SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Posita sua commendatione quantum ad mala perpessa, hic consequenter apostolus commendans se, ostendit praeeminentiam suae dignitatis quantum ad bona divinitus recepta. Prima autem gloriatio fuit de infirmitatibus; ista vero est de bonis eius. Unde circa hoc duo facit.

Primo commendat se de bonis susceptis divinitus; secundo excusat se de hac commendatione, quod hoc fecerit quasi coactus, ibi factus sum insipiens, etc..

Circa primum duo facit.

Primo extollit magnitudinem eorum quae sunt sibi collata a deo; secundo manifestat remedium infirmitatis sibi adhibitum contra periculum superbiae, ibi et ne magnitudo, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit bonum sibi divinitus collatum; secundo ostendit quomodo se habuit in gloriando de huiusmodi bono, ibi pro huiusmodi, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quod hoc sit sibi collatum divinitus in generali; secundo vero in speciali, ibi scio hominem, etc..

Bonum autem apostolo collatum divinitus, sunt revelationes sibi divinitus factae, et de istis vult hic gloriari. Unde dicit si gloriari oportet, id est quia gloriari oportet propter vos, tamen secundum se non expedit, quia qui gloriatur de bono recepto, incidit in periculum amittendi quod habet.

Eccli. XLIII, 15: aperti sunt thesauri, scilicet virtutum, per gloriationem inanem, et evanuerunt nebulae sicut aves. Et hoc significatur in ezechia, Is. XXXIX, 2, quando ostendit thesauros domus domini nuntiis regis Babylonis.

Et licet simpliciter non expediat gloriari, tamen aliquando propter aliquam specialem causam potest homo gloriari, sicut ex praemissis manifestum est. Et ideo dicit: quia gloriari oportet, ideo dimissis commendationibus de infirmitatibus, veniam, commendando me, ad visiones et revelationes domini.

Ubi notandum est, quod differentia est inter visionem et revelationem. Nam revelatio includit visionem, et non e converso.

Nam aliquando videntur aliqua, quorum intellectus et significatio est occulta videnti et tunc est visio solum. Sicut fuit visio Pharaonis et Nabuchodonosor Daniel II, 1 et Gen. XLI, 1. Sed quando cum visione habetur significatio intellectus eorum quae videntur, tunc est revelatio. Unde quantum ad Pharaonem et Nabuchodonosor visio de spicis et de statua, fuit solum visio; sed quantum ad ioseph et Danielem, qui significationem visorum habuerunt, fuit revelatio et prophetia.

Utrumque tamen, scilicet visio et revelatio, quandoque quidem fit a deo. Dan. II, 28: est deus in caelo revelans mysteria. Os. XII, V. 10: ego visiones multiplicavi eis. Ps. Cxviii, V. 18: revela oculos meos, etc.. Quandoque vero a malo spiritu. Ier. XXIII, 13: prophetae prophetabant in baal. Apostolo autem facta est et visio, et revelatio, quia secreta, quae vidit, plene intellexit a domino, non a malo spiritu. Unde dicit veniam autem ad visiones et revelationes domini.

Est autem revelatio amotio velamenti. Potest autem esse duplex velamen. Unum ex parte videntis, et hoc est infidelitas, vel peccatum, vel duritia cordis; et de hoc supra III, V. 14: usque in hodiernum diem velamen, etc.. Aliud ex parte rei visae, quando scilicet res spiritualis proponitur alicui sub figuris rerum sensibilium, et de hoc dicitur Num. IV, V. 15, quod sacerdotes tradebant Levitis vasa sanctuarii velata, quia scilicet debiliores non possunt spiritualia capere, secundum quod in seipsis sunt. Et ideo dominus loquebatur turbis in parabolis, Matth. XIII, 13.

Consequenter visiones et revelationes huiusmodi, manifestat apostolus in speciali, loquens de se tamquam de alio. Unde dicit scio hominem in christo, etc.. Et ponit duas visiones. Prima incipit hic, secunda vero incipit ibi et scio huiusmodi hominem in christo, etc..

