SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 2

Posito zelo quem ad Corinthios habebat apostolus, et ostenso zelum esse rationabilem, hic consequenter removet eorum excusationem. Et circa hoc duo facit.

Primo proponit eorum excusationem; secundo vero removet eam, ibi existimo enim me, etc..

Circa primum sciendum est quod Corinthii possent suspicari quod ideo zelum haberet de eis, quia timeat ne dimittant doctrinam suam propter doctrinam pseudo; unde possent dicere: constat quod minus bona sunt dimittenda propter magis bona; ergo si pseudo meliora doceant, non debes turbari, si acquiescimus eis. Et ideo hanc excusationem ponit, ostendendo quod nihil maius quam apostolus, docent et praedicant.

Nam apostolus tria praedicavit eis, et docuit eos. Primo quod essent christi.

Supra IV, 5: non enim praedicavimus nosmetipsos, sed christum iesum. Secundo quod haberent spiritum christi. Rom. VIII, V. 9: si quis spiritum christi non habet, hic non est eius. Tertio ut reciperent evangelium christi. Rom. I, 16: non enim erubesco evangelium, etc.. Si ergo pseudo meliora vobis praedicarent et vos docerent, recte faceretis et excusabiles essetis; sed hoc non faciunt.

Et hoc est quod dicit nam et si is qui, etc., quasi dicat: timeo ne pseudo qui venit ad vos non missus, sed ex se, sicut fur et latro.

Io. X, 8: quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Ier. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant. Rom. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi, etc.. Si, inquam, talis praedicator praedicat vobis alium christum, scilicet excellentiorem quam illum quem nos praedicavimus: quod non potest esse, quia, ut dicitur I Cor. VIII, 6: unus dominus noster iesus christus, per quem omnia, etc.. Et hoc quantum ad primum.

Aut alium spiritum, scilicet meliorem, accipitis, scilicet per talem, quam accepistis, scilicet per nos, id est ministerio nostro, quod non potest esse, quia, ut dicitur I cor.

C. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, etc.. Et hoc quantum ad secundum.

Aut praedicat vobis aliud evangelium, id est aliam praedicationem vel doctrinam, quam per nos non recepistis, Gal. I, 6: miror quod sic tam cito transferimini, etc.. Si, inquam, alia et meliora facerent vobis, recte pateremini, id est faceretis, excusando vos.

Et quia non potest eis aliud evangelium, id est melius tradi, ideo apostolus excommunicat Galatas, si aliud evangelium recipiant, Gal. I, 9: si quis aliud vobis evangelizaverit, etc..

Consequenter cum dicit existimo, etc., removet hanc excusationem. Et circa hoc duo facit.

Primo ostendit quod ipse non minus fecit eis quam alii; secundo quod plus, ibi aut numquid, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit quod nihil minus fecit facto quam alii apostoli; secundo innuit quod non defuit ei facultas ad hoc faciendum, ibi nam et si imperitus sermone, etc.; tertio ostendit evidentiam utriusque, ibi in omnibus autem, etc..

Dicit ergo: recte pateremini vos seduci ab eis, si melius praedicarent vobis, sed hoc non est verum. Enim, id est quia, existimo me nihil minus fecisse, in his, a magnis apostolis, id est quam Petrus et ioannes, quos isti habebant magnos.

Et comparat se magnis apostolis, tum quia Paulus videbatur et reputabatur ab eis minor quam illi, eo quod illi fuerunt cum iesu, et Paulus non; tum etiam quia pseudo dicebant se missos ab eis, et ideo ostendendo se parem magnis apostolis, istorum errorem removet et pseudo confutat. Et non solum nihil minus fecit, sed plus. I Cor. XV, 10: plus omnibus laboravi.

Et ne forte dicerent ei: unde tibi est facultas ad hoc faciendum, cum sis imperitae linguae? ostendit quod ei facultas affuit ex magnitudine scientiae, dicens: licet sim imperitus sermone, tamen non sum imperitus scientia, II Petr. Ult.: sicut et charissimus frater noster Paulus, secundum sapientiam, etc..

