Post comminationem severi dei iudicii, subdit apostolus admonitionem ad praeparationem, ut iudicium severum non patiantur, et primo ponit ipsam admonitionem; secundo rationem admonitionis assignat, ibi ideo haec absens scribo, etc..
Circa primum duo facit.
Primo ponit admonitionem; secundo excludit falsam suspicionem, ibi oramus autem ad deum, etc..
Circa primum duo facit.
Primo monet ut se examinent; secundo innuit quid per huiusmodi examinationem invenire possint, ibi an non cognoscitis, etc..
Circa primum sciendum est, quod ille, qui secure vult comparere in iudicio, debet se primo examinare de factis suis, et sic poterit scire utrum tute compareat. Et ideo apostolus monet ut antequam veniant ad iudicium, quod erit in adventu suo ad eos, examinent se, dicens vosmetipsos tentate, id est examinate et considerate actus vestros.
I Thess. V, 21: omnia probate, quod bonum est tenete, etc..
Monet autem, ut de duobus se examinent, scilicet de fide. Unde dicit si estis in fide, scilicet quam praedicavi vobis, et a me accepistis de domino iesu christo, an excideritis ab ea et sitis prolapsi in aliam. Et hoc necessarium est, quia I Cor. XI, 31 dicitur: si nosmetipsos iudicaremus, etc.. Ier. II, 23: vide vias tuas, etc..
Item de operibus. Unde dicit ipsi vos probate, scilicet an sitis in operibus bonis, et utrum conscientia remordeat vos aliquid mali fecisse. Et hoc utile est, quia I Cor. XI, V. 28 dicitur: probet autem seipsum homo, etc.; Gal. VI, 4: opus suum probet unusquisque.
Consequenter cum dicit an non cognoscitis, etc., ostendit quid per huiusmodi examinationem invenire poterunt. Et primo quid inveniant in seipsis; secundo quid inveniant in apostolo, ibi spero autem, etc..
In seipsis autem duo invenire poterunt per examinationem, quia aut scient se tenere fidem, et sic invenire poterunt et cognoscere, quod christus sit in eis, et hoc est quod dicit an non cognoscitis vosmetipsos, quia christus iesus in vobis est? id est numquid si examinaretis vos, sciretis vos habere fidem, et cognosceretis, quod christus est in vobis? quasi dicat: sic, quia ubi est fides christi, ibi est christus. Eph. III, 17: habitare christum per fidem, etc.. I Cor. VI, V. 19: nescitis quia corpora vestra templum, etc..
Aut scient se non tenere fidem, et sic invenient quod sint reprobi. Et ideo dicit nisi forte reprobi estis, id est vere invenietis vos habere christum, nisi forte dimiseritis fidem et reprobi sitis ab eo, quod prius habuistis per fidem. Ier. XV, 6: reliquisti me, retrorsum abiisti. Ier. VI, 29: malitiae eorum non sunt consumptae, argentum reprobum, etc..
Sed hic quaestio est litteralis de hoc quod dicit an non cognoscitis, etc.. Nam christus in eis solum manet, qui habent charitatem, ut dicitur I Io. IV, 16: deus charitas est, etc.. Si ergo cognoscimus, quod christus per fidem sit in nobis, oportet quod hoc sit per fidem formatam. Cognoscentes ergo hoc modo christum esse in nobis, sciemus nos habere charitatem qua informatur fides, quod est contra illud Eccle. IX, 1: nemo scit utrum odio, etc..
Respondeo. Dicendum est, quod habitare christum in nobis, potest accipi dupliciter: vel quantum ad intellectum, vel quantum ad affectum. Si quantum ad intellectum, sic ipse habitat in nobis per fidem informem.
Et hoc modo nihil prohibet nos per certitudinem scire, quod christus habitet in nobis, scilicet cum scimus nos tenere fidem, quam ecclesia catholica docet et tenet. Si vero quantum ad affectum, sic habitat christus in nobis per fidem formatam, et hoc modo nullus potest scire, quod christus habitet in nobis, vel quod habeamus charitatem, nisi per revelationem et specialem gratiam alicui concedatur certitudo. Per quamdam tamen coniecturam nihil prohibet nos scire posse quod in charitate sumus, quando scilicet quis invenit se taliter paratum et dispositum, ut nullo modo propter aliquod temporale vellet aliquid facere contra christum. I Io. III, 21: si cor nostrum non reprehenderit nos, etc..
Patet ergo quod apostolus loquitur quantum ad primum modum. Vel etiam loquitur de cognitione, quae est per coniecturam quamdam, ut dictum est.
Argumentum autem procedit quantum ad secundum modum, et de cognitione quae est per certitudinem.
Quid autem in apostolo possint invenire subdit, dicens spero autem, etc..
Nam quia isti Corinthii possent dicere: nos non sumus reprobi, sed ideo non tenemus documenta tua, quia non sunt recta, sed reprobanda.
Et ideo dicit: quidquid sit de vobis, tamen spero, quod ex vita et doctrina nostra, quam ostendi vobis, cognoscetis, quia non sumus reprobi, et non docuimus mala, nec exclusi sumus a potestate quam dicimus nos habere. Eccli. XIX, 26: ex visu cognoscitur vir. Matth. VII, 16: a fructibus eorum, etc..
Consequenter cum dicit oramus, etc., excludit suspicionem.
Comminatus enim fuerat eis iudicium severum, cum ostenderat potestatem suam in iudicando, et indixerat examinationem, credens christum in eis esse, nisi ipsi essent reprobi. Sed tamen hoc dimittit sub dubio, utrum sit christus in eis. Et quia ipsi possent credere et suspicari, quod apostolus gauderet de hoc quod essent reprobi, ut ipse in comparatione ad eos maior appareat et ut in eis posset exercere severius iudicium: ideo apostolus hanc suspicionem removet hic, primo, per orationem, quam pro eis ad deum dirigit; secundo per gaudium, quod de eis concepit, ibi gaudemus enim, etc..
