LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De duclibilitate metallorum.
Ductibilia vero videntur esse illa sola metalla quae magis et melius omnibus aliis ducuntur. Causa vero ductibilitatis in genere est quae dicta est superius, humidum videlicet in sicco clausum, sed non omnino ligatum. Cum enim hoc solvitur per expulsionem algoris ligantis ipsum, tunc tantum natat in terra quod etiam ferrum et lapides in ipso natant, et non profundantur propter impetum ebulitionis et spissitudinem humidi metallici : humidum enim quando ligatum est per algorem, nihilominus inest : et cum percutitur metallum, etiam facit ipsum cedere circumstando,et sic ceden- do producitur continue : sed in hac passione facultatem habent valde differentem. Aurum enim enim prae omnibus et argentum post hoc sunt ductibilia, deinde autem cuprum multum depuratum, et post hoc ferrum, minus autem stannum et plumbum. Aurum ducitur in dilatationem maximam, ita ut peltae fiant quae nentur super sericum, et ponitur in picturis. Et adhuc plus, cum enim producitur argentum et ponitur super aurum in sexta proportione ad argentum, ut si super quatuor marchas argenti ponatur sexta auri, vel minus, tantum producitur aurum quantum produci potest totum argentum, ita quod non apparet nisi colorans argentum.: et si liquantur peltae productae, non apparet aurum, sed argentum totum. Sed si aurum per se non super argentum producatur, tunc non potest in tantum produci : quia non potest portare ictus malleorum sine perforatione : argento autem superposito defenditur ab ictibus. Causa autem profecto est subtile humidum , quod apprehendit in se siccum : hoc enim humidum cedit non deserendo partem propinquam, sed trahendo eam, et sic continue cedendo magis et magis producitur. Quaecumque autem minus producuntur, propter alteram duarum causarum hoc in ipsis contingit: aut enim magis grossum et non depuratum habent humidum, quod non est adeo dilatabile : aut balbutientem passa sunt mixturam, in qua cum producitur, pars deterit partem vicinam extra quam extendit eam malleus percutiens. Propter quod etiam in alchimicorum operatione probatur error incidere : quia propter multam mixturam alborum vel citrinorum corporum cum argento vivo in confectione quam elixir vocant, intra siccum super humidum in metallis corum, et non sunt fortiter conjacentia et permixta : et ideo frequentissime scinduntur quando producuntur metalla quae faciunt alchimici, nisi valde imitentur naturam, et opus naturae attingant, sicut supra diximus. Cum enim miscentur sibi
metalla, sicut stannum et aes, vel aliqua alia , propter balbutientem mixturam amittunt ductibilitatem, et franguntur quando percutiuntur malleo : eo quod non permixta, sed composita : et unum subintravit alterum, colorans ipsum tantum. Haec igitur est causa ductibilitatis.