Sed hoc sciendum est, quod pseudo quaerentes gloriam propriam et lucra sectantes, nitebantur attrahere populum per ornata et subtilia et exquisita verba, non attendentes nisi solum aures permulcere. Apostolus vero, quia non quaerebat utilitatem propriam, sed solum dilatationem fidei christi et profectum eius, ita proponebat verbum fidei, ut omnes possent capere, conformans se conditioni audientium et capacitati. Unde quia isti in principio non erant capaces altae doctrinae, proposuit eis fidem, non in subtilitate sermonis, sed eo modo quo capere possent, scilicet plane et aperte. Et ideo isti dicebant eum esse imperitum sermone. I Cor. I, 17: non in sapientia verbi, etc.. Et propter hoc dicit apostolus: licet sim imperitus sermone, ut vobis videtur, hoc non fuit ex defectu scientiae, sed propter vos, ex quadam dispensatione, quia tamquam parvulis in christo lac potum dedi vobis, etc..

Vel dicendum, ad litteram, quod apostolus fuit balbus, et ex hoc pseudo deridebant eum.

Et ideo dicit et si imperitus sermone, id est impeditae linguae, non tamen sum imperitus scientia, Ex. IV, 10: impeditioris et tardioris linguae sum.

Quod autem nihil minus fecerim a magnis apostolis, evidenter apparet per ea quae feci vobis. Et ideo dicit in omnibus praedictis, manifestatus sum in vobis, qui experti estis quae per me fiunt. I Cor. IX, 2: signaculum apostolatus mei vos estis in domino.

Et infra XII, 12: signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos, etc..

Consequenter cum dicit aut numquid peccatum, etc., ostendit quod plus fecit quam omnes alii, et hoc quia praedicavit sine sumptibus.

Circa hoc duo facit.

Primo ponit factum, secundo causam facti assignat, ibi quare? quia non diligo vos, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit factum quantum ad praeteritum; secundo quantum ad futurum, ibi et in omnibus, etc..

Factum autem praeteritum ostendit dupliciter.

Primo in generali, secundo in speciali, ibi quoniam gratis, etc..

Dicit ergo: recte dico quod nihil minus feci ab illis, nisi forte hoc reputetis male et minus factum, quia diminui de auctoritate mea, non accipiens sumptus a vobis; sed si hoc esset malum, minus fecissem.

Et ideo ostendit quod non est malum. Et hoc est quod dicit aut numquid peccatum feci, id est numquid peccavi, humilians meipsum et diminuens de auctoritate mea? quasi dicat, non. Eccli. III, 20: quanto maior es, etc.. I Cor. IX, 19: cum essem liber, etc.. Matth. VI: qui humiliaverit se, etc..

Ratio autem humiliationis meae est non propter lucrum proprium, sed propter promotionem vestram. Unde dicit ut vos exaltemini, id est in fide confirmemini. Corinthii autem avari erant, et ideo si a principio accepisset sumptus, forte destitissent a fide.

Item, pseudo praedicabant propter quaestum.

Ut ergo Corinthii reciperent apostolum et pseudo auferret occasionem quaestus, gratis praedicavit eis sine sumptibus propriis.

Hoc autem quod dixerat in generali, manifestat in speciali, ibi quoniam gratis, etc., et facit duo.

Primo ostendit quomodo sine sumptibus praedicavit eis in primo adventu ad eos; secundo ostendit quod idem fecit in mora quam apud eos contraxit, ibi et cum essem, etc..

Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, scilicet humiliationem, dicens: in hoc humilians meipsum, quoniam evangelizavi vobis gratis, id est sine sumptu, non autem sine mercede, quia hoc non est laudis. Licet enim omnes possent capere sumptus personae ab eis quibus proponunt verbum dei, nullus tamen praedicare debet pro mercede et quaestu.

Secundo, quia possent dicere isti: unde ergo accepisti sumptus? respondet quod ab aliis ecclesiis, dicens ecclesias alias expoliavi, accipiens ab eis stipendium ad ministerium vestrum. Ex hoc convincit eos quod non possint dicere apostolo quod non liceret ei accipere ab eis. Si enim accipitur ab aliis ad servitium eorum, multo magis liceret ei accipere ab ipsis.

Ex hoc etiam apparet quod legatus Papae visitans unam partem legationis, potest accipere stipendia. Et quod dominus Papa, pro necessitate unius patriae, potest accipere subsidium ab aliis partibus mundi. Ratio est, quia ecclesia est sicut unum corpus. Videmus autem in corpore naturali quod natura, quando deficit virtus in uno membro, subministrat humores et virtutem accipiens ab aliis membris.