IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 1

Credo in unum deum patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae.

Inter omnia quae debent credere fideles, hoc est primum quod debent credere, scilicet quod sit unus deus. Considerandum autem, quid significet hoc nomen deus: quod quidem nihil est aliud quam gubernator et provisor rerum omnium.

Ille igitur credit deum esse qui credit omnes res mundi huius gubernari et provideri ab illo.

Qui autem credit quod omnia proveniant a casu, hic non credit deum esse. Nullus autem invenitur adeo stultus qui non credat quod res naturales gubernentur, provideantur, et disponantur; cum in quodam ordine et certis temporibus procedant. Videmus enim solem et lunam et stellas, et alias res naturales omnes servare determinatum cursum; quod non contingeret, si a casu essent: unde si aliquis esset qui non crederet deum esse, stultus esset. Psal. XIII, 1: dixit insipiens in corde suo: non est deus.

Sunt autem aliqui qui licet credant deum gubernare et disponere res naturales, non tamen credunt deum esse humanorum actuum provisorem; qui scilicet credunt actus humanos non disponi a deo. Cuius ratio est, quia vident in mundo isto bonos affligi, et malos prosperari: quod videtur tollere providentiam divinam circa homines: unde in persona eorum dicitur iob XXII, 14: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat.

Hoc autem est valde stultum. Nam istis accidit, sicut si aliquis nesciens medicinam, videret medicum propinantem uni infirmo aquam, alteri vinum, secundum scilicet quod ars medicinae dictat: crederet quod hoc fiat a casu, cum nesciat artem medicinae, quae ex iusta causa hoc facit, scilicet quod isti dat vinum, illi vero aquam.

Sic est de deo. Deus enim ex iusta causa et sua providentia disponit ea quae sunt hominibus necessaria; et sic quosdam bonos affligit, et quosdam malos in prosperitate dimittit. Unde qui credit hoc provenire a casu, est et reputatur insipiens: quia non contingit hoc, nisi quia nescit artem et causam dispositionis divinae.

Iob XI, 6: ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex eius.

Et ideo firmiter credendum est, quod deus gubernat et disponit non solum res naturales, sed etiam actus humanos. Psal.

Xciii, 7, 8 et 9: et dixerunt, non videbit dominus, nec intelliget deus Iacob. Intelligite insipientes in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet; aut qui finxit oculum, non considerat?...

V. 10. Dominus scit cogitationes hominum.

Omnia ergo videt, et cogitationes, et occulta voluntatis. Unde et hominibus specialiter imponitur necessitas bene faciendi, quia omnia quae cogitant et faciunt, divino conspectui sunt manifesta, apostolus Hebr. IV, 13: omnia nuda sunt et aperta oculis eius.

Est autem credendum, quod hic deus qui omnia disponit et regit, sit unus deus tantum. Cuius ratio est, quia illa dispositio rerum humanarum est bene disposita, in qua multitudo invenitur disponi et gubernari per unum. Nam multitudo praesidentium inducit saepe dissensionem in subditis: unde cum divinum regimen praeeminet regimini humano, manifestum est quod regnum mundi non est per multos deos, sed per unum tantum.

Sunt autem quatuor, ex quibus homines inducti sunt ad ponendum plures deos.

Primum est imbecillitas intellectus humani.

Nam homines imbecillis intellectus non valentes corporalia transcendere, non crediderunt aliquid esse ultra naturam corporum sensibilium; et ideo inter corpora illa posuerunt praeeminere et disponere mundum, quae pulchriora et digniora inter ea videbantur, et eis attribuebant et impendebant divinum cultum: et huiusmodi sunt corpora caelestia, scilicet sol et luna et stellae. Sed istis accidit sicut alicui eunti ad curiam regis, qui volens videre regem, credit quemcumque bene indutum vel in officio constitutum, regem esse: de quibus dicitur Sap. XIII, 2: solem et lunam, aut gyrum stellarum rectores orbis terrarum deos putaverunt; Isai. LI, 6: levate in excelsum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt; salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.

Secundo provenit ex adulatione hominum. Nam aliqui volentes adulari dominis et regibus, honorem deo debitum eis exhibuerunt, obediendo eis, et subiiciendo se eis: unde et aliquos post mortem fecerunt deos, alios etiam in vita dixerunt deos. Iudith V, 29: sciat omnis gens, quomodo Nabuchodonosor deus terrae est, et praeter ipsum alius non est.

Tertio provenit ex carnali affectu ad filios et consanguineos: nam aliqui propter nimium amorem quem ad suos habebant, faciebant statuas post eorum mortem, et sic ex hoc processum est quod illis statuis divinum cultum impendebant: de quibus dicitur Sap. XIV, 21: quoniam aut effectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.

Quarto ex malitia diaboli. Ipse enim ab initio voluit aequiparari deo: unde ipse ait, Isai. XIV, 13-14: ponam sedem meam ab Aquilone, in caelum conscendam, et ero similis altissimo. Et hanc voluntatem nondum deposuit; et ideo totus conatus suus in hoc existit ut faciat se ab hominibus adorari, et sacrificia sibi offerri: non quod delectetur in uno cane vel cato qui ei offertur, sed delectatur in hoc quod ei impendatur reverentia sicut deo: unde et christo dixit, Matth. IV, 9: haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Inde est etiam quod intrantes idola, dabant responsa, ut scilicet venerarentur ut dii.

