Supra apostolus induxit Corinthios ad dandum eleemosynas sanctis qui sunt in ierusalem, hic vero inducit eos quantum ad modum dandi, ut scilicet hilariter et abundanter dent. Unde ad hoc quod bene darent, misit tam solemnes nuntios.
Circa hoc autem duo facit.
Primo excludit opinatam causam de missione nuntiorum; secundo vero astruit veram, ibi misimus autem fratres, etc..
Circa primum tria facit.
Primo excludit suspicionem; secundo ad hoc causam assignat, ibi scio enim promptum, etc.; tertio causam probat, ibi pro quo de vobis, etc..
Quantum ad primum, quia posset aliquis dicere apostolo: tu mones nos quod bene recipiamus nuntios quos mittis, sed quare non potius mones quod bene largiamur eleemosynas? et ideo hoc removens dicit: non est necessarium quod hoc moneam, nam, id est quia, de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est, id est superfluum est, mihi scribere vobis.
Et huius causa est, quia scio promptum animum vestrum, ad subveniendum eis. Ps. Cvii, 2: paratum cor meum, deus, etc..
Quod autem sit promptus animus vester, probo ex duobus. Primo ex gloriatione nostra de vobis. Nam nisi scirem vos esse promptos ad hoc, non fuissem gloriatus de vobis apud alios. Et ideo dicit pro quo, scilicet promptitudine animi vestri. Supra I, 12: gloria nostra, etc.. Et supra VII, 4: multa mihi fiducia, etc.. Glorior apud Macedones, de hoc scilicet quoniam et achaia, in qua Corinthus metropolis est, parata est ab anno praeterito, ad largiendum.
Secundo ex effectu, quia vos provocastis exemplo vestro multos ad hoc. Et ideo dicit et vestra aemulatio, id est amor et studium imitandi vos, provocavit plurimos, quia enim audierunt vos bene correctos proficere, provocantur plurimi, scilicet ad proficiendum.
Prov. XXVII, 17: ferrum ferro acuitur, etc..
Gal. IV, 18: bonum autem aemulamini, etc..
I Cor. XII, 31: aemulamini charismata, etc..
Consequenter cum dicit misimus autem fratres, etc., ponit veram causam quare miserit tam solemnes nuntios. Et primo ponit in generali; secundo in speciali, ibi ut quemadmodum dixi, etc..
Circa primum duo facit. Primo assignat veram causam, dicens: causa autem quare istos misi, est non quod credam vos nolle subvenire pauperibus, sed ut ne quod gloriamur de vobis, id est ne gloria nostra, quam habemus de vobis, evacuetur, si scilicet deficeretis. I Cor. IX, 15: bonum est mihi mori, etc.. Evacuetur, inquam, in hac parte, quia bene constat mihi quod in aliis virtutibus et bonis non evacuabitis gloriam meam.
Secundo cum dicit ut quemadmodum, etc., hortatur eos ad debitum modum dandi. Et primo hortatur, ut dent prompte; secundo ut dent abundanter, ibi necessarium ergo, etc.; tertio ut dent hilariter ibi unusquisque prout destinavit, etc..
Circa primum duo facit. Primo ponit modum dandi; secundo rationem assignat, ibi ne cum venero, etc..
Modus dandi est ut scilicet prompte detur.
Et ideo dicit: ideo misi ministros, ut sitis parati ad dandum, quemadmodum dixi, scilicet exemplo Macedonum. Matth. XXV, 10: quae paratae erant, etc.. Prov. III, 28: ne dicas amico tuo: vade, et revertere, et cras dabo tibi, etc..
Ratio autem huius est ne cum venerint mecum, scilicet ad vos, Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, quasi dicat: vobis erit confusio si promisistis, et non solvistis. Sed esto quod sustineatis, et non curetis de confusione vestra, ad minus caveatis erubescentiae nostrae, qui dicimus vos esse paratos.
Consequenter cum dicit necessarium ergo, etc., hortatur eos quod dent abundanter.
Et circa hoc duo facit.
Primo ponit admonitionem; secundo admonitionis rationem assignat, ibi hoc autem dico, etc..
Dicit ergo: ne ergo evacuetur gloria nostra, et vos non erubescatis, necessarium existimavi rogare fratres, scilicet Lucam.
Titum et Apollo, ut perveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc, scilicet eleemosynam, quae dicitur benedictio, quia est causa aeternae benedictionis. Nam per actionem dandi, homo benedicitur a deo, Ps. XXIII, 5: hic accipiet benedictionem a domino, etc., et ab hominibus, Eccli. XXXI, 28: splendidum in panibus, etc.. Prov. XXII, 9: qui pronus est ad misericordiam, etc..
Et dicit hanc benedictionem paratam esse quasi benedictionem, id est abundanter, et non quasi avaritiam, id est parce.
Ratio autem quare debeant abundanter dare, est quia ego dico, quod qui parce seminat, id est qui parum dat in mundo isto, parce et metet, id est parum recipiet in alio saeculo. Et dicit seminat, quia semina nostra sunt quidquid boni fecerimus.
Et iterum, quia si parum seminatur, non multum colligetur. Gal. VI, 8: quae seminaverit homo, haec et metet. Sed multiplicata, et qui seminat in benedictionibus, id est abundanter, metet et de benedictionibus, scilicet dei largam retributionem.
Sed numquid non metent omnes abundanter? dicendum est sic, quantum ad quantitatem praemii, quia omnes affluent, et nullus ibi parce metet. Sed dicit abundanter, quasi ad proportionem et bene seminantium. I cor.
C. XV, 41: stella a stella differt. Abundanter omnes quantum ad praemium substantiale, sed parce in comparatione ad praemium accidentale, in quo est sanctorum differentia.
Supra VIII, 15: qui multum, non abundavit, et qui modicum, non minoravit. Quia aliquando aliquis parce dat, et cum magna charitate, et abundanter metet.
Consequenter cum dicit unusquisque enim, etc. Hortatur eos, ut dent hilariter et gaudenter. Et circa hoc duo facit.
Primo enim monet eos ad gaudenter dandum; secundo rationem assignat, ibi hilarem enim datorem, etc..
Dicit ergo: dico quod paretis illud quod vultis dare quasi benedictionem, id est abundanter, et dignum benedictione, non quasi avaritiam, id est non parce. Et hoc dicit, quia illud quod sponte fit, non potest avare fieri. Et ideo subdit unusquisque enim, etc., quasi non avare, quia unusquisque, scilicet vestrum, det eleemosynas prout destinavit, id est praedeliberavit, in corde suo, scilicet secum conferens, non ex tristitia, etc.. Quasi dicat unusquisque voluntarie det, non coacte.
Ponit autem duo opposita voluntario, scilicet tristitiam et necessitatem. Voluntarium enim tollitur per violentum. Est autem duplex violentum, scilicet simplex et mixtum.
Simplex quando absolute quis cogitur ad aliquid contra voluntatem suam faciendum. Ad removendum ergo illud violentum, dicit non ex necessitate, quod fieret si darent coacti mandato apostoli. Quasi dicat: non cogat vos ad dandum mandatum nostrum, sed moveat vos ad hoc prompta voluntas vestra. Ex.
C. XXXV, 5: omnis voluntarius, etc..
Violentum mixtum est quando quis non absolute cogitur ad faciendum aliquid contra voluntatem suam, sed secundum quid, scilicet quod nisi faciat incurrit maius damnum, sicut si non proiiciantur merces in mari, navis submergitur. Et ideo aliquo modo fit sponte et aliquo modo violenter inquantum scilicet coguntur timore maioris damni. Ut ergo hoc removeat, dicit non ex tristitia, id est non ita quod sit violentum mixtum. Quasi dicat: non ex timore confusionis, ne scilicet erubescatis, sed ex gaudio quod concepistis propter amorem quem habetis ad sanctos. Ps. LIII, 8: voluntarie sacrificabo tibi, etc..
Consequenter cum dicit hilarem enim datorem, etc., rationem assignat, et est talis: omnis remunerator remunerat ea quae sunt remuneratione digna. Haec autem sunt solum actus virtutum. In actibus autem virtutum duo sunt, scilicet species actus et modus agendi qui est ex parte agentis. Unde, nisi in actu virtutis utrumque istorum concurrat, non dicitur actus ille simpliciter virtuosus, sicut non dicitur perfecte iustus, secundum virtutem, qui operatur opera iustitiae, nisi delectabiliter et cum gaudio operetur.
Et licet apud homines, qui non vident nisi ea quae patent, sufficiat quod quis operetur actum virtutis secundum ipsam speciem actus, puta actum iustitiae, tamen apud deum, qui intuetur cor, non sufficit quod solum operetur actum virtutis secundum speciem, nisi etiam secundum debitum modum operetur, scilicet delectabiliter et cum gaudio.
Et ideo non datorem tantum, sed hilarem datorem diligit deus, id est approbat et remunerat, et non tristem, et remurmurantem.
Ps. Ic, 2: servite domino in laetitia. Eccli.
C. XXXV, 11: in omni dato hilarem, etc.. Rom.
C. XII, 8: qui miseretur in hilaritate, etc..