Orat autem, ut ipsi inveniantur innocentes, ut non examinentur ex severitate iudicii. Et ideo dicit oramus autem, scilicet deum, ut vos nihil mali faciatis; quasi dicat: non credatis, quod velimus, quod sitis reprobi, sed oramus, ut nihil, etc..
Item orat, quod ipse appareat infirmus, per quod excluditur appetitus excellentiae apostoli in comparatione ad eos. Et ideo dicit non, scilicet oramus, ut probati appareamus, id est non ut nos commendemur probati in comparatione ad vos, sed magis, ut vos quod bonum est, faciatis, Gal. VI, 9: bonum autem facientes, etc.. Ps. XXVI: viriliter agite et confortetur cor vestrum; nos autem, ut reprobi simus, amittendo potestatem puniendi et iudicandi, quia ubi non est culpa, omnes sumus pares, et unus non habet potestatem iudicandi super alios.
Magis ergo vult apostolus, ut sint boni, quam ut subiaceant potestati iudicii sui.
Et quod careat potestate iudicandi si boni sint, ostendit cum dicit non enim possumus, etc., quasi dicat: nos non laboramus nisi pro veritate et pro ipsa stamus.
Constat autem, quod si puniremus innocentes, faceremus contra veritatem, et contra iustitiam.
Unde cum apostolus non possit facere contra veritatem sed pro veritate, id est pro iustitia, manifestum est, quod non puniet innocentes.
Notandum est, secundum Augustinum in Glossa, quod ad vitandum peccata, necessaria sunt duo, scilicet liberum arbitrium, et gratia dei. Si enim liberum arbitrium non esset necessarium, numquam darentur homini praecepta, nec prohibitiones, nec exhortationes. Frustra etiam darentur poenae. Gratia etiam est necessaria, quia nisi deus omnes regeret per gratiam suam, non posset homo stare. Frustra etiam oraremus, quod non inducat nos in tentationem.
Et ideo apostolus ostendens utrumque esse necessarium, et orat deum pro gratia obtinenda, et monet ut per liberum arbitrium recedant a malo et faciant bonum. Unde dicit oramus quantum ad primum, ut nihil mali faciatis quantum ad secundum.
Consequenter cum dicit gaudemus, etc., removet falsam suspicionem propter gaudium de bono ipsorum conceptum.
Et primo ponit gaudium, quod de ipsorum innocentia concepit; secundo orationem quam pro ipsorum perfectione emittit, ibi hoc autem oramus, vestram, etc..
Dicit ergo: oramus quod vos probati appareatis, sed nos infirmi, et hoc apparet ex affectu nostro, quia gaudemus, quod scilicet aliqui sint inter vos boni et innocentes, ex quo subtrahatur nobis potestas iudicandi et videamur infirmi. Et hoc est quod dicit gaudemus, quoniam nos infirmi sumus, id est non exercentes potestatem nostram, vos autem potentes, id est sic bene agentes et vitia vincentes, quod subtrahitis vos a potestate nostra iudicandi. Cum enim aliquis male agit, subdit se potestati iudicis, sed bene faciendo repellit illam a se. Rom.
C. XIII, 3: vis non timere potestatem? benefac, etc.. I Cor. IV, 10: nos infirmi, vos fortes.
De isto gaudio dicitur Phil. II, 17: gaudeo et congratulor vobis, etc..
Et non solum de his gaudemus, sed etiam super hoc oramus vestram consummationem, id est perfectionem.
In rebus enim naturalibus videmus quod quaelibet res naturalis naturaliter tendit ad suam perfectionem, ad quam habet naturale desiderium. Et ideo cuilibet rei datur virtus naturalis, ut ad suam perfectionem naturalem possit pervenire. Gratia autem datur homini a deo, per quam homo perveniat ad suam ultimam et perfectam consummationem, id est beatitudinem, ad quam habet naturale desiderium. Unde quando aliquis non tendit ad suam perfectionem, signum est, quod non habet satis de gratia dei. Et ideo apostolus, ut isti possint in gratia crescere, orat ut perficiantur. Et Phil. I, 9: oro ut charitas, etc.. Eph. VI, 13: ut possitis resistere in die malo, etc..
Consequenter posita admonitione, causam admonitionis assignat, dicens ideo haec absens scribo, etc., id est ideo absens scribo vobis haec, monendo vos, ne scilicet cogar aliquid facere contra voluntatem meam, quae est ut nihil dure agam contra vos, nisi quatenus per vos compellar. Et ideo dicit ut non praesens vobis durius agam contra vos quam velim vel quam velitis.
Sap. XI, 11: hos quidem tamquam pater monens probasti, etc.. Supra X, 1: absens confido in vobis. Rogo autem vos ne praesens audeam, etc..
Sed quia Corinthii possent dicere: numquid etiam si benefecerimus, non poteris contra nos, o apostole, dure agere? ideo respondet, dicens: non, quia non propono nec possum agere, nisi secundum quod recepi a deo potestatem. Deus autem dedit mihi hanc potestatem, scilicet ligandi atque solvendi, in aedificationem, non in destructionem, id est ut vos aedificemini, et non ut destruamini. Et si dure vos corrigerem, non aedificarem, sed destruerem. Supra X, V. 8: de potestate nostra, quam dedit nobis dominus ad aedificationem, etc.. Hanc autem potestatem dedit dominus Paulo, Act. IX: segregate mihi barnabam et Paulum ad opus, etc..