LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De natura salis et speciebus et modis.
Nunc de mediis in speciali. Et primum est sal de quo in communi jam scimus ex scientia Meteororum, quod efficitur ex terreo grosso, et combustum est postquam commixtum erat aqueo : et ideo omne sal resolvi incipit in aqua frigida et in aere frigido et humido. Est autem sal multarum divisionum : est enim sal marinum sive quod ex aqua salsa extractum est, et est saigemma quod est sicut crystallum perlucidum, et in Hungaria abundantissime invenitur, cujus commixtio est terrestri composita : et propter hoc facile raditur in pulverem : non autem ex solo terrestri, sed. secum habet aqueam substantiam frigiditate terrae et conjun- ctione congelatam : et ex illa habet, quod est perlucidum : habet etiam ex eadem, quod liquefit calido humido, et distillat aqua ab eo, terrestri suo remanente. Est iterum sal quod vocatur naphticum nigrum ex naphta quae est in ipso : sed cum suffumigatur, liquescit naphta et separatur ab eo, et tunc fit album. Est iterum sal radicum nigrum ex seipso ex multa adustione terrae quae est in ipso. Est etiam adhuc sal ammoniacum, quod clarius est ad perspicuitatem accedens. Et forte alii modi salis praeter istos in diversis terris inveniuntur : quoniam sal marinum alium habet modum in mari Magno quod attingit Italiam, et alium in mari Oceano quod est ad Aquilonem et tangit Flandriam et Germaniam. Hoc enim quod est in mari Magno in reflexu maris in locis ubi refluit, vel in foveas derivatum in locis ubi stat calor solis in fundo convertitur in salem, qui est magnorum granorum, sicut nix quaedam grandinose convoluta. Hoc autem quod ex mari Oceano Aquilonari coquitur de terrestri fundi et terrae marinae. Sunt etiam fontes salsi in diversis Teutoniae partibus, ex quorum aquis coquitur sal bonum et parvae quantitatis quasi farinatum. De urina etiam hominis et praecipue puerorum coquitur sal per operationes alchimicas sublimationis et destinationis. Quocumque autem modo fiat sal in communi, tamen unius est naturae quae componitur ex terrestri, quod humidum fuit mixtum combusto : et quia humido permixtum fuit, ideo combustum est album : et quanto plus comburitur per elixationem vel assationem, tanto efficitur albior et amarior : salsus enim sapor permixtus est amaro, ut in scientia de sensibilibus determinabitur. Propter terrestreitatem autem omne sal stipticum invenitur, et propter siccitatem est ipse exsiccativum, a putredine constrictivus. Propter caliditatem simul et siccitatem est abstersivus : et quia habet acumen in sapore penetrativum, ideo condit cibaria. Crystallinus autem spe-
cialiter est consumptivus grossorum vaporum : sed quicumque calidior est dissolutivus congelatorum humorum in commixtis corporibus : et hoc quidem habet omne sal secundum magis et minus. Similiter autem propter siccitatem simul et inordinationem pororum, cujus inordinationis causa est combustio intorquens ordinatos poros, habet quod est de numero comminuibilium omnium modorum.