite de terra Aquilonis, etc.. Sed donatistae dicunt quod debemus corporaliter deserere malam societatem, quod non est verum. Unde quod apostolus dicit, intelligendum est de separatione spirituali. Et ideo sic exponit: exite, spiritualiter, non sequendo vitam eorum. Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, etc.. Et hoc ideo, ut vitemus ipsas peccatorum occasiones ab eis datas. Et ideo dicit separamini, id est longe ab eorum consensu sitis. Matth. X, 35: veni enim separare, etc.. Num. XVI, 26: recedite a tabernaculis hominum impiorum, etc.. Tertio ut arguamus eos cum male agunt. Et ideo dicit immundum ne tetigeritis, scilicet consentientes eis in malis. Rom. I, 32: non solum qui faciunt ea, sed et qui consentiunt, etc.. Eph. V, 11: nolite communicare operibus infructuosis. Et hoc, quia qui tangit picem, etc., Eccli. XIII, 1.
Praemium autem repromissum servantibus monitionem, est duplex, scilicet divina familiaritas et divina adoptio. Divina familiaritas, quia ego recipiam vos, quasi dicat: secure exeatis, quia ego recipiam vos in meos. Ps. XXVI, 10: quoniam pater meus et mater mea, etc.. Ps. Lxiv, 5: beatus quem elegisti, etc.. Is. XLII, 1: ecce servus meus, etc.. Sed divina adoptio, quia adoptat nos in filios, quia dicit et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios, Rom. VIII, V. 15: non accepistis, etc.. Et dicit filios quantum ad perfectos, et filias quantum ad imperfectos, et hoc sumitur ex II Reg. VII, V. 14, ubi dicitur de Salomone: ego ero ei in patrem, etc..