SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Postquam apostolus excusavit se de his quae falso imponebantur sibi a pseudo, hic consequenter, ut confutet eos, scilicet pseudo, et reddat auctoritatem suam honorabilem, commendat se Corinthiis.

Circa hoc autem duo facit.

Primo rationem suae commendationis assignat; secundo ponit suam commendationem, ibi in quo quis audet, etc..

Circa primum tria facit.

Primo petit ut eius insipientia supportetur; secundo subdit necessitatem suae commendationis, ut non insipiens videatur, ibi aemulor enim vos, etc.; tertio innuit quod dato quod sit insipiens, supportare debent, ibi iterum dico ne quis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo praemittit suum desiderium, ut petitio sua facilius exaudiatur; secundo ponit suam petitionem, ibi sed et supportate me.

Desiderium autem apostoli est, ut Corinthii sustineant apostolum commendantem se. Et ideo per adverbium optandi incipit dicens utinam sustineretis, etc..

Circa quod sciendum est, quod praecepta moralia sunt de agendis, quae cum sint particularia et variabilia, non possunt determinari una communi ratione et regula indefinite, sed oportet quandoque praeter regulam communem aliquid facere in aliquo casu emergente. Quando autem hoc modo fit aliquid praeter communem regulam, sapientes, qui causam huius considerant, non turbantur, nec reputant insipienter factum esse. Indiscreti vero et minus sapientes non considerantes ex qua causa hoc ita fiat, turbantur et reputant stulte factum fore; sicut patet, quia praeceptum morale est non occides, aliquando tamen necesse est malos occidere. Et quando hoc fit, sapientes commendant vel non reputant male factum. Stulti autem et haeretici damnant, dicentes hoc esse male factum.

Quia ergo communis lex moralis est quod homo non commendet seipsum, secundum quod dicitur Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, etc., potest fieri in aliquo casu praeter hanc communem regulam ut homo commendet se, et laudabiliter hoc facit, et tamen indiscreti hoc reputant insipientiam. Unde cum immineret casus quo apostolus deberet se commendare, hortatur eos ad hoc quod istud non reputent ei ad insipientiam, dicens utinam sustineretis, scilicet patienter, modicum insipientiae meae, supportando me.

Et dicit modicum, quia si commendaret se sine causa, esset maxima insipientia. Et iterum, si commendaret se ex causa omnino urgente, tunc nihil esset ibi insipientiae. Sed quia commendat se, licet ex causa non tamen omnino urgente, cum alio modo posset confutare pseudo, et quia commendat se multum, videtur ibi esse aliquid insipientiae, et hoc est, quod dicit modicum insipientiae meae. Infra XII, 11: factus sum insipiens, etc..

Et licet sic sim insipiens, tamen supportate me. Et hoc debent facere, quia subditi debent supportare praelatos, et e converso.

Gal. VI, 2: alter alterius onera, etc.. Eph. IV, V. 2: supportantes invicem in charitate.

Necessitatem autem commendationis ostendit, dicens aemulor, etc.. Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit huiusmodi commendationem provenire ex zelo, ut excludat insipientiam; secundo dicit hunc zelum non esse inordinatum, ut vitet indiscretionem, ibi timeo autem, etc.; tertio excludit eorum excusationem, ibi nam si is qui venit, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit zelum, quem habet ad eos, sanctum, quia dei; secundo ostendit causam huius zeli, quia incumbebat sibi ex officio, ibi despondi vos, etc..

Est ergo zelus sanctus, quia aemulor vos, id est diligo vos ferventer, dei aemulatione, id est ad honorem dei, non meum.

Circa quod nota, quod aemulatio, prout est idem quod zelus, non aliud est quam quidam motus animi bonus vel malus, tendentis in statum proximi, et importat fervorem amoris.

Et ideo consuevit sic definiri: zelus est amor intensus non patiens consortium in amato. Et si quidem non patiatur consortium in aliquo bono, puta vitii vel alicuius imperfectionis, sed singulariter illud solus vult habere, tunc zelus est bonus et aemulatio bona, de qua dicitur I Cor. XII, 31: aemulamini charismata, etc.. Gal. IV, 18: aemulamini bonum in bono, etc.. III Reg. XVII: zelo zelatus, etc.. Ps. Lxviii, 10: zelus domus tuae, etc.. Si vero non patiatur consortium in aliqua excellentia vel in aliqua prosperitate mundi, quia aliquis singulariter vult eam sibi, tunc zelus est malus et aemulatio mala.

