SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Posita consolatione apostoli et titi de tristitia Corinthiorum, eo quod fuerit ad poenitentiam, et non ad desperationem, hic consequenter huius consolationis ratio assignatur, eorum tristitiam commendando.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim commendat eorum tristitiam; secundo ex hoc concludit propositum, ibi et si scripsi vobis, etc..

Commendat autem Corinthiorum tristitiam ex duobus.

Primo ex causa, secundo ex effectu, ibi quae enim tristitia est, etc..

Causa autem ex qua commendatur eorum tristitia, haec est, quia est secundum deum. Et ideo dicit: licet ad horam contristaverim vos per epistolam, tamen gaudeo, id est quia contristati estis secundum deum.

Ubi sciendum est, quod tristitia et gaudium et communiter omnis affectio, ex amore causatur. Tristatur enim quis, quia caret eo quod amat. Qualis autem est amor, talis est tristitia ex amore causata. Est autem duplex amor. Unus quo diligitur deus, et ex hoc causatur tristitia quae est secundum deum; alius amor quo amatur saeculum, et ex hoc causatur tristitia saeculi. Amor, quo diligimus deum, facit nos libenter servire deo, sollicite quaerere honorem dei, et vacare deo dulciter. Et quia peccando impedimur a servitio dei et ideo ei non vacamus, nec eius honorem quaerimus, ideo amor dei causat tristitiam de peccato, et haec est tristitia secundum deum, quae quidem tristitia non fuit vobis ad malum, nec detrimentum, sed potius ad fructum et meritum. Et ideo dicit ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis, quia non solum bona et grata quae vobis impendimus, vobis prosunt, sed etiam hoc ipsum quod vos corrigimus et contristamus.

Hebr. XII, 11: omnis disciplina in praesenti, etc..

Consequenter cum dicit quae enim tristitia, etc., commendat eorum tristitiam ex effectu, qui quidem est praemium vitae aeternae. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit effectum in generali; secundo experimentum specialiter in eis consecutum, ibi ecce enim hoc ipsum, etc..

Circa primum duo facit.

Primo enim ponit effectum tristitiae, quae est secundum deum; secundo ponit effectum tristitiae, quae est secundum mundum, ibi saeculi autem, etc..

Dicit ergo primo: dico quod tristitia nostra non fuit vobis detrimentum, enim, id est quia, tristitia quae est secundum deum, operatur poenitentiam; poenitentiam autem dico in salutem stabilem, id est sempiternam, quae est salus stabilis, et est beatorum, de qua Is. XLIX: salus autem mea in sempiternum erit. Et hanc operatur poenitentia. Matth. III, 2: agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum.

Et dicit stabilem, ut excludat salutem temporalem, quae est transitoria et communis ipsis hominibus et iumentis, de qua in ps.

XXXV, 7: homines et iumenta salvabis, domine, etc..

Sed contra hoc quod dicit quod tristitia, quae est secundum deum, poenitentiam operatur, videtur esse, quia ipsa tristitia secundum deum est poenitentia. Poenitere enim est tristari de malo, et secundum deum.

Non ergo operatur poenitentiam.

Respondeo. Dicendum est, quod poenitentia habet tres partes, quarum pars prima est tristitia, scilicet dolor et compunctio de peccatis; aliae duae sunt confessio et satisfactio.

Cum ergo dicit, quod tristitia operatur poenitentiam, intelligendum est, quod compunctio, seu dolor de peccato operetur in nobis poenitentiam, id est, alias partes poenitentiae, scilicet confessionem et satisfactionem.

Vel dicendum est, quod tristitia secundum deum est communior quam poenitentia, quia poenitentia est de proprio peccato, sed tristatur quis secundum deum et de peccatis propriis et de alienis. Sic ergo effectus tristitiae, quae est secundum deum, est salus aeterna.

Effectus vero tristitiae, quae est secundum mundum, est mors. Quia enim qui diligit saeculum, inimicus dei constituitur, ut dicitur Iac. IV, 4, ideo ex amore saeculi mors causatur.

Tristatur enim secundum saeculum quis, non quia peccans deum offendit, sed, deprehensus in peccato, punitur de eo et detegitur.

Et haec tristitia est vitanda in peccatis.

Eccli. XXX, 24: tristitiam longe fac a te, etc..

Consequenter manifestat effectum praedictum per experimentum sumptum in ipsis, cum dicit ecce enim hoc ipsum, etc., quasi dicat: vere salutem stabilem, quia experimento patet quod in nobis multa, quae ad salutem ducunt, operatur.

Ponit autem sex ad hoc pertinentia, quorum unum est generale, scilicet sollicitudo.

Quando enim homo est in laetitia, de facili committit aliquas negligentias; sed quando est tristis et in timore, sollicitatur. Et ideo dicit ecce enim, scilicet in vobis experti estis, hoc ipsum, scilicet secundum deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem ad vitandum mala et ad faciendum bona. Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, etc.. Et infra: sollicitum, etc..

Alia vero sunt specialia, quorum quaedam pertinent ad effectum interiorem, quaedam ad actum exteriorem. Eorum vero quae pertinent ad effectum interiorem, quaedam sunt ad peccati remotionem, quaedam vero ad boni adeptionem. Nam verus poenitens debet recedere a malo et facere bonum.

Quantum autem ad remotionem mali, ponit tria. Primum est, ut desistat facere malum, et quantum ad hoc dicit sed defensionem, contra alios qui nos ad malum inducunt.

I Petr. V, 9: cui resistite fortes in fide. Vel, secundum Glossam, ut contra pseudo-apostolos me defendatis. Eph. VI, 13: accipite armaturam dei, etc.. Secundum est quod homo indignetur contra se pro peccatis quae fecit, et quantum ad hoc dicit sed indignationem. Indignatio autem sui operatur tristitiam secundum deum. Is. Lxiii, V. 5: indignatio mea auxiliata est mihi.

Tertium est, quod sit in continuo timore de futuro, ut caveat, et quantum ad hoc dicit sed timorem, de recidivo, ne scilicet in futuro similiter contingat. Eccli. XXV, 14: timor domini omnia, etc..

Quantum autem ad hanc boni adeptionem, duo ponit. Primo desiderium, quo ad bonum afficitur, et quantum ad hoc dicit sed desiderium, quo bonum facere affectetis. Prov.

C. XI, 23: desiderium iustorum omne bonum.

Secundo aemulationem bonam, qua bonos imitari conatur, et quantum ad hoc dicit sed aemulationem, ut scilicet me et alios bonos imitemini. I Cor. XIV, 1: sectamini charitatem, aemulamini charismata meliora.

Eorum vero quae pertinent ad exteriorem actum duo ponit.

Primum est ut vindicent in seipsis quod peccaverunt: et hoc utile est. Cum enim omne malum necessarium sit puniri, vel ab homine vel a deo, si hoc non punit, melius est quod homo malum in se puniat quod fecit, quam quod deus, quia, ut dicitur Hebr. X, V. 31, horrendum est incidere in manus dei, etc.. Et quantum ad hoc dicit sed vindictam, id est quia peccantes punitis, et etiam vos ipsos. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, etc.. Is. XXVI: iustitiam non fecimus, etc..

Secundum est quod totaliter abstineat a malo. Et ideo dicit in omnibus exhibuistis, duce scilicet fide, incontaminatos esse negotio, scilicet christiano. Supra VI, 4: in omnibus exhibeamus, etc.. Eph. I, 4: elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti.

Ps. C, 6: ambulans in via immaculata, etc.. Vel negotio de quo scilicet correcti estis, puta de favore quem dedistis fornicatori, sed postmodum, puniendo et condemnando ipsum, ostendistis vos in hoc incontaminatos esse.