SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Apostolus posuit supra admonitionem ex praemissis conclusam, hic subdit suam commendationem. Et circa hoc duo facit.

Primo ponit eorum commendationem; secundo ipsam exponit, ibi nam et cum venissem, etc..

Commendationem autem ipsorum ponit ostendendo affectum suum, qui consurgit ex bonis operibus quae Corinthii faciebant.

Consuevit enim quadruplex affectus in cordibus diligentium consurgere ex bonis quae dilecti operantur, et hos quatuor se apostolus concepisse de eis ostendit. Et primo affectum fiduciae. Unde dicit multa mihi fiducia est apud vos, inquantum scilicet confido, quod qui bene coepistis, semper proficietis in melius. Unde ex bonis auditis de vobis, spero maiora in futurum. Phil. I, 6: confido de vobis, quod qui coepit in vobis opus bonum, etc.. Hebr. VI, 9: confidimus de vobis, charissimi, etc.. Et haec fiducia bona est et salubris. Hebr. X, 35: nolite amittere fiduciam, etc..

Secundo ex hoc concipit affectum gloriationis. Ex quo enim quis bona amici sicut sua diligit, consequens est ut de bonis amici, sicut de propriis, glorietur. Et hoc specialiter, quoniam ipse est causa illorum bonorum, sicut magister est causa doctrinae discipuli. Et ideo dicit multa mihi gloriatio pro vobis est, etc.. Prov. X, 1: gloria patris filius sapiens.

Tertio ex praedictis concipit affectum consolationis, quando is qui laetatur et gloriatur de bonis suis vel amici, habet remedium contra tristitias.

Consolatio enim est remedium contra tristitias.

Naturale autem est quod semper delectatio et gaudium, tristitiae opponitur. Et, secundum philosophum, omnis delectatio debilitat, vel totaliter tollit tristitiam. Si delectatio sit contraria tristitiae, totaliter absorbet tristitiam; si autem non sit contraria, debilitat et diminuit eam. Et inde est quod quando quis est in tristitia, quandocumque nuntiantur sibi aliqua laeta, diminuitur tristitia.

Et ideo, quia audit laeta de Corinthiis, dicit repletus sum consolatione, audita scilicet correctione vestra. Supra I, 5 s.: sicut abundant christi passiones, etc.. Phil. II, 2: si qua consolatio, etc.. Implete gaudium meum, etc..

Quarto, consurgit ex praedictis affectus exsuperantis gaudii.

Licet enim ex aliquibus delectationibus diminuatur tristitia, non tamen totaliter tollitur, nisi gaudium sit magnum. Quamvis autem apostolus multas tribulationes sustineret, quia tamen multum gaudebat de bonis Corinthiorum, ideo non solum non absorbebatur tristitia totaliter, sed etiam superabundabat gaudio. Et ideo dicit superabundo gaudio in omni tribulatione nostra, id est gaudium meum superat omnem tribulationem, quae erat in animo meo. I Thess. II, 19: quae est enim spes nostra, aut gaudium, etc.. Rom.

C. XII, 12: in tribulatione patientes.

Consequenter cum dicit nam cum venissem, etc., exponit suam commendationem.

Duo autem dixerat, scilicet se accepisse gaudium, et habuisse tribulationem.

Primo ergo manifestat suam tribulationem; secundo vero suam consolationem, ibi sed qui consolatur, etc..

Tribulationem autem aggravat ex duobus, scilicet ex subtractione remedii, et ex tribulationis multiplicitate.

Ex subtractione remedii, cum dicit nam et cum venissem, etc.. Quasi dicat: vere tribulationem habeo, quia in nullo consolor, nam cum venissem Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra. Hic facit mentionem de persecutione quam passus est in Macedonia, quando liberavit ancillam pythonissam, ut legitur Act. XVI, 18-24.

Dicit autem nullam requiem habuit caro nostra, et non dicit spiritus noster, quia sancti semper habent pacem spiritus, cum etiam in adversis, anima quae in corpore patitur, spe futuri praemii quiescat, quamquam multa sustineat affectui carnis contraria.

Ex multiplicitate vero tribulationum aggravat, cum dicit omnem tribulationem passi sumus, id est omne genus tribulationis secundum corpus, et secundum animam.

Supra IV, 8: in omnibus tribulationem patimur, etc.. Io. XVI, 33: in mundo pressuram, etc.. Et quod omnem tribulationem passus fuerit exponit consequenter, cum dicit foris pugnae, intus timores. Foris, id est extra meipsum, pugnae persecutionum, sed tamen intus, id est in corde, est timor de malo, timens persecutionem in futuro. Deut.