Circa primam autem visionem utitur apostolus quadam distinctione. Dicit enim se, circa huiusmodi revelationem, scire quaedam et quaedam nescire. Dicit autem se scire tria, scilicet videntis conditionem unde scio hominem in christo; visionis tempus quia ante annos quatuordecim; et visionis fastigium quia raptus usque ad tertium caelum. Dicit autem se nescire videntis dispositionem, quia sive in corpore, sive extra corpus, nescio.

Videamus ergo ea quae scivit, ut, per nota ad ignota, facilius pervenire possimus.

Et primo videntis conditionem, quae est laudabilis, quia in christo, id est conformem christo.

Sed contra: in christo nullus est, nisi qui habet charitatem, quia I Io. IV, 16 dicitur: qui manet in charitate, in deo manet. Ergo scivit se habere charitatem, quod est contra illud: nescit homo utrum odio, vel amore dignus sit, etc..

Respondeo, quod esse in christo potest intelligi dupliciter. Uno modo per fidem et fidei sacramentum, secundum illud apostoli, Gal. III, 27: quotquot baptizati estis, christum induistis, scilicet per fidem et fidei sacramentum.

Et hoc modo scivit se apostolus in christo esse.

Alio modo dicitur aliquis esse in christo per charitatem, et hoc modo nullus scit se esse in christo certitudinaliter, nisi per quaedam experimenta et signa, inquantum sentit se dispositum et coniunctum in christo, ita quod nullo modo, etiam propter mortem, permitteret se separari ab eo. Et hoc de se expertus erat apostolus, cum dicebat rom.

C. VIII, 38: certus enim sum, quod neque mors, neque vita, etc., separabit nos a charitate.

Unde potuit habere huiusmodi signa, quod esset in charitate christi.

Secundo visionis tempus, quod fuit conveniens, quia ante annos quatuordecim, quia quatuordecim anni transacti erant ab eo tempore quo viderat visionem usque ad tempus quo scripsit hanc epistolam. Quando enim hanc epistolam scripsit, nondum apostolus erat positus in carcerem. Et sic videtur, quod fuit circa principium imperii Neronis, a quo post multum tempus occisus fuit.

Unde si computemus annos descendentes a principio imperii Neronis usque ad quatuordecim annos, manifeste apparet, quod apostolus habuit has visiones in principio suae conversionis.

Ipse enim conversus fuit ad christum anno quo christus passus est. Christus autem passus est circa finem tiberii caesaris, quo mortuo successit ei gaius imperator, qui vixit quatuor annis, post quem Nero factus est imperator.

Et sic inter tiberium et Neronem fluxerunt quatuor anni. Et sic, additis duobus annis de tempore tiberii, quia nondum mortuus erat quando Paulus fuit conversus, et octo de tempore Neronis, quod fluxerat usque ad tempus quando scripsit hanc epistolam, relinquitur quod a tempore suae conversionis, usque ad tempus quo hanc epistolam scripsit, fuerunt anni quatuordecim.

Et ideo quidam dicunt satis probabiliter, quod apostolus has visiones habuit in illo triduo, quo post prostrationem suam a domino stetit neque videns, neque manducans, neque bibens, Act. IX, 9.

Commemorat autem tempus suae conversionis apostolus ut ostendat, quod si a tempore suae conversionis tantum erat gratus christo, ut talia sibi ostenderet, quanto magis post quatuordecim annos, cum profecerit et in auctoritate apud deum, et in virtutibus, et gratia? tertio videamus fastigium visionis, quod quidem est excellens, quia raptus usque ad tertium caelum.

Sed sciendum quod aliud est furari et aliud rapi. Furari quidem proprie est, cum res alicui latenter aufertur. Unde Gen. XL, 15 dicebat ioseph: furtim sublatus sum. Sed rapi proprie dicitur quod subito et per violentiam aufertur. Iob VI, 15: sicut torrens raptim, id est subito et rapide, transit in convallibus.

Inde est quod praedones, qui violenter expoliant, dicuntur raptores.