Psalm. Xcv, 5: omnes dii gentium Daemonia; apostolus, I Cor. X, 20: sed quae immolant gentes, Daemoniis immolant, et non deo.

Licet autem haec sint horribilia, sunt tamen aliquando et multi qui frequenter incidunt in istas quatuor causas.

Et licet non ore aut corde, tamen factis ostendunt se credere plures deos.

Nam qui credunt quod corpora caelestia possunt in voluntatem hominis imprimere, et qui in factis suis certa accipiunt tempora, II ponunt corpora caelestia esse deos, et aliis dominari, facientes astrolabia. Ierem.

X, 2: a signis caeli nolite metuere quae timent gentes, quia leges populorum vanae sunt.

Item omnes illi qui obediunt regibus plusquam deo, vel in illis in quibus non debent, constituunt eos deos suos. Act. V, 29: obedire oportet deo magis quam hominibus.

Item illi qui diligunt filios aut consanguineos plusquam deum, ostendunt factis suis plures esse deos. Vel etiam illi qui diligunt escam plusquam deum: de quibus apostolus Phil. III, 19: quorum deus venter est.

Item omnes illi qui insistunt veneficiis et incantationibus, credunt Daemones esse deos: cuius ratio est, quia petunt a Daemonibus id quod solus deus dare potest, scilicet revelationem alicuius rei occultae, et veritatem futurorum.

Est ergo primo credendum quod deus est unus tantum.

Sicut dictum est, primum quod credere debemus, est quod sit unus solus deus; secundum est quod iste deus sit creator et factor caeli et terrae, visibilium et invisibilium.

Et ut rationes subtiles dimittantur ad praesens; quodam rudi exemplo manifestatur propositum, quod scilicet omnia sunt a deo creata et facta.

Constat enim quod si aliquis intraret domum aliquam, et in ipsius domus introitu sentiret calorem, postmodum vadens interius sentiret maiorem calorem, et sic deinceps, crederet ignem esse interius, etiam si ipsum ignem non videret qui causaret dictos calores: sic quoque contingit consideranti res huius mundi. Nam ipse invenit res omnes secundum diversos gradus pulchritudinis et nobilitatis esse dispositas; et quanto magis appropinquant deo, tanto pulchriora et meliora invenit. Unde corpora caelestia pulchriora et nobiliora sunt quam corpora inferiora, et invisibilia visibilibus. Et ideo credendum est quod omnia haec sunt ab uno deo, qui dat suum esse singulis rebus, et nobilitatem.

Sap. XIII, 1: vani sunt autem omnes homines in quibus non subest scientia dei, et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes, agnoverunt quis esset artifex; et infra, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri.

Sic ergo pro certo debet nobis constare quod omnia quae sunt in mundo, a deo sunt.

Circa hoc autem debemus vitare tres errores.

Primus est error Manichaeorum, qui dicunt quod omnia visibilia creata sunt a diabolo; et ideo deo solum attribuunt creationem invisibilium. Et causa huius erroris est, quia ipsi deum asserunt summum bonum, sicut et verum est, et omnia quae a bono sunt, bona esse: unde nescientes discernere quid sit malum et quid bonum, crediderunt quod omnia illa quae sunt aliqualiter mala, simpliciter essent mala; sicut ignis, quia urit, dicitur ab eis simpliciter malus; et aqua, quia suffocat; et sic de aliis. Unde, quia nihil istorum sensibilium est simpliciter bonum, sed aliqualiter malum et deficiens, dixerunt, quod visibilia omnia non sunt facta a deo bono, sed a malo.

Contra hos ponit Augustinus tale exemplum.

Si aliquis intraret domum fabri, et inveniret instrumenta ad quae impingeret, et laederent eum, et ex hoc reputaret illum fabrum malum, quia tenet talia instrumenta, stultus esset, cum faber ea teneat ad opus suum. Ita stultum est dicere, quod per hoc creaturae sint malae, quia sunt in aliquo nocivae; nam quod uni est nocivum, alteri est utile.

Hic autem error est contra fidem ecclesiae; et ideo ad hunc removendum, dicitur: visibilium omnium et invisibilium Gen. I, 1: in principio creavit deus caelum et terram. Ioan. I, 3: omnia per ipsum facta sunt.

Secundus est error ponentium mundum ab aeterno: secundum quem modum loquitur Petrus dicens (ii Petr. III, 4): ex quo patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.

Et isti ducti sunt ad hanc positionem, quia nescierunt considerare principium mundi. Unde, sicut Rabbi Moyses dicit, istis contingit sicut puero, qui si statim cum nascitur, poneretur in insula, et nunquam videret mulierem praegnantem, nec puerum nasci; et diceretur isti puero, quando magnus esset, qualiter homo concipitur, portatur in utero, et nascitur; nulli crederet sibi dicenti, quia impossibile sibi videretur quod homo posset esse in utero matris. Sic isti considerantes statum mundi praesentem, non credunt quod inceperit.

Est etiam hoc contra fidem ecclesiae: et ideo ad hoc removendum dicitur: factorem caeli et terrae. Si enim fuerunt facta, constat quod non semper fuerunt; et ideo dicitur in Psal. Cxlviii, 5: dixit et facta sunt.

Tertius est error ponentium deum fecisse mundum ex praeiacenti materia. Et ad hoc ducti sunt, quia voluerunt metiri potentiam dei secundum potentiam nostram: et ideo, quia homo nihil potest facere nisi ex praeiacenti materia, crediderunt quod eodem modo et deus: unde dixerunt, quod in productione rerum habuit materiam praeiacentem.

Sed hoc non est verum. Nam homo ideo nihil potest facere sine praeiacenti materia, quia est factor particularis, et non potest inducere nisi hanc formam in determinata materia ab aliquo alio praesupposita.

Cuius ratio est, quia virtus sua est determinata ad formam tantum; et ideo non potest esse causa nisi huius. Deus autem est universalis causa omnium rerum, et non solum creat formam, sed etiam materiam; unde et de nihilo omnia fecit. Et ideo ad removendum hunc errorem dicitur: creatorem caeli et terrae.

In hoc enim differunt creare et facere, quia creare est de nihilo aliquid facere: facere autem est de aliquo aliquid facere.

Si ergo ex nihilo fecit, credendum est quod iterum posset omnia facere, si destruerentur: unde potest caecum illuminare, mortuum suscitare, et cetera opera miraculosa facere.

Sap. XII, 18: subest enim tibi, cum volueris, posse.

Ex huiusmodi autem consideratione homo dirigitur ad quinque.

Primo ad cognitionem divinae maiestatis.

Nam factor praeeminet factis: unde quia deus est factor omnium rerum, constat eum eminentiorem omnibus rebus. Sap.

XIII, 3: quorum si specie delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est... Ib. 4: aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quomodo qui haec fecit, fortior est illis. Et inde est quod quidquid potest intelligi vel cogitari, minus est ipso deo.

Iob XXXVI, 26: ecce deus magnus, vincens scientiam nostram.

Secundo ex hoc dirigitur ad gratiarum actionem: quia enim deus est creator omnium rerum, certum est quod quidquid sumus et quidquid habemus, a deo est. Apostolus, I Cor. IV, 7: quid habes quod non accepisti? Psal. XXIII, 1: domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Et ideo debemus ei reddere gratiarum actiones: Psal. Cxv, 12: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? tertio inducitur ad patientiam in adversis. Nam licet omnis creatura sit a deo, et ex hoc sit bona secundum suam naturam; tamen si in aliquo noceat, et inferat nobis poenam, debemus credere quod illa poena sit a deo; non tamen culpa: quia nullum malum est a deo, nisi quod ordinatur ad bonum. Et ideo si omnis poena quam homo suffert est a deo, debet patienter sustinere. Nam poenae purgant peccata, humiliant reos, provocant bonos ad amorem dei. Iob II, 10: si bona suscepimus de manu domini, mala autem quare non sustineamus? quarto inducimur ad recte utendum rebus creatis: nam creaturis debemus uti ad hoc ad quod factae sunt a deo.

Sunt autem factae ad duo: scilicet ad gloriam dei, quia universa propter semetipsum (id est ad gloriam suam) operatus est dominus, ut dicitur Prov. XVI, 4, et ad utilitatem nostram: Deut. IV, 19: quae fecit dominus deus tuus in ministerium cunctis gentibus. Debemus ergo uti rebus ad gloriam dei, ut scilicet in hoc placeamus deo; et ad utilitatem nostram, ut scilicet ipsis utendo, non committamus peccatum.

I Paralip. XXIX, 14: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi.

Quidquid ergo habes, sive scientiam, sive pulchritudinem, totum debes referre, et uti eo ad gloriam dei.

Quinto ducimur ex hoc in cognitionem dignitatis humanae. Deus enim omnia facit propter hominem, sicut dicitur in Psal. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius. Et homo magis est similis deo inter creaturas post Angelos: unde dicitur genes.

I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Hoc quidem non dixit de caelo sive de stellis, sed de homine.

Non autem quantum ad corpus, sed quantum ad animam, quae est liberam voluntatem habens et incorruptibilis, in quo magis assimilatur deo quam ceterae creaturae.

Debemus ergo considerare hominem post Angelos digniorem esse ceteris creaturis, et nullo modo dignitatem nostram diminuere propter peccata et propter inordinatum appetitum rerum corporalium, quae viliores sunt nobis, et ad servitium nostrum factae; sed eo modo debemus nos habere quo deus fecit nos. Deus enim fecit hominem ut praeesset omnibus quae sunt in terra, et ut subsit deo. Debemus ergo dominari et praeesse rebus; deo autem subesse, obedire, ac servire: et ex hoc perveniemus in fruitionem dei: quod nobis praestare etc..