LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Qualiter imago dicatur Orientalis, Occidentalis, Meridionalis, vel Aquilonaris,
Hoc autem quod invenitur in Evacc et Aaron et Diascoride et quibusdam aliis, quod quaedam figurae sunt Orientales, et quaedam Meridionales, et quaedam Aquilonares, et quaedam Occidentales, omnino abusive intelligitur ab hominibus nostri temporis, qui de lapidibus se intromittunt. Causa enim dicti Antiquorum est, quod imago sculpta est ad triplicitatem Orientalem, vel Occidentalem, et sic de aliis. Dividuntur autem signa in quatuor triplicitates, sicut diximus in libro de Causis proprietatum elementorum et planetarum : nec oportet illud hic iterare : et dicitur triplicitas terrea Meridionalis non ob aliam potissime causam, ut dicit Ptolemaeus, nisi quia si ab ipsa elevatur ventus Meridionalis, diu durat : et si alius, cito desinit : propter quod triplicitatis ferreae major vis est in Meridie quam in aliis plagis mundi. Eadem omnino de causa triplicitas signorum aqueorum vocatur, Aquilonaris, et triplicitas ignea Orientalis, et quarta aerea vocatur Occidentalis. Imaginem autem esse Aqui- lonarcm, vel Meridionalem, etc. Hoc idem est dictum quod ad talem imaginem hujus triplicitatis impressam, et quod non, quod in tali vel tali plaga plus vel minus valeat : sed tamen si tempore figurationis imaginis fortiter flat ventus triplicitatis fortis, cognoscitur esse caelestis effectus : et ideo efficacior imago esse praesumitur. Est autem solertissime sciendum, quod caelestes effectus speciales et observatas materias quaerunt suarum imaginum : et ideo Antiqui qui non de uno lapide vel metallo, sed modo de uno, modo de alio secundum diversitatem coelestium figurarum praecipiebant fieri materias quae figurarentur. Quod autem magis isti lapides ex India veniunt quam ex alia regione et ex aegypto, causa est, quod virtus planetarum in illis partibus est efficacissima : eo quod illae partes aut sub aequinoctiali, aut inter aequinoctialem et tropicum, aut in quarto climate, et in illis locis quae sunt primae vel secundae positionis, planetae spargunt radios ab Oriente et Occidente et Aquilone et Meridie, et confortant suos effectus. In medio autem climate quod est quartum, propter temperentiam confortatur effectus ex qualitatibus planetarum, quas efficiunt in elementis: et ideo fortiores sunt et veriores illae imagines. In aliis autem climatibus nunquam sunt planetae in Aquilone, sed semper et oblique ex Meridie respiciunt illa : et ideo tantam virtutem non infundunt his imaginibus quae fiunt in his climatibus, quantam illae quae fiunt in illis. Hujus autem causa reddita est in libro de Natura locorum a nobis. Hoc modo ad sapientiam habendam legitur rex Pyrrhus gestasse in digito achatem, in quo miro decore novem musae insculptae fuerunt, et Apollo Deus sapientiae in medio in manu tenens citharam. Quod autem vulgatum est de istis sculpturis, quod sit sculptura filiorum Israel proficiscentium ex aegypto, neque annuo, neque abnuo : scio enim quod legi de Moyse, quod fecerit annulos oblivionis et memoriae post
hujusmodi sculpturam, et dedit uxori suae a se recedenti. Traditio enim philosophiae habet mathematicas scientias primum exstitisse circa aegyptum : a mathematicis autem scientiis hujusmodi sculptura habuit exordium.