LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Juxta eumdem modum determinatur de plumbo quod minus omnibus aliis metallis addit super materiam argenti vivi : propter quod etiam dicunt Aristoteles et Avicenna quod cum fluit plumbum, procul dubio videtur esse argentum vivum. De compositione igitur plumbi per substantiam pro certo creditur, quod suum argentum vivum est multum respectu sui sulphuris, et forte sulphur parum intrat in compositionem plumbi per substantiam, sed multum per qualitatem, et ideo decoquit ipsum calore suo et convertit ad plumbi speciem, sicut coagulum parvum per substantiam coagulat multum de lacte. Argentum autem vivum plumbi in qualitate est non bonum, sed aquosum et lutulentum : et ideo in igne de facili evaporat aquositas, et remanet pulvis terrestris sicut cinis qui relinquitur ex lutea substantia plumbi : et quia vis sulphuris est in plumbo, ut diximus, ideo vapor ejus exsiccat argentum vivum,sicut vapor sulphuris : non enim potest esse, quod duae substantiae eumdem et eodem modo faciant effectum, nisi per aliquod unum quod est in eis. Diximus autem in praecedentibus quare habet colorem fuscum. In effectu vero plumbum est frigidum constrictivum et specialem habet virtutem contra libidinem venereorum et contra pollutiones nocturnas, si ex ipso circulus factus latitudinis duorum digitorum ponatur circa renes et camphora pungatur: sed cavendum est ne
frigiditate sua intimius nimi stringens materiam, sursum compellat ad caput, et maniam vel cpilepsiam inducat : cavendum etiam ne paralysim inducat inferioribus membris vel stuporem. Haec igitur est natura plumbi in sua commixtione et effectu. Hermes autem qui multum de transmutationibus metallorum probavit, in alchimicis suis sic tradidit quod si plumbi laminae super vas cum multo et forti aceto suspendantur, ita quod vapor aceti continue laminas illas tangat, vapor ille condensabit et corrumpet plumbi substantiam, et in pulverem convertet qui colorem album habet et cerusa vocatur. Si autem acetum super ipsam laminam funditur, albescit multum et destruit versa vico virtutem aceti. Causa autem pro certo hujus est, quia acetum licet sit hebes in substantia propter suam frigiditatem, tamen est acutum in actione, propter hoc quod est reliquiae cujusdam ignis qui evolavit ex ipso, sicut cinis est reliquiae ignis in lignis. Illo ergo acumine penetrat in substantiam plumbi, quando fuerit plumbum exterminatum, et lavat a sorditio argentum vivum congelatum quod est in ipso, et facit ipsum elevari super superficiem laminae sicut grana milii, et tunc albescunt propter majorem depurationem ipsorum. Amplius autem adhuc tradit Hermes, quod plumbum adustum cum eo quod adurit ipsum, sicut praecipue est sulphur vel arsenicum, generat sublimatum obscurum colorem
o vermileum, hoc est, rubeum qui sit citrinus, cum expressior et fortior sit ignis. Si tamen illa substantia cum aceto calcietur et desiccetur, revertitur albus color cerusae : cujus transmutationis causa est, quia revera habet sulphur et argentum vivum, ut diximus, in suae substantiae compositione. Cum autem sulphur aduritur et algetur, rubescit : cujus signum est, quod facientes minium, faciunt ipsum de sublimato ex sulphure et argento vivo : obscurus autem est color propter luiuieniiam plumbi: quando autem fortior fit ignis, lutulentia prima
consumitur, et clarescit color : et cum sulphur magis exuritur quam argentum vivum in igne diuturniori, remittitur rubedo quae est ex sulphure terrestri combusto, et temperatur albedine argenti vivi manentis, et tunc resultat color citrinus, qui est sicut album quod penetrat in rubeum et est temperans ruborem ipsius. Sicut tamen credit Hermes, si ignis fortior his omnibus adhibeatur, et assentur ista in igne fortiter, tota substantia sulphuris assumitur, et vis aceti destruitur per evaporationem, et tunc ex pulveribus dictis substantia plumbi sicut prius revertetur, non tamen ejusdem ponderis, neque ejusdem puritatis, neque ejusdem quantitatis, cujus prius fuit. Non est autem praetereundum, quod sicut diximus, plumbum habet multam aquositatem et parvam mixturam : et ideo depurando metalla alia protegit ea ab igne, sicut argentum et aurum proteguntur plumbo quando depulantur : et ideo dixerunt quidam imperiti de plumbo, quod habet congregare homogenia et separare heterogenia. Et erroris eorum causa est , quia colliquatum plumbum cum argento vel auro, recurrit argentum simul ad unum locum, et lapilli simul ad alium si qui insunt, et plumbum simul ad unum. Errant autem hi : ista enim congregatio et segregatio non sunt ex plumbo, sed calore ignis, sicut ostendimus in quarto Meteororum. Nec plumbum purificat argentum per se, sed per accidens, calor enim ignis purificat per se congregando purum cum puro, et segregando impurum, sicut dictum est. Sed cum argentum sit humidum et ignis siccus, refugeret calor ignis ab argento, nisi per aliquod uniretur eidem, et hoc est plumbum quod calefactum in suo humido quasi elixando digerit et depurat argentum. Multum autem pondus plumbi est ex lutea substantia ipsius, et humida, cujus partes sunt multum propinquae, licet sint molles, eo quod indigestionem passae sunt ex molinsi, sicut superius determinatum est.