Hoc autem bono zelo, seu aemulatione, aliquando quis aemulatur alios pro se, sicut vir zelatur pro uxore sua, quam sibi soli vult servari. Aliquando vero zelatur aliquis pro alio, sicut eunuchus zelatur uxorem domini sui, ut custodiat eam sibi. Sic apostolus populum suum, quem videbat paratum ad praecipitium, et cum sponso christo velle prostitui diabolo, aemulabatur, ne christus sponsus verus in eis aliquod diaboli consortium pateretur. Et ideo dicit dei aemulatione, quasi dicat: non pro me sed christo, qui est sponsus. Io. IX, 29: qui habet sponsam, sponsus est. III Reg. XIX, 10, 14: zelo zelatus sum pro domino, etc..

Unde autem apostolo incumbebat huiusmodi aemulatio, ostendit, dicens despondi enim vos, etc., quasi diceret: merito vos aemulor dei aemulatione, quia ego sum paranymphus huius matrimonii, quod est inter vos et christum, quia ego despondi vos, id est feci sponsalia, quae sunt per fidem et charitatem. Os. II, 20: sponsabo te mihi, etc..

Et ideo pertinet ad me custodire vos. Quicumque ergo convertit populum ad fidem et ad iustitiam, despondet eum christo.

Despondi, inquam, non multis, quia quae multis adhaeret, polluitur. Ier. III, 1: tu autem polluta es, etc.. Sed uni christo, scilicet viro perfecto virtutis plenitudine. Zach. VI, V. 12: oriens nomen eius. Ier. XXXI, 22: novum faciet dominus super terram, etc.. Et dicitur christus vir unus quia singularis, et quantum ad modum conceptionis, et quantum ad modum nascendi, et quantum ad gratiae plenitudinem. Eccle. VII, 29: unum de mille, etc.. Isti, inquam, viro despondi vos exhibere virginem.

Nota quod a plurali ad singulare descendit, dicens desponsavi vos in plurali, et exhibere virginem in singulari, volens ostendere quod ex omnibus fidelibus fit unum corpus et una ecclesia, quae debet esse virgo in omnibus membris suis, et ideo dicit virginem castam. In omnibus enim accipitur virginitas pro integritate corporis, castitas pro integritate mentis. Nam aliquando aliqua est virgo corpore, quae non est casta mente.

Sic ecclesia exhibet se christo virginem, quando perseverat in fide, et infra sacramenta absque corruptione alicuius idololatriae et infidelitatis.

Ez. XVI, 25: ad omne caput viae aedificasti signum, etc.. Castam exhibet se quando existens infra sacramenta et in fide christi, exhibet puritatem corporis et operis.

Eph. V, 27: ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, etc..

Sed quia Corinthii possent dicere: non necesse est quod custodias nos, et zelus tuus non est rationabilis, quia nos bene servabimus nosmetipsos; ideo consequenter causam huius zeli ostendit, dicens timeo autem, etc..

Ubi sciendum est quod in Paradiso fuit coniugium Adam et evae; sed eva corrupta fuit per serpentem non violenter, sed astute, inquantum promisit falsum et suasit iniquum.

Falsum quidem, cum dixit: eritis sicut dii et nequaquam moriemini, cum tamen ex hoc ipsi incurrerint necessitatem mortis; iniquum vero ut transgrederentur et praeterirent mandatum dei.

Et secundum hanc similitudinem apostolus loquens, dicit ecclesiam esse sicut evam, quam diabolus aliquando persecutus est manifeste per tyrannos et potestates, et tunc sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut dicitur I Petr. V, 8. Aliquando molestat ecclesiam latenter per haereticos, qui promittunt veritatem et simulant se bonos, et tunc sicut serpens seducit astutia sua promittendo falsa.

Et ideo dicit timeo ne sicut serpens evam seduxit, a Paradiso eam eiiciens, astutia sua, promittendo falsa, I Tim. II, 14: Adam non est seductus, sed mulier; ita, idest per similes deceptiones haereticorum, corrumpantur sensus vestri. Et dicit sensus vestri, quia sicut in matrimonio carnali cavet sponsus ne coniux corrumpatur carnaliter, ita apostolus in hoc matrimonio spirituali timet ne corrumpantur spiritualiter sensus cordis, I Cor. XV, 33: corrumpunt bonos mores, etc.; vel sensus spirituales, de quibus Sap. I, V. 1: sentite de domino, etc.; I Cor. XIV, V. 20: nolite pueri effici sensibus.

Et excidant a simplicitate, quae est in christo iesu. Simplex enim est illud quod compositione caret. Pseudo ergo componebant unam sectam ex Iudaismo et evangelio, mandantes simul cum evangelio servari legalia.

Illi ergo excidunt a simplicitate christi, qui seducti a pseudo, simul cum evangelio servant legalia, et hoc timebat apostolus de Corinthiis. Eccli. II, 14: vae peccatori ingredienti terram duabus viis. Et e contra Prov. XI, 3: simplicitas iustorum dirigit eos.