C. XXXII, 25: foris vastabit eos gladius, etc..

Sed contra Prov. XXVIII, 1: iustus quasi leo confidens absque terrore erit. Respondeo.

Est sine timore quantum ad spiritum, non tamen quantum ad carnem.

Vel foris, id est extra ecclesiam, pugnae illatae ab infidelibus, sed intus timores, ne scilicet illi qui intra ecclesiam sunt, excidant a fide propter persecutores. Vel foris, id est in manifesto, pugnae, quibus impugnantur a manifestis inimicis; intus timores, qui iniiciuntur nobis ab illis, qui dicunt se amicos, et non sunt: quia, ut dicit boetius de consolatione, nulla pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Matth. X, 36: inimici hominis domestici eius.

Consequenter, cum dicit sed qui consolatur, etc., ponit materiam suae consolationis, quam extollit ex duobus, scilicet grata praesentia titi, et ex consolatione titi, ibi non solum autem, etc..

Dicit ergo: licet hic graviter afflicti fuerimus, sed qui, scilicet deus, consolatur humiles, consolatus est, etc., cuius praesentia, utpote mihi gratissima, est et in adiutorium.

Supra: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.

Dicit autem, qui consolatur humiles, quia superbos non consolatur, sed eis resistit, ut dicitur Iac. IV, 6 et I Petr. V, 5. Consolatur autem humiles, dando eis gratiam, quae est consolatio spiritus sancti. Is. Lxi, 2: ut consolarer omnes lugentes, etc..

Non solum autem, etc.. Hic ponitur alia materia consolationis apostoli, scilicet consolatio titi. Et materia huius consolationis est duplex. Prima emendatio Corinthiorum, quam habuerunt in praesentia titi; secunda est devotio Corinthiorum, quam ostenderunt ad titum, ibi in consolatione autem vestra, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit consolationem de poenitentia Corinthiorum; secundo exponit quaedam quae dixit, ibi contristati enim estis, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit consolationem titi; secundo materiam consolationis, ibi referens nobis, etc.; tertio effectum consolationis in mente apostoli, ibi ita ut magis gauderem, etc..

Dicit ergo: non solum consolatur nos deus in adventu titi, sed etiam in consolatione qua ipse titus consolatus est de vobis et in vobis.

Et huius consolationis materia est, quia ipse titus consolatus est, referens nobis vestrum desiderium, etc..

Ubi tria ponit laudabilia propter tria reprehensibilia quae fuerunt in eis. Fuerunt enim pigri ad bonum, et contra hoc dicit referens nobis vestrum desiderium, de proficiendo in melius.

Item erant proni ad malum, et contra hoc dicit vestrum fletum, scilicet de peccatis commissis.

Ier. VI, 26: luctum unigeniti fac, etc..

Item erant faciles deceptioni pseudorum, et contra hoc dicit vestram aemulationem, contra pseudos habitam pro amore mei.

Nam ante aemulabamini contra me pro eis.

Consequenter, cum dicit ita ut magis, etc., ponit affectum conceptum ex consolatione titi, qui quidem affectus est gaudium. Unde circa hoc tria facit. Primo ponit conceptum gaudium; secundo ostendit suae aestimationis imitationem; tertio subdit rationem gaudii.

Dicit ergo: intantum gavisus sum de his quae titus retulit mihi, ita ut magis gauderem de hoc, quam de tribulatione mea doluerim.

Nam spiritualia praeferenda sunt temporalibus.

Vel, ut magis gauderem de hoc quod contristavi vos, quam doluerim olim. Peccaverant enim faciendo fornicationem, et apostolus increpaverat eos, ut patet in prima epistola.

Tunc autem incertus erat apostolus, quem eventum deberet habere illa tristitia, bonum scilicet an malum; et ideo dubitans poenituit.

Sed videns postmodum quod bonum inde provenerat, gaudebat, ideo dicit quoniam etsi contristavi vos, increpando in prima epistola, non me poenitet modo, quia correcti estis, etsi olim poeniteret, quando scilicet eram incertus, utrum tristitia induceret vos ad correctionem vel desperationem, videns quod epistola illa, etsi ad horam vos contristavit, nunc gaudeo, quia estis conversi.

Et rationem gaudii assignat, quia non gaudeo de hoc, quia contristati estis, sed de effectu, scilicet de correctione, quia scilicet contristati estis non ad desperationem, sed ad poenitentiam, sicut medicus non gaudet de amaritudine medicinae sed de effectu, scilicet de sanitate. Supra VI, 10: quasi tristes, semper autem gaudentes.