LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De causa efficiente et generatione metallorum in communi.
Ad. hunc autem modum loquemur de efficiente : in superficie enim considerando Addetur ad omnia metalla ad speciem et complementum deducere frigiditas :
per cain enim constant et congelantur : coagulatio autem et constantia ipsorum videtur dare esse eisdem, cum liquefactio sit ipsorum dissolutio et corruptio. Cujus signum est, quod in liquefactione in pluribus corum aut omnibus aliquid a substantia ipsorum separetur. Nihil autem omnino deperditur de ipsis per congelationem : propter quod et plurimi dixerunt solam frigiditatem congelantem causam esse generativam in metallis. Amplius in his quae vitae accipiunt speciem et formam, non est ibi aliquid terminans materiam ad formam et convertens, nisi calidum : videbitur ergo sic esse etiam in metallis : haec autem maxima videtur ex hoc quod metalla species suas retinent sive sint liquida, sive sint coagulata : si autem frigiditas daret speciem, non haberent speciem nisi quando essent coagulata vel congelata : videtur ergo frigiditas non esse causa generationis metallorum. Adhuc autem congelatio et coagulatio sunt species materiales, quae multis non aequivoce accidunt, quae tamen et diversarum sunt formarum in specie et diversae naturae : nulla autem forma substantialis hoc modo convenit diversis. Ex his igitur et hujusmodi constat,quod absque dubio frigidum non dat speciem metallis. Quidam tamen Philosophi credunt non profundantes cogitationes suas in naturis metallorum. Cum autem materia omnium metallorum sit humidum quod in se habet terreum subtile digestum, quod cum aduritur, odore fragrat sulphuris non omnino faetidi : sulphur autem non generatur nisi per calidum : oportet quod calidum digerens et convertens terreum et aqueum et permiscens ea sit causa transmutans materiam : calidum igitur erit causa generationis metallorum. Amplius autem habitum est in Meteoris, quod illud quod inspissat fluidum, et constare facit, est calidum digerens : constat autem, quod cum causa prima horum quae vocamus metalla, sit aqua, terreum habens admixtum aliquid, facit eam constare et inspissare ad mixtionem me- talli : hoc autem, ut patet, ex dictis calidum est : oportet igitur calidum esse causam generationis metallorum. Adhuc autem nos saepe in antehabitis libris ostendimus, quod causa commixtionis est calidum : secundum proprios enim motus elementum fugat extra aliud elementum : licet enim aqua descendat per se, tamen ascendit a terra, et terra descendit ab aqua. Cum igitur frigiditas non moveat terram in aquam ut comprehendatur et contineatur in ea, sed caliditas, oportet quod calidum sit causa generationis metallorum.
Sed ulterius considerando, videbitur non solum calidum esse causa generationis horum : quoniam sicut in libro de generatione lapidum dictum est, absque dubio si solum calidum esset causa, continuo ageret absque humidi naturalis desiccatione et ferrei incineratione : nos autem videmus, quod stat ad speciem et formam metalli : oportet igitur quod ipsum calidum sit sicut instrumentum directum ad finem qui est metalli forma, et ne rectum in operatione deviet. Adhuc autem invenimus inventas esse artes plurimas, ut quaelibet earum ad finem ducat operationem per instrumentum factum. Sic student coqui in elixando et assando, et omnes alii qui per aliam digestionem nituntur convertere materias. Similiter igitur oportet quod sit in natura quae in operibus suis omni arte certior est et directior, sicut est in omnibus aliis, ita procul dubio virtus formativa est in natura et stellis et coelo influxa, quae ad speciem dirigit calidum digerens materiam metalli : sicut enim et in aliis dictum est, calidum hoc habet rectitudinem et virtutem formalem ex intellectu movente, et efficaciam ex virtute luminis et calidi quod causatur ex lumine stellarum et orbis, et virtute segregandi homogenia ab heterogeniis per virtutem ignis. Haec enim tria necessaria sunt ubi materia ad specificatam formam deducitur : oportet enim, quod ibi inconvenientia consumantur calido ignis digerentis : cum digestio sit
complexio a naturali et proprio calore ex contrajaccntibus passionibus. Remotis autem his a materia, oportet adhuc quod materia terminetur et compleatur ad speciem : et hoc facit calidum terminans, quod nullo modo potest habere virtutem terminandi nisi per virtutem ejus quod est terminus : est autem forma terminus : oportet igitur quod virtus formalis dirigat et informet ipsum calidum terminans : forma autem haec non est forma quae inducitur in materiam : oportet igitur quod sit forma primi efficientis quod dat formas in tota specie naturali. Hic autem est motor orbis formas naturales explicans per motum coeli et qualitates elementorum, sicut artifex explicat formas artis securi et malleo : propter quod dicit Aristoteles, quod in opere naturae est sicut in arte, ubi domus est ex domo, et sanitas ex sanitate, ea quae in calidis et frigidis ex ea est in anima medici. Haec igitur est causa generativa metallorum propria.