LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De incipientibus a decima octava littera quae est T.
Topasion lapis est sic vocatus a loco suae primae inventionis, qui fertur vocari Topasis insula : et quia auri similitudinem praetendit. Sunt autem duae species in hoc genere lapidis, quarum una est omnino similis auro, et haec est pretiosior. Alia est erocea magis tenuis coloris quam auri sit color, et haec est vilior. Expertum autem est in nostro tempore, quod si in aquam bullientem immittatur, ita defervere facit quod statim manu immissa extrahitur, et hoc fecit Parisiis unus de nostris sociis. Dicunt etiam quod valet contra haemorroicam et Iunaticam passionem. Hoc autem certum est, quod speculum est lapis iste et idolum objecti corporis sicut speculum concavum in
convexum repraesentat : cujus causa esse non potest, nisi quod interius per superficies concavas concrescit et coagulatur,
TURCHOIS lapis est coloris flavi et lucidi candentis, ac si lac penetraret in flavum colorem, et resultet per ipsum ad superficiem. Dicunt autem quod visum conservat, et a nocivis casibus portantem se defendit.