LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De natura et commixtione aeris.
Rubea autem metalla in colore admixtione diversa sunt a dictis, sicut ostendimus cum de coloribus metallorum ageretur. Habet autem ferrum secundum se specialem determinationem extra alia metalla. Dicamus igitur aeris compositionem, supponentes quae jam dudum probata sunt, omne metallum ex sulphure componi et argento vivo. Ponamus igitur argentum vivum esse bonum non faeculentum sive lutulentum, non tamen ab humore extraneo omnino purgatum, et substantiam sulphuris esse faeculentam et adurentcm et in parte accensam, et sic argento vivo per substantiam et qualitates commisceri: tunc enim absque dubio convertit ipsum in ruborem, et non poterit eidem propter utriusque non plenam subtiliationem bene misceri: et tunc efficiet aes quod non est omnino bonae mixtionis, propter quod multa faex inde resol- vitur, et multum evaporat in igne : quia cum sulphur in parte incensum est, ideo quaedam partes argenti vivi amplius quam aliae purificantur, et consumitur in eis superfluum humidum, et in illis partibus videbitur habere venas auri. In aliis autem ubi minus digestum est, erit squalosum et ignobile et terrestre propter adustionem, et hanc diversitatem in cupro quod invenitur in Teutoniae partibus in loco qui Goselaria vocatur,expresse invenimus, et ideo etiam hoc cuprum melius omnibus aliis aestimatur tanquam venas auri habens immixtas: et non improbabile, quin sulphur illius aeris sit mixtum cum arscnico rubeo in aliqua quantitate : et ideo fit magis adurens sulphur illius metalli quam alterius. Nunc igitur scimus materiam aeris, quoniam est metallum ex argento vivo plusquam oportet aliquantulum habens, per commixtionem adurentis sulphuris ad formam ruboris deductum : ex qua autem natura sulphur sit adurens, in praecedentibus satis determinatum est. Arsenicum autem calcinatum fit quidem nigrum ex rubeo, sed postea et sublimatum in alutel quod est vas opertum cum collo alto, ut saepius diximus, revertitur album ad instar nivis: et si saepius iterentur talis calculatio et sublimatio,tuncefficitur multum album et acutissimum: et ex acumine aeri conjunctum liquando penetrat in ipsum et convertit in candorem: si tamen diu stet in igne aes, exspirabit arsenicum, et tunc redit pristinus color cupri, sicut de facili probatur in alchimicis. H i autem qui in cupro multum operantur in nostrispartibus,Parisiis videlicet et Coloniae et in aliis locis in quibus fui et vidi experiri, convertunt cuprum in aurichalcum per pulverem lapidis qui calamina vocatur : et cum evaporat lapis, adhuc remanet splendor obscurus declinans aliquantulum ad auri speciem. Ut autem albius efficiatur et ita citrinitati auri magis sit simile, immiscent aliquantulum de stanno : propter quod etiam aurichalcum multum de ductibilitate cupri amittit. Et illi
qui decipere volunt, et splendorem similem auro inducere, ligant lapidem, ita quod diuitis remanet in aere in igne, non evaporans cito ab aere. Ligatur autem per oleum vitri: tolluntur enim fragmenta vitri et convertuntur in pulverem, et spargitur in testam super aes postquam immissa est calamina : et tunc vitrum projectum cnatatsuper aes, et non siuit evaporare lapidem, et lapidis virtutem, sed reflectit vaporem lapideum in aes, et sic diu et fortiter purgatur aes, et aduruntur in eo materias faeculentae. Tandem ta-. men evaporat etiam oleum vitri, et tunc evaporat virtus lapidis : sed aurichalcum efficitur multo splendidius quam esset sine illo. Qui autem adhuc amplius assimilare auro intendit, has purgationes per optesim et vitri oleum saepius iterat, et loco stanni ponit argentum et immiscet aurichalco. Et hoc efficitur ita rutilans et citrinum, quod multi credunt ipsum esse aurum cum in veritate adhuc sit in specie aeris. Hermes autem dicit, quod si aeri liquefacto tuchia pulverizata commisceatur, sive sit tuchia alba, sive rubea, quod ipsum in colorem auri convertit. Quid autem sit tuchia, in sequenti libro ubi de mediis agetur, dicetur : sed quod hic sufficit, est quod tuchiae adustione consumitur terrestreitas, et purgatur ab aere superfluum humidum ipsius, et ideo tunc erit pulchrius : tamen et virtus tuchiae evaporat per ignem si diu steterit in igne : et ideo nisi aliud medicanien fuerit, evaporabit tuchia, et tunc erit pristinus color cupri. Dicit etiam Hermes, cum quo concordant experta, quod si aes sale aspersum super acetum vel urinam pueri masculi virginis locetur, penetrabit virtus urinae sive aceti substantiam aeris, et convertet ipsum in virorem. Si autem iterum per se solum aes locetur super ramos expressos, solo vapore viiii convertetur in optimum colorem viridem perlicentem. Si autem huic colori auripigmentum sive arsenicum approximatur, et praecipue adustum, condensando destruit virorem, et inducit colorem fus- cum terrestrem ad opicitatem declinantem. Hujus causa autem ex dictis facile manifestatur : est enim sal aperitivum, et ideo aperit cupri substantiam, praecipue si in tenues laminas deductum sit : et tunc vapor acutus aceti vel urinae incendit ipsum, quod tamen est a sulphure nimis accenso : propter quod humidum terrestre adjunctum levi quod est ignitum in ipso, virorem accipit sicut cholera calidissima et pessima, quae est sicut aerugo aeris, ut dicunt Medici. Quoniam autem primo vapor non est adeo acutus sicut vapor viiii conjuncti, tunc non ita intensam inducit rubedinem, et ideo manet auri color perlucidus. Auripigmentum autem est excellenter adurens, et ideo cum approximat substantiae sic coloratae, comburetur modicum humidum quod est in ipso : et tunc manet quod est terrestre opacum,per omnem eumdem modum quo etiam cholera adusta relinquit cinerem melancholicum accidentalem caiidissimae melancholiae secundum experta medicinae. Tanta igitur de aeris natura et effectibus dicta sunt.