In praecedentibus apostolus increpavit seductos a pseudo, hic vero consolatur persistentes in fide et doctrina sua. Et primo ponit monitionem; secundo subdit salutationem, ibi salutate in osculo, etc..
Circa primum, primo ponit monitionem; secundo praemium impletae monitionis, ibi et deus pacis, etc..
Monet autem ad tria. Primo qualiter se habeant in seipsis; secundo qualiter se habeant ad proximos; tertio qualiter debent esse omnes ad invicem.
In seipsis autem debent bona duo habere. Primo gaudium de bono habito, et quantum ad hoc dicit de caetero, fratres, qui constantes fuistis, gaudete, in his quae ad servitium dei facitis. Et hoc est necessarium ad hoc quod sitis iusti et virtuosi, quia nullus est virtuosus, seu iustus, qui non gaudet iusta et virtuosa operatione. Et ideo dicitur in Ps. Xcix, 2: iubilate deo, omnis terra, servite domino in laetitia; Phil. IV, 4: gaudete in domino semper; iterum dico, gaudete, etc.. Et vere semper est gaudendum, quia gaudium conservat hominem in bono habitu, quia nullus potest esse diu in eo quod contristat.
Secundo debent habere boni in seipsis aemulationem perfectionis, et quantum ad hoc dicit perfecti estote, id est semper tendatis ad profectum. Hebr. VI, 1: quapropter intermittentes inchoationis christi sermonem, ad perfectionem, etc..
Non est autem hoc, quod hic dicitur, praeceptum, scilicet quod homo sit perfectus, sed hoc, quod semper tendat ad perfectionem. Et hoc est necessarium, quia qui non studet ad proficiendum, est in periculo deficiendi. Videmus enim quod nisi remiges conentur ascendere, navis semper descendit. Et ideo dicebat dominus Mc. Ult.: estote perfecti, etc..
Proximis autem est impendenda exhortatio ad bona. Et quantum ad hoc dicit exhortamini, etc.. Eccli. XVII, 12: unicuique mandavit deus de proximo, etc.. Rom.
C. XII, 8: qui exhortatur in exhortando, Apoc. Ult.: qui audit, dicat, veni.
Communia autem omnibus debent esse duo, scilicet ut idem sapiant, et ideo dicit idem sapite, et ut pacem habeant, et ideo dicit pacem habete. Et haec duo ita se habent, quod unum est exterius, aliud interius.
Constat enim quod corpora non possunt servari et ordinari, nisi membra ordinentur ad invicem. Similiter nec ecclesia, nec ecclesiae membra, nisi ordinentur et uniantur ad invicem.
Est autem duplex unio necessaria ad membra ecclesiae unienda. Una est interior, ut scilicet idem sapiant per fidem, quantum ad intellectum, idem credendo, et per amorem, quantum ad affectum, idem diligendo. Et ideo dicit idem sapite, id est idem sentiatis de fide, et idem diligatis affectu charitatis. Quia tunc est vera sapientia, quando operatio intellectus perficitur et consummatur per quietationem et delectationem affectus. Unde sapientia dicitur, quasi sapida scientia. Rom. XV, 6: ut sic unanimes, uno ore honorificetis deum, etc.. I Cor. I, 10: idipsum dicatis, etc.. Phil.
C. II, 2: idem sapiatis, etc.. Alia est exterior, scilicet pax, et ideo dicit pacem habete inter vos. Hebr. XII, 14: pacem sequimini, etc..
Ps. XXXIII, 15: inquire pacem. II Thess. III, V. 16: ipse deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco.
Consequenter cum dicit et deus pacis et dilectionis erit vobiscum, ponit praemium quod redditur implentibus monitionem praedictam; quasi dicat: si servabitis pacem inter vos, deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
Circa quod notandum est, quod apud gentiles consuetum erat, quod aliqui ex donis denominabant deos, quia licet esset unus deus tantum, tamen singula dona sua denominabant deos ex illis donis, sicut ex dono pacis denominabant deum pacis, et ex dono salutis, deum salutis. Huic vocabulo alludens apostolus dicit deus pacis, etc.. Non quod pax sit unus deus, sicut illi dicebant, sed ideo christus dicitur deus pacis, quia est dator pacis et amator. Io. XIV, 27: pacem meam do vobis, etc.. I Cor. XIV, 33: non est deus dissensionis, sed pacis. Rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris, etc.. Ipse etiam est auctor pacis. Io. XVI, 33: in me pacem habebitis, etc.. Ipse in pace habitat.
