LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Quod generatio metallorum ad se invicem sit circularis.
His autem adjiciendum est, commune omnibus metallis esse, quod propinqua est valde materia eorum. Scimus autem ex his quae in scientia Peri geneseos determinata sunt, quod inter habentia symbolum in materia et virtutibus et potentiis naturalibus, facilis est transmutatio ad invicem. Propter quod et multorum Philosophorum, quorum tamen pater est Hermes Trismegistus, qui Propheta Philosophorum vocatur, assertio est, circularem esse metallorum generationem, et ex se invicem, sicut et circularis est generatio elementorum : quod etiam mihi videtur verissimum. Cum enim in materia non distent remota et propinqua, sicut ex prioribus patet, differentiae eorum sumuntur penes utriusque partes materiae depuratas et digestas esse, non depuratas etiam indigestos. Contingit autem omne impurum et indigestum depurari et digeri, si praevalent virtutes naturales digestionis. Contingit etiam omne digestum molinsim pati, aut commixtionem indigesti, aut forte debilitatem caloris terminativi. Contingit igitur materias proximas elementorum ad invicem transmutari, quae transmutata necesse est ipsa ad invicem esse transmutabilia. Per hunc igitur modum contingit circularem esse ex se invicem metallorum generationem.
Probant autem hoc experta tam in naturae operibus quam in artis solertia. In naturae enim operibus visu proprio didici, quod ab una origine vena fluens in quadam parte fuit aurum purum, et in alia parte argentum habens sibi admix- tam calcem lapideam : et dixerunt milii fossores et depuratores metallorum, quod hoc frequentissime contingit : et ideo dolent se invenisse aurum, quia aurum est prope originem, et tunc deficit vena. Ego autem diligenter tunc examinans inveni aliquod genus esse vasis, in quo conversa erat minera in aurum, et aliud in quo conversa erat in argentum : vas enim quod habebat aurum, fuit lapis durissimus in genere de numero eorum lapidum ex quibus cum chalybe excutitur ignis, et habebat aurum parum et non incorporatum, sed in concavo sui conclusum, et modicum ferrei combusti erat inter partes lapidis et auri, et erat lapis apertum habens foramen ad venam argenti, quae transivit per lapidem nigrum non multum durum sed terrestrem, et scissum est nigrum, et erat illorum lapidum ex quibus fiunt regulae ad regendas domos : probatur tamen, quod ex uno loco qui erat vas materiae mineralis, evaporavit utrumque, et diversitas depurationis et digestionis diversitatem
metalli secundum speciem fuerat operata.
Artificum autem experimentum est quod faciunt alchimici qui , si unam speciem metalli cum natura operantur, deducunt in aliam, quemadmodum dictum est. Sic igitur non est improbabile circularem ex se invicem esse generationem metallorum, et hoc solum metallum est proprium inter elementa et commixta. Sed non lateat nos quod in omnibus quae circulares ex se invicem habent generationes, facilior est transitus eorum quae in pluribus habent convenientiam : propter hoc etiam ex argento facilius fit aurum quam ex alio metallo : non enim mutari oportet in ipso nisi colorem et pondus, et haec de facili fiunt : compacta enim substantia magis adhaeret pro certo pondus diminuto aqueo et aucto bono citrino sulphure consequenter variabitur color : hic autem modus est et in aliis. Tanta igitur de communibus passionibus metallorum dicta sunt.