LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Argentum autem vivum habet substantias duas principales secundum omnes physicos : unam quidem aqueam, alteram autem terream, sicut saepius dictum est. Terreum autem suum aliquid sulphuris habet, licet dicant quidam Auctores alchimiae, non esse in eo nisi substantiam aqueam : dicunt autem hanc aqueam calore sulphuris inspissari, cum tamen in se non sit nisi aqua : quod omnino impossibile est : quia nos jam determinavimus in Meteoris, quod aqua non inspissatur sola remanens, nisi frigiditate ipsam ad terram convertente, sed calore nullo modo est elixabilis. Amplius autem nos scimus ex principiis physicis, quod non adhaeret tangenti, quod convenit aquae ex subtili terreo quod est in ipso : est autem fortissimae commixtionis, ita quod si sublimetur solum in vase vitreo cum longo collo praeparato, semper manet idem quotiescumque sublimetur, et non exsiccatur plus neque induratur nisi habeat respiraculum per quod fugiat. Est autem argentum vivum ad substantiam materialem metallorum sicut menstruum est embryonis : ex quo virtute sulphuris digerentis ipsum et adurentis, omne metallum generatur : cum autem converti incipit ad speciem, efficitur glandulosum primo, et postea constare incipit paulatim et converti.
Differentiae autem argenti vivi sunt, quod quoddam est extractum de minera sua et inventum vivum, et quoddam est extractum de lapide in quo generatum est per adustionem, sicut extrahitur argentum vel aurum de lapide, et secundum hoc propter acumen dicitur esse de genere venenorum. Est autem frigidum et humidum in gradu secundo, et propter hoc dissolvens nervos et paralyticam et perimens pediculos et lentes et hujusmodi ex pororum putredine generata, Argentum autem vivum cum sulphure et sale ammoniaco sublimatum, convertitur in pulverem rubeum splendentem, et iterum ustum in igne redit ad substantiam humidam et fluentem, et forte illud quod praefoeatur in collo vasis in quo fit sublimatio, quod alutel vocatur, et convertitur in similitudine lapidis qui est in colore sicut alabastrum, qui dum postea in igne assatur, redit ad argentum vivum. Sunt etiam differentiae vivi argenti quae magis in metallis quam in simplici argento vivo inveniuntur, luteum et purum et aliae quae superius enumeratae sunt. Et est mirabile de hac materia, quod quotiescumque sublimatur per se solum, nunquam residet aliquid de pulvere in fundo vasis : et quando redit ad speciem argenti vivi, quasi nullus defectus invenitur in pondere : quod absque dubio contingit propter nimiam ferrei sui cum aquae substantia permixtionem : sua enim humiditas viscosa ita tenet terreum, quod cum vaporat, totum fert secum in collis alutel : et ibi praefocatus spiritus ejus recedit in eadem specie : ad fundum vero induratur, vel variatur in colore, vel pondere, vel sapore, vel odore. Est tamen fugiens in igne et incorporans quotiescumque metallis permiscetur : propter quod ab Hermete vocatur sicut et sulphur. Dicit autem Avicenna, quod albedo ejus est ab aquositate et terreitate subtili decocta cum aere qui spiritualiter interceptus est in commixtione ipsius. Omnia autem ista dicta sunt, ut sciatur argentum vivum non esse nisi materiale in metallis, quod absque dubio mortificatur per aquas acutas, et per naturam et per artem, et postquam mortificatum est, commiscibile est corporibus, et colorat ea : vi autem sulphuris et vapore congelatur, et deducitur ad duritiem et formas diversorum metallorum, et ex hoc
quod ultra modum imbibitur sicco et terreo, retinetur ne fugiat ex corporibus quibus permixtum est in igne. Haec igitur de argento vivo dicta sunt.