Supra apostolus ostendit rationem eorum quae dixerat, hic consequenter ipsam rationem manifestat.
Dixerat enim quod commensurabat se sibi, et non excedebat mensuram suam. Potest autem aliquis in gloriando et commendando se, excedere dupliciter. Primo quantum ad id de quo gloriatur, puta, si quis gloriatur de eo quod non habet; secundo quantum ad id in quo gloriatur, puta, si quis habens aliquid ex alio, gloriatur in ipso, tamquam a se haberet.
Et ideo apostolus ostendit quod neutro istorum modorum excedit mensuram gloriando vel laudando se. Et primo quantum ad primum; secundo quantum ad secundum, ibi qui autem gloriatur, etc..
Circa primum duo facit.
Primo probat quod non excedit mensuram suam quantum ad gloriam de praeteritis; secundo quantum ad gloriam de futuris, ibi spem autem habentes, etc..
Circa primum tria facit.
Primo proponit intentum; secundo propositum probat, ibi non enim quasi non, etc.; tertio concludit, ibi nec in immensum gloriantes, etc..
Dicit ergo primo: dico quod metimur et comparamus nosmetipsos nobis, facientes scilicet secundum quod officium nostrum exigit. Hoc autem nos agentes non in immensum gloriamur, id est non excedimus mensuram nostram exercendo potestatem nostram et commendando nos, Lev. XIX, V. 35: nolite facere iniquum, etc.; sed, gloriamur, secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis deus.
Glossa hic exponit de mensura praelationis apostoli, et dicit secundum mensuram, id est secundum mensuratum mihi a deo populum, cuius ego sum praelatus et regula ad dirigendum.
Sed hoc idem potest universalius accipi, ut mensura regulae dicatur quantitas gratiae: et tunc est sensus: sed gloriamur secundum mensuram qua mensus est nobis deus, id est, secundum quantitatem gratiae, quam dedit nobis deus. Eph. IV, 7: unicuique data est gratia, etc.. Quae quidem gratia est nobis regula, ne extollamur, et deviemus a deo.
Qua mensus est nobis deus, quia quidquid boni facimus in evangelizando et in conversatione vestra et aliorum, totum est ex deo mihi in vobis et aliis concessum. I Cor. III, V. 6: ego plantavi, Apollo rigavit, etc.. Mensuram, dico, pertingendi usque ad vos, quia vos estis sub mensura gratiae mihi datae, per quam conversi estis ad christum et obeditis evangelio.
Hoc est ergo quod proponit, scilicet quod non excedit mensuram suam gloriando se, quod sit eorum praelatus et quod per eum conversi sunt.
Et quod ita sit, scilicet quod pertingat usque ad eos, probat consequenter, cum dicit non enim quasi non pertingentes, etc., quasi dicat: vere gloriamur, non enim superextendimus nos in gratia vel gloria, vel in potestate nostra, quasi non simus pertingentes usque ad vos potestate nostra et ministerio.
Nam usque ad vos pervenimus in evangelio christi, id est, in praedicatione evangelii christi. I Cor. IV, 15: in christo iesu per evangelium ego vos genui, etc.; et supra IX, 1: nonne opus meum vos estis, etc.. Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum, etc..
Et ideo concludit dicens: igitur cum glorior de vobis, non glorior in immensum.
Unde dicit non in immensum gloriantes, etc., ubi alius fundamentum fidei posuisset.
Consequenter cum dicit spem autem habentes, etc., ostendit quod non excedit mensuram suam quantum ad gloriam de futuro.
Sciendum est autem, quod praedicator potest habere duplex argumentum gloriae de praedicatione sua. Unum est ut conversi ad praedicationem suam proficiant in melius.
Aliud ut per ipsos conversos alii convertantur, quia, ut dicitur Ex. XXXVI, cortina cortinam trahit, etc.; et Apoc. Ult.: qui audit, dicat: veni. Nam quando quis videt alios converti, facilius convertitur.
Et quantum ad ista duo, apostolus sperat augeri gloriam suam de Corinthiis, primo scilicet de profectu eorum in melius. Et ideo dicit: dico quod