IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 10

Sanctorum communionem, remissionem peccatorum.

Sicut in corpore naturali operatio unius membri cedit in bonum totius corporis, ita in corpore spirituali, scilicet ecclesia. Et quia omnes fideles sunt unum corpus, bonum unius alteri communicatur.

Apostolus, Rom. XII, 5: singuli autem alter alterius membra. Unde et inter alia credenda quae tradiderunt apostoli, est quod communio bonorum sit in ecclesia; et hoc est quod dicitur, sanctorum communionem.

Inter alia vero membra ecclesiae, principale membrum est christus, quia est caput. Ephes. I, 22-23: ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius. Bonum ergo christi communicatur omnibus christianis, sicut virtus capitis omnibus membris; et haec communicatio fit per sacramenta ecclesiae, in quibus operatur virtus passionis christi, quae operatur ad conferendam gratiam in remissionem peccatorum.

Huiusmodi autem sacramenta ecclesiae sunt septem. Primum est baptismus, qui est regeneratio quaedam spiritualis.

Sicut enim vita carnalis non potest haberi nisi homo carnaliter nascatur: ita vita spiritualis, vel gratiae, non potest haberi nisi homo renascatur spiritualiter. Haec autem generatio fit per baptismum: ioan.

III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei.

Et est sciendum, quod sicut homo non nascitur nisi semel, sic et semel tantum baptizatur: unde et sancti addiderunt: confiteor unum baptisma.

Virtus autem baptismi est quod purgat ab omnibus peccatis et quantum ad culpam et quantum ad poenam: et inde est quod nulla poenitentia imponitur baptizatis, quantumcumque fuerint peccatores; et si statim moriantur post baptismum, immediate evolant in vitam aeternam. Inde est etiam quod licet soli sacerdotes ex officio baptizent, ex necessitate tamen cuilibet licet baptizare, servata tamen forma baptismi, quae est: ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti.

Sumit autem hoc sacramentum virtutem a passione christi: Rom. VI, 5: quicumque baptizati sumus in christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et inde est quod sicut christus fuit tribus diebus in sepulcro, ita fit trina immersio in aqua.

Secundum sacramentum est confirmatio.

Sicut enim in illis qui corporaliter nascuntur, necessariae sunt vires ad operandum; ita spiritualiter renatis necessarium est robur spiritus sancti. Unde et apostoli ad hoc quod essent fortes, receperunt spiritum sanctum post ascensionem christi: Luc. XXIV, 49: vos autem sedete in civitate, quousque induamini virtute ex alto.

Hoc autem robur confertur in sacramento confirmationis: et ideo illi qui habent curam puerorum, debent multum esse soliciti quod confirmentur, quia in confirmatione confertur magna gratia. Et si decedet, maiorem habet gloriam confirmatus quam non confirmatus, quia hic habuit plus de gratia.

Tertium sacramentum est eucharistia.

Sicut enim in vita corporali, postquam homo natus est et vires sumpsit, necessarius est ei cibus, ut conservetur et sustentetur; ita in vita spirituali post habitum robur necessarius est ei cibus spiritualis, qui est corpus christi. Ioan. VI, 54: nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et ideo secundum ordinationem ecclesiae quilibet christianus semel in anno debet recipere corpus christi, digne tamen et munde: quia, ut dicitur I cor.

XI, 29, qui manducat et bibit indigne, scilicet cum conscientia peccati mortalis de quo non est confessus, vel non proponit abstinere, iudicium sibi manducat et bibit.

Quartum sacramentum est poenitentia.

Contingit enim in vita corporali quod quandoque quis infirmatur, et nisi habeat medicinam, moritur; et ita in vita spirituali quis infirmatur per peccatum: unde necessaria est medicina ad recuperandam sanitatem. Et haec est gratia quae confertur in poenitentiae sacramento. Psal.

Cii, 3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas.

In poenitentia autem tria debent esse: contritio, quae est dolor de peccato cum proposito abstinendi; confessio peccatorum cum integritate: et satisfactio quae est per bona opera.

Quintum sacramentum est extrema unctio. In hac enim vita sunt multa quae impediunt, propter quae homo non potest perfecte consequi purgationem a peccatis. Et quia nullus potest intrare vitam aeternam nisi sit bene purgatus, necessarium fuit aliud sacramentum quo homo purgaretur a peccatis, et liberaretur ab infirmitate, et praepararetur ad introitum regni caelestis. Et hoc est sacramentum extremae unctionis. