LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De natura et substantia atramentorum.
Natura autem atramenti secundum suum genus est, quod est substantia homiomera mineralis dissolubilis per decoctionem in aqua factam permixtam lapidosae substantiae, quae nequaquam solvitur per elixationem : liquida enim procul dubio primum est genus atramentorum, et fuit per se coagulatum. Convenit etiam omni atramento secundum suum genus, quod est rancidi gustus, stipticum, et adurens valde : unde et inducit crasiam duram quando corporibus opponitur. Est autem plurium specierum : aliquod enim est album quod Arabes vocant alkadidis, et aliquod rubeum quod vocant assurie, et aliquod citrinum quod vocant alkofol, et aliquod invenitur viride quod nominant alkacantum, et aliquod fuscum declinans ad nigredinem quod aliquid acceperit lapideitatis. Viride eliam quod a quibusdam vitreo tum vocatur, et ad quoddam incausti genus ponitur, fortius est coagulatum quam citrinum, et tunicas habet grossiores. Efficacius autem in fusco genere atramenti est, quod splendorem quemdam auri praetendit si pulvis aureus in ipso sparsus obscure reluceat.
Patet quod atramenta omnia ex terra et aqua sunt : et primo sunt liquida et postea coagulata, et iterum postea calido et humido dissolubilia. Calorem autem accipiunt secundum majorem et minorem subtilitatem terrei et decoctionem ejus in humido, et majorem et minorem perspicui aeris immixtionem quando terreum in aqua decoquitur. Est autem hoc medium lapidis et metallorum, quoniam et compositionem habet lapidis et aliquando splendorem metallorum.