LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De imaginibus et sigillis lapidum.
De imaginibus autem lapidum et sigillis post haec dicendum est : licet enim pars ista sit pars necromantias secundum illam speciem necromantias quae astronomiae subalternatur, et quae de imaginibus et sigillis vocatur : tamen propior bonitatem doctrinae, et quia illud cupiunt a nobis scire nostri socii, aliquid de hoc hic dicemus, omnino imperfecta et falsa reputantes quidquid de his a multis scriptum invenitur. Antiquorum enim sapientium scripturam de sigillis lapidum pauci sciunt, nec sciri potest nisi simul et astronomia et magica et necromantias scientiae sciantur. Incipientes igitur de imaginibus lapidum, dicimus nos tres modos imaginum in lapidibus inveniri. Quorum unus est, quod invenitur in lapide imago, nec exarata, nec super eum elevata, sed in eo depicta quasi coloribus et picturis variata sit. Alter est, quod invenitur elevata quasi opere cxcussorio super lapidem. Tertius modus est, quod figura incisionis est exarata in lapidum quibusdam partibus lapidis abrasis, et in quibusdam remanentibus. Adhuc autem in imaginibus quae sunt pictae, aliquando pingitur imago colore ejusdem lapidis, et tunc non ostendit imaginem nisi modus terminationis linearum quarumdam, quae sunt in superficie lapidis : aliquando imago habet colorem omnino alium a colore lapidum. Hi autem duo modi sunt imaginibus quae elevatae sunt super lapidum superficiem. Volo autem primo narrare quae vidi, et expertus sum ego ipse, et postea ostendere causam et modum per quem a natura efficitur imago : et tertio loqui de imaginibus factis per artem, et ostendere virtutes sigillorum.
Dico igitur, quod me essente Venetiis, cum essem juvenis, incidebantur marmora per serras ad parietes templi ornandos : contigit autem in uno marmore jam inciso, tabulis incisis sibi applicatis, apparere depictum caput pulcherrimum regis cum corona et longa barba :
neque in aliquo peccare videbatur pictura, nisi in hoc solo quod frontem videbatur in medio habere nimis altam ascendentem versus verticem capitis. Scivimus autem omnes qui aderamus, hoc a natura fuisse pictum in lapide. Et cum a me quaereretur causa inordinationis frontis, dixi lapidem illum ex vapore fuisse coagulatum, et in medio per calorem fortiorem vaporem inordinate ascendisse ultra modum. Fuit autem pictura ejusdem coloris cum lapide. Hujusmodi autem simile est in nubibus, in quibus omnes apparent figurae quando ventis non agitantur, et continue propter calidum elevans eas etiam dissipantur : quae si apprehenderetur loco et virtute, lapidibus multas effigi arent figuras. Propter hoc patet ergo figuram picturae simplicis aliquando esse a natura.
Post hoc autem longo tempore cum essem Parisiis de numero doctorum et grege, contigit advenire ad studium filium regis Castcllae, cujus coqui cum pisces emerent, praenominati nobilis famuli piscem emerunt, qui Latine peccet, vulgariter picis vocabatur, et erat maximae quantitatis in illo genere piscis : cum autem exenteraretur piscis, in ventre ejus apparuit concha ostrei maximi, quam ad me memoratus nobilis fecit causa dilectionis adaptari : concha ergo illa concavo sui quod est planum et politum, habebat figuram trium serpentum ore elevato optime factorum, ita quod nec figura defuit oculorum, cum tamen essent valde parvi : exterius autem in convexo quod erat asperum, habebat figuras multorum, decem videlicet et amplius serpentum simili modo per omnia opere factorum, nisi quod omnes exteriores nodo quodam in collo videbantur colligati, capitibus tamen et corporibus separatis : neque fuit ulla istarum imaginum quae non esset perforata foramine ab ore serpentis incipiente, et inferius ad caudam serpentis exeunte : et erat foramen ita parvum, quod videbatur filo factum fuisse. Hanc autem coli-
cham ego multo tempore habui, et multis ostendi, et postea eam misi pro munere in Tcutoniam cuidam. Constat igitur per illud experimentum etiam figuras elevatas super lapides aliquando fieri a natura.
Narravit autem mihi quidam nobilis et potens, quod quodam tempore ab uno rusticorum suorum praesentatum fuit sibi ovum minoris quantitatis quam gallinae, in quo corpore exclusorum simili in textu optime figuratus fuit serpens cristatus et alatus, et habebat figuram pedis sicut pes galli. Omnia autem haec judicant tales formas aliquando a natura formari : et hoc puto ego et scio verum esse.