LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De opinione Callislhenis ponentis unam tantum formam metallorum.
Experimenta autem alchimicorum graves duas nobis hic ingerunt dubitationes. Videntur enim illi dicere quod sola auri species est forma metallorum, et omne metallum aliud esse incompletum, adhuc et in via esse ad auri speciem, sicut res incompleta quae est via ad perfectionem : propter quod debent aegra esse metalla quae in materiam non habent formam auri : et studuerunt ad medicinam quamelixir vocant, perquam aegritudines metallorum in commixtione et commixtis materiae metallorum removent, et sic dicunt se educere illam formam auri et speciem : et ad hoc inveniunt multos modos et diversos, quibus illud elixir componitur et temperatur, ut penetret et adurat, et in igne maneat et coloret, et afferat consolidationem, et pondus. Oportet igitur hic nos quaerere de his. Si enim est verum quod hi dicunt, absque dubio non erit nisi una species metallorum, et alia sunt molinsim passa ab illo, et sicut abortivi foetus naturae, qui speciei figuram proprie nondum acceperunt. Secundam hoc etiam si et hoc verum et probatum invenitur, non oportet nos laborare ad hoc, utrum species in alchimicis permutentur vel remaneant : eo quod secundum hoc nullas prorsus habent species nisi solius auri, quod alchimia non permutat. Callisthenes enim praecipuus in hac sententia, dicit alchimiam esse scientiam quae inferioribus metallis nobilitatem attribuit superiorum. Propter hanc quaestionem debite discutiendam plurimos inspexi libros alchimicos, et inveni libros illos absque si- gillo et probatione, tantum expertis inniti et celare intentionem eorum per verba metaphorica, quae nunquam fuit consuetudo philosophiae. Solus autem Avicenna Addetur tangere rationes valde paucas ad solutionem dictae quaestionis, nos in aliquo illuminantes. Ad hoc autem quod sola auri species sit metallorum forma, sic ratiocinatur: quoniam eorum quae eadem habent elementa proxima et unum commixtionis modum, videtur esse una forma tantum : eo quod, sicut dicit Plato, quod secundum meritum materiae formae dantur, et sicut prius diximus generationem fieri ex convenienti, nec potest ex eisdem et uno modo commixtum, pluribus secundum speciem differentibus esse conveniens. Est autem omnium metallorum commixtio ex subtili terreo sulphureo et ex radicali aqueo, cujus oleum separatum est ab eo, et superflua humiditas aquea, sicut constat ex praedictis. Videtur ergo una tantum esse species isti respondens per convenientiam. Amplius expertum est quod per elixir aes redit ad argentum, et plumbum ad aurum, et similiter ferrum ad argentum. Videtur ergo quod sint in materia idem, et per consequens habere formam unam, quae est sicut complens materialia praecedentia. Amplius eorum non Addetur esse differentia nisi in accidentibus, scilicet colore, sapore, et pondere, et raritate, et densitate : quae omnia non accidunt nisi materiae. Ex his igitur et hujusmodi opinionem acceperunt dicentes metallorum speciem esse unicam et eamdem, et materiales infirmitates esse plures. His autem contrarium esse videtur : quia materia nulla ratione est in aliqua rerum naturalium permanente in natura, nisi sit completa per substantialem formam : Addemus autem argentum permanere, et stannum, et similiter alia metalla : videbuntur igitur esse completa per substantiales formas. Amplius quorum proprietates et passiones sunt diversae, eorum substantiam diversam esse necesse est : passiones autem metallorum in colore et
odore et sonorositate sunt omnino diversae : non enim potest dici haec accidentia esse communiter accidentia, cum omnibus unius naturae metallis semper et ubique conveniant : oportet igitur substantias eorum esse diversas et species. Amplius autem si commixtio ex eisdem faceret speciem debere esse eamdem, omnia quae generantur, essent unius et ejusdem speciei : quoniam omnia generantur ex elementis. Patet igitur non procedere illam rationem quam induxerunt de componentibus elementa : diversae enim proportioni mixtorum diversae attribuuntur formae generatorum, et diversa proportio mixtorum et mixtionis est in metallis, sicut nos inferius cum in speciali loquemur de ipsis, ostendemus. De experimento autem quod inducunt, non sufficiens est adhibita probatio : quoniam non est certum utrum inducat colorem argenti et auri et pondus et odorem propter illud quod additur et penetrat in aes vel plumbum vel inducat substantiam: et probasse debuisset Caliisthenes, quod substantiam auri induceret. Quod si forte concederetur quod substantiam auri inducat, adhuc non est sufficiens probatio ad hoc quod non sit nisi una species metallorum : quoniam calcinando et sublimando et distillando et caeteris operationibus quibus elixir per materiam metallorum faciunt penetrare,corrumpere potest species metallorum quae primitus infuerunt materiae metallorum : et tunc relicta materia communi non propria metallorum, juvamine artis non potest deduci ad aliam speciem : sicut juvantur semina aratione et seminatione, et sicut juvatur naturaper medicorum industriam. Patet igitur ex hoc nullatenus cogi nos ad hoc ut putemus unam tantum speciem esse omnium mel aliorum : quorum invenimus et loca generativa et principia et passiones esse valde differentes : quod autem per accidens inductum est , non satis convenit : quia, sicut jam diximus, ista non sunt accidentia communiter, sed per se et indicantia differentias substan- tiales a quibus causantur in materia metallorum.