LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Ligurius lapis est qui fit ex urina lyncis, et haec animalia dicit Plinius esse Orientis, quae tamen frequenter in Teuto nia et Sclavonia inveniuntur abundanter in sylvis. Dicit etiam Plinius quod hoc genus animalis urinam suam sub arenis abscondit quasi invideatjuvamentum quod est ex lapide. Beda dicit quod hic lapis nascitur in renibus hominis. Dicit autem Plinius quod est rubeus scintillans ut carbunculus, praeter hoc quod non lucet de nocte. Invenitur autem frequentius croceus parum tendens ad nigredinem. Et est expertum de ipso, quod fricatus trahit paleas,quod fere convenit omni lapidipretioso. Dicitur etiam valere contra dolorem stomachi et icteritiam et fluxum ventris.
Lippares dicitur esse lapis qui frequentius in Lybia invenitur. Fertur autem lapidis virtus esse mirabilis : omnis enim bestia a venatoribus et canibus infestata currit ad eum, et ipsum intuetur quasi patronum. Et, ut aiunt, canes et venatores noscere non possunt bestiam quamdiu lapidem habent praesentem : quod si verum est, mirabile est valde, et absque dubio caelesti virtuti deputandum : quas Hermes mirabiles esse dicit in lapidibus et etiam in plantis : per quas etiam naturaliter fieri posset quidquid fit scientis magicis, si virtutes illae bene cognoscerentur.