Ps. Lxxv, 3: in pace factus est locus eius, etc..
Item non solum est deus pacis, sed etiam dilectionis. Et ideo dicit deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Et hoc ideo est, quia qui est in vera pace cordis et corporis, est in charitate, et qui manet in charitate, in deo manet et deus in eo, ut dicitur I Io. IV, 16, et quia homo non meretur nisi per pacem et dilectionem. Io. XIV, 23: si quis diligit me, etc..
Consequenter cum dicit salutate invicem in osculo, etc., ponit salutationem, et circa hoc primo indicit eis mutuam salutationem; secundo salutat eos ex parte aliorum, ibi salutant vos, etc.; tertio salutat eos ex parte sua, ibi gratia dei, etc..
Mutuam salutationem indicit faciendam per osculum. Unde dicit salutate invicem, vos ipsos, in osculo sancto.
Ubi notandum est, quod osculum est signum pacis. Nam per os in quo datur osculum, homo respirat. Et ideo quando homines dant sibi mutua oscula signum est quod uniunt spiritum suum ad pacem.
Est autem pax simulata, et haec est eorum qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, etc., ut dicitur in Ps. XXVII, 3. Quae quidem fit per osculi fraudulentiam. Prov. XXVII, 6: meliora sunt verbera diligentis, etc..
Est et pax mala et turpis, quando scilicet conveniunt ad malum faciendum. Sap. XIV, V. 22: in magno viventes inscientiae bello, etc.. Et haec fit per osculum libidinosum.
Prov. VII, 13 dicitur de mala muliere, quod apprehensum deosculatur iuvenem, etc..
Est et pax sancta quam facit deus. Phil.
C. Ult.: et pax dei, quae exsuperat, etc.. Et haec fit per osculum sanctum, quia unit spiritum ad sanctitatem. Et de hoc osculo dicitur hic in osculo sancto. Et ex hoc inolevit consuetudo, quod fideles et sancti viri, in signum charitatis et unionis, se invicem osculantur, et datur pax in ecclesiis in osculo sancto.
Ex parte autem aliorum salutat eos, dicens salutant vos sancti omnes, quia omnes sancti et fideles sperant et desiderant, ac orationibus procurant salutem nostram; unde omnes fideles christi ad invicem sperant et desiderant sibi salutem. Ps. Cxviii, participem me fac, deus, etc..
Ex parte autem sua salutat eos apostolus, dicens gratia domini nostri, etc..
Ubi sciendum quod duplex est modus appropriandi aliquid divinis personis. Unus est essentialiter, alius causaliter; essentialiter autem appropriatur divinis personis, sicut patri potentia, quia ipse est potentia essentialiter, inquantum est principium; filio sapientia, inquantum est verbum; spiritui sancto amor, inquantum est bonitas.
Hic vero apostolus non appropriat ista hoc modo, scilicet per essentiam, quia sic omnia appropriarentur spiritui sancto, sed appropriat per causam. Et ideo cum gratia sit donum, quo dimittuntur nobis peccata rom.
C. III, 24: iustificati gratis, etc., et remissio peccatorum sit nobis facta per filium, qui, carnem nostram accipiens, pro peccatis nostris satisfecit, Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est, etc.; propter hoc apostolus attribuit gratiam christo. Unde dicit gratia domini nostri, etc..
Charitas autem est nobis necessaria, quia oportet nos uniri deo. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in deo manet, etc.. Et quia hoc est a deo patre, in quantum ipse sic dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut dicitur Io. III, 16, Rom. V, 8: commendat autem deus suam charitatem, ideo sibi, ut principio istius charitatis, attribuit charitatem cum dicit et charitas dei, scilicet patris.
Communicatio vero divinorum fit per spiritum sanctum, quia est distributor donorum spiritualium. I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus. Et ideo spiritui sancto attribuit communicationem, cum dicit et communicatio sancti spiritus.
Vel attribuit sibi hoc, quia ipse est communis aliis duabus personis.
Sic ergo apostolus in salutatione sua optat omnia necessaria, cum dicit gratia domini nostri iesu christi, et charitas dei, et communicatio spiritus sancti, sit semper cum omnibus vobis. Amen. Gratia christi, qua iustificamur et salvamur; charitas dei patris, qua sibi unimur; et communicatio spiritus sancti, divina nobis dona distribuentis.
Amen.