LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Nitrum autem ex Nitrea insula, ubi primo inventum est, sic vocatur. Arabes baurac nominant. Est autem de genere salis obscurius quam salgemma, tamen est perlucidum, sed est laminosum tenue. Est autem illud assabile in igne, et tunc amissa aquosa substantia superflua efficitur siccum magis combustum, et tunc erit acutius sal ipsum. Species autem ejus distinguuntur secundum loca in quibus nascitur. Est autem tripliciter inventum apud nos, Armcnicum videlicet, et Africanum, et Teutonicum, quod in loco qui Goselaria dicitur, abundanter invenitur, ita quod pluvia cadente super montem qui plenus est minora cupri, et colata aqua pluviae per montem, quando venit ad centum passus in foveam quam fecerunt fossores, conversa Addetur aqua in nitrum, quod tamen putatur ab incolis esse salgemma, sed ego visu et tactu probavi esse nitrum. Stat autem in concavo montis ad modum et formam qua glacies generatur in tectis ex aqua a tecto stillante tempore gelantis frigoris : et hoc non est laminale, sed rotundum. Comparatio etiam nitri Africani ad caeteras species nitri, est comparatio nitri ad salem. Spuma autem nitri omnis, quae aliquando flos nitri vocatur, subtilioris est sub- stantiae et virtutis quam ipsum nitrum melior autem est spuma illa quam praetendit color marmoris, et est multum frangibilis. Est autem omne nitrum calidam et siccum : et ideo operationes ejus sunt quod est inscissivurn, lavativum, cxcoriativum, corrosivum, et praecipue Africanum quod acutius est caeteris.