LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De causa quare gemmae primitus insculpi praecipiebantur, et quod sit juvamentum in ipsis sigillis.
Nunc autem determinemus causam quare gemmae primitus a sapientibus sculpi praeceptae sunt, et quod sit juvamentum in ipsis sigillis corum. Hujus autem causam cognoscere ex scientia oportet magorum quam compleverant Magor Graecus, et Genua Babylonicus,et Hermes aegyptius in primis, postea autem mirabiliter effulsit in ea Ptolemaeus sapiens et Geber Hispalensis, Tebith autem plene tradidit artem. Est autem principium in ipsa scientia omnia quaecumque fiunt a natura vel arte, moveri a virtutibus caelestibus primo : et hic de natura non est dubium. In arte etiam constat, eo quod aliquid modo et non ante incitat cor hominis ad faciendum : et hoc esse non potest nisi virtus caelestis, ut dicunt sapien- tes praenominati. Est enim in homine duplex principium operum, natura scilicet et voluntas : et natura quidem regitur sideribus : voluntas quidem libera est : sed nisi renitatur, trahitur a natura et induratur : et cum natura moveatur motibus siderum, incipit voluntas tunc ad motus siderum et figuras inclinari. Probat hoc Plato ex operibus puerorum qui libertate voluntatis non adhuc renituntur naturae et siderum inclinationi. Illi enim ex siderum virtute praeostendunt in se habilitates ad unam artem vel aliam, in qua si exercitentur, perfecti efficientur : et si reluctentur et alias exerceant, nunquam propter naturae ad. illam artem ineptiam, perfectionem consequentur. Non autem dubitamus, quin omne quod est causa aliquo modo causae, est etiam aliquo modo causa causati. Si igitur vis et afflatus siderum influit quamdam causalitatem artis in artifice, pro certo nisi impediatur, influet omnibus operibus artis aliquid suae virtutis.
His habitis, pro principio sumimus a dictis Philosophis, quod etiam alibi probandum est, figuras caelorum primas esse figuras, et ante omnium generatorum natura et arte figuras. Quod autem primum est genere et ordine generantium, absque dubio causalitatem suam per modum cuique congruum, omnibus influit sequentibus. Nos enim non intendimus hic de figuris mathematice sumptis, sed de figuris prout inducunt diversitatem generantium et generatorum in ordine et speciebus et natura formae et materiae suae : habebit igitur figura caelestis causalitatem in omni figura generata a natura, eo quod ars resolvitur in principium naturae : quia principium artis prout diximus, natura est secundum quod exivit a suo caelesti principio, cujus principium est intellectus practicus, sicut idem intellectus est principium artis,sicut diximus saepius in Caelo ei Mundo Physicis,
Ex his autem de necessitate concluditur, quod si observare ad caelestem figuram imprimatur figura in materia per naturam vel artem, quod coelestis figurae aliqua vis influitur operi naturae et artis : et inde est, quod observare ad imagines coeli praecipiuntur fieri opera et exitus et introitus et incisio vestium et vestitum a Ptolemaeo sapiente . Hinc est quod in scientia geomantiae figurae, punctorum ad imagines tales reduci praecipiuntur : quia aliter non sunt utiles. Hac ergo industria considerata primi praeceptores et professores physici geminas et imagines metallicos ad imagines astrorum observatis temporibus quando vis caelestis fortissima ad imaginem eamdem esse probatur, ut puta caelestibus multis virtutibus admixta, sculpi praecipiebant, et mira per tales imagines operabantur.
Imagines autem caeli ex multis quidem adjuvantur. Sunt tamen praecipue quinque observanda, scilicet imago circuli non stellati : quia circulus signorum non stellatus est primus habens motum figurae et vitae. Secundo juvatur ex imaginibus stellatis, quae etiam observare oportet debite. Tertio autem est ex situ planetarum in signis confortantibus signa. Quarto autem ex quantitate elevationis et elongationis secundum longitudinem et latitudinem a linea aequinoctiali et ascendente. Et quinto ex respectu omnium horum ad. latitudinem climatis : hoc enim multum est observandum, quia ex hoc et quarto variatur tota qualitas angulorum quos describunt radii super figuram rei generatae vel factae per artem, et secundum quantitatem illam angulorum infunduntur rebus virtutes caelestes : hoc enim pauci observant, et pauciores observare sciunt : et dum sine scientia nituntur ad opus artis imaginum, propter fallaciam suae operationis credunt fallere scientiam, et contemptibilem reddunt eamdem. Sic igitur ad caelestes imagines sculpi gemmae et hac de causa praecipiuntur. Sed non lateat nos, quod sicut virtutes naturales perdurant in quodam tempore, et non ultra, ita est etiam de virtutibus imaginum : non enim influitur aliqua virtus de coelo nisi in quodam tem-
pore periodi, sicut diximus in fine Peri geneseos : et postea cassa et inutilis remanet imago frigida et mortua : et haec est causa quare quaedam imagines non operantur hoc tempore, quod fecerunt tempore antiquo. Hinc est, quod distinguuntur in Astronomia diversi anni imaginum coeli et planetarum, et quarumdam stellarum dicuntur esse anni majores, et medii, et minores, in quibus explicant sua causata fortiora, vel minus fortia, vel media.