Sed attende quod aliquis homo dicitur rapi ab hominibus, sicut enoch. Sap. IV, 11: raptus est, ne malitia, etc.. Aliquando rapitur anima a corpore. Lc. XII, 20: stulte, hac nocte animam tuam, etc.. Aliquando aliquis dicitur rapi a seipso, quando propter aliquid homo efficitur extra se ipsum, et hoc est idem quod extasis.

Sed et extra se ipsum efficitur homo et per appetitivam virtutem et cognitivam. Per appetitivam enim virtutem homo est solum in se ipso, quando curat quae sunt sua tantum.

Efficitur vero extra se ipsum, quando non curat quae sua sunt, sed quae perveniunt ad bona aliorum, et hoc facit charitas. I cor.

C. XIII, 4: charitas non quaerit quae sua sunt.

Et de hac extasi dicit dionysius, IV cap. De divinis nominibus: est autem extasim faciens divinus amor non sinens amatorem sui ipsius esse, sed amatorum, scilicet rerum amatarum.

Secundum cognitivam vero aliquis efficitur extra se, quando aliquis extra naturalem modum hominis elevatur ad aliquid videndum, et de isto raptu loquitur hic apostolus.

Sed sciendum quod modus naturalis humanae cognitionis est, ut cognoscat simul per vim mentalem quae est intellectus, et corporalem quae est sensus. Et inde est quod homo non habet in cognoscendo liberum iudicium intellectus, nisi quando sensus fuerint in suo vigore bene dispositi, absque aliquo ligationis impedimento, alias, cum impediuntur, etiam iudicium intellectus impeditur, sicut in dormientibus patet.

Tunc ergo homo efficitur extra se secundum cognitivam, quando removetur ab hac naturali dispositione cognitionis, quae est ut intellectus, ab usu sensuum et sensibilium rerum abstractus, ad aliqua videnda moveatur.

Quod quidem contingit dupliciter, uno modo per defectum virtutis, undecumque talis defectus contingat, sicut accidit in phreneticis et aliis mente captis, et haec quidem abstractio a sensibus non est elevatio hominis, sed potius depressio, quia virtus eorum debilitatur.

Alio vero modo per virtutem divinam, et tunc proprie dicitur elevatio, quia cum agens assimilet sibi patiens, abstractio quae fit virtute divina et est supra hominem, est aliquid altius, quam sit hominis natura.

Et ideo raptus, sic acceptus, diffinitur sic: raptus est ab eo quod est secundum naturam in id quod est supra naturam, VI superioris naturae, elevatio. In qua quidem definitione tangitur eius genus, dum dicitur elevatio; causa efficiens, quia VI superioris naturae; et duo termini motus, scilicet a quo et in quem, cum dicitur ab eo quod est secundum naturam, in id quod est supra naturam. Sic ergo patet de raptu.

Sequitur de termino raptus, scilicet ad quem, cum dicitur usque in tertium caelum.

Notandum est autem, quod tertium caelum tripliciter accipitur. Uno modo secundum ea, quae sunt infra animam; alio modo secundum ea, quae sunt in anima; tertio modo secundum ea, quae sunt supra animam.

Infra animam sunt omnia corpora, ut dicit Augustinus in libro de vera religione. Et sic possumus accipere triplex caelum corporeum, scilicet aereum, sydereum et empyreum.

Et hoc modo dicitur quod apostolus erat raptus usque ad tertium caelum, id est usque ad videndum ea quae sunt in caelo empyreo, non ut existeret ibi, quia sic sciret si fuisset sive in corpore, sive extra corpus. Vel secundum Damascenum, qui non ponit caelum empyreum, possumus dicere quod tertium caelum, ad quod raptus est apostolus, est supra octavam sphaeram, ut scilicet evidenter videret ea quae sunt supra totam naturam corporalem.

Si autem accipiamus caelum secundum ea, quae sunt in ipsa anima, sic caelum debemus dicere aliquam altitudinem cognitionis, quae excedit naturalem cognitionem humanam.

Est autem triplex visio, scilicet corporalis, per quam videmus et cognoscimus corporalia, sive imaginaria, qua videmus similitudines corporum, et intellectualis, qua cognoscimus naturas rerum in seipsis. Nam proprie obiectum intellectus est, quod quid est. Huiusmodi autem visiones, si fiant secundum naturalem modum, puta, si video aliquid sensibile, si imaginor aliquid prius visum, si intelligo per phantasmata, non possunt dici caelum.

Sed tunc quaelibet istorum dicitur caelum, quando est supra naturalem facultatem humanae cognitionis, puta, si aliquid vides oculis corporalibus, supra facultatem naturae, sic es raptus ad primum caelum. Sicut Baltassar raptus est videns manum scribentis in pariete, ut dicitur Dan. V, 6. Si vero eleveris per imaginationem, vel per spiritum ad aliquid supernaturaliter cognoscendum, sic es raptus ad secundum caelum. Sic raptus fuit Petrus, quando vidit linteum immissum de caelo, ut dicitur Act. X, 10. Sed si aliquis videret ipsa intelligibilia et naturas ipsorum, non per sensibilia, nec per phantasmata, sic esset raptus usque ad tertium caelum.

Sed sciendum est, quod rapi ad primum caelum, est alienari a sensibus corporalibus.

Unde cum nullus possit abstrahi totaliter a sensibus corporeis, manifestum est quod nullus potest dici simpliciter raptus in primum caelum, sed secundum quid, inquantum contingit aliquando aliquem sic esse intentum ad unum sensum quod abstrahitur ab actu aliorum.

Rapi ad secundum caelum est, quando aliquis alienatur a sensu ad videndum quaedam imaginabilia, unde tales semper consueverunt fieri in extasi. Et ideo, Act. X, 10, quando Petrus vidit linteum, dicitur quod factus fuit in extasi.

Paulus vero dicitur raptus ad tertium caelum, quia sic fuit alienatus a sensibus, et sublimatus ab omnibus corporalibus, ut videret intelligibilia nuda et pura eo modo quo vident Angeli et anima separata, et, quod plus est, etiam ipsum deum per essentiam, ut Augustinus expresse dicit XII super Genesim ad litteram, et in Glossa, et ad paulin. In libr.

De videndo deum.

Nec etiam est probabile, ut Moyses, minister veteris testamenti ad Iudaeos, viderit deum, et minister novi testamenti ad gentes et doctor gentium, hoc dono fuerit privatus.

Unde dicit ipse supra III, 7: si ministratio damnationis fuit in gloria, etc.. De Moyse autem quod viderit deum per essentiam, patet.

Nam ipse a domino petivit Ex. XXXIII, V. 13: ostende mihi faciem tuam. Et licet tunc negatum fuerit sibi, non tamen dicitur, quod dominus finaliter negaverit ei. Unde dicit Augustinus, quod concessum fuit ei per hoc quod dicitur Num. XII, 6 ss.: si quis fuerit inter vos propheta domini, etc.. At vero non talis servus meus Moyses, etc.. Palam enim et non per aenigmata vidit deum.

Sed numquid fieri potuisset Paulo, ut non raptus videret deum? dicendum quod non. Nam impossibile est, quod deus videatur in vita ista ab homine non alienato a sensibus, quia nulla imago, nullum phantasma est sufficiens medium ad dei essentiam ostendendam, ideo oportet quod abstrahatur et alienetur a sensibus.

Tertio modo accipiendo caelum secundum ea quae sunt supra animam: et sic triplex caelum est triplex hierarchia Angelorum, et secundum hoc apostolus raptus fuit usque ad tertium caelum, id est ad hoc, ut videret essentiam dei ita clare, sicut vident eum Angeli superioris et primae hierarchiae, qui sic vident deum, quod immediate in ipso deo recipiunt illuminationes, et cognoscunt divina mysteria. Et sic vidit Paulus.

Sic ergo vidit dei essentiam sicut Angeli superioris hierarchiae.

Ergo bene videtur, quod apostolus fuerit beatus, et per consequens fuerit immortalis.

Respondeo, quod licet viderit deum per essentiam, non tamen fuit beatus simpliciter, sed solum secundum quid.

Sciendum est autem, quod visio dei per essentiam fit per lumen aliquod, scilicet per lumen gloriae, de quo dicitur in Ps. XXXV, V. 10: in lumine tuo videbimus lumen. Sed aliquod lumen communicatur alicui per modum passionis, alicui vero per modum formae inhaerentis, sicut lumen solis invenitur in carbunculo et in stellis, ut forma inhaerens, id est connaturalis effecta, sed in aere invenitur ut forma transiens, et non permanens, quia transit, abeunte sole.

Similiter et lumen gloriae dupliciter menti infunditur. Uno modo per modum formae connaturalis factae et permanentis, et sic facit mentem simpliciter beatam. Et hoc modo infunditur beatis in patria, et ideo dicuntur comprehensores, et, ut ita dicam, visores.

Alio modo contingit lumen gloriae mentem humanam sicut quaedam passio transiens, et sic mens Pauli fuit in raptu lumine gloriae illustrata. Unde etiam ipsum nomen raptus ostendit transeundo hoc esse factum. Et ideo non fuit simpliciter glorificatus, nec habuit dotem gloriae, cum illa claritas non fuerit effecta proprietas. Et propter hoc non fuit derivata ab anima in corpus, nec in hoc statu perpetuo permansit. Unde solum actum beati habuit in ipso raptu, sed non fuit beatus.

Sic per hoc patet quid apostolus scivit in suo raptu, scilicet videntis conditionem, visionis tempus et visionis fastigium.

Sequitur quid nescivit, scilicet utrum esset in corpore, vel extra corpus, quod tamen dicit deum scire. Unde dicit sive in corpore, sive extra corpus, nescio, deus scit; quod quidam intelligere voluerunt, ut raptus referatur ad corpus, dicentes apostolum dixisse se nescire, non quidem an anima esset coniuncta corpori in illo raptu an non, sed esset raptus secundum animam et corpus simul, ut simul corporaliter portaretur in caelum, sicut Habacuc portatus fuit Dan. Ult.; an secundum animam tantum esset in visionibus dei, ut dicitur ez.

C. VIII, 3: in visione adduxit me in terram Israel.

Et iste fuit intellectus cuiusdam Iudaei, quem exponit Hieronymus in prologo super Danielem, ubi dicit: denique et apostolum nostrum dicit non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: sive in corpore, etc..

Sed hunc intellectum Augustinus maxime improbat II super Genesim ad litteram, quia non conveniunt cum aliis verbis apostoli. Apostolus enim dicit se raptum usque in tertium caelum; unde scivit pro certo, illud fuisse verum caelum. Scivit ergo an illud caelum esset corporeum an incorporeum, id est res incorporea. Sed si fuit incorporeum, scivit quod corporaliter ibi rapi non potuit, quia in re incorporea non potest esse corpus. Si vero corporeum fuerat, scivit quod non fuit ibi anima sine corpore; quia anima coniuncta corpori non potest esse in loco ubi non est corpus, nisi caelum incorporeum dicatur similitudo caeli corporei.

Sed si sic, apostolus non dixisset se scire quod esset raptus in tertium caelum, id est in similitudinem caeli, quia, pari ratione, dicere potuisset quod fuisset raptus in corpore, id est in similitudine corporis.

Dicendum est ergo, secundum Augustinum, quod divinam essentiam nullus in hac vita positus, et in hac mortali vita vivens, videre potest. Unde dicit dominus ex.

C. XXXIII, 20: non videbit me homo, et vivet, id est non videbit me homo, nisi totaliter separetur a corpore, ita scilicet quod anima eius non insit corpori, ut forma, vel si inest ut forma, tamen mens eius omnino in huiusmodi visione totaliter alienetur a sensibus.

Et ideo dicendum est, quod hoc quod apostolus dicit se nescire, utrum scilicet in illa visione anima eius fuerit totaliter separata a corpore, unde dicit sive extra corpus; vel utrum anima eius extiterit in corpore, ut forma, tamen mens eius fuerit a sensibus corporeis alienata, unde dicit sive in corpore. Et hoc etiam alii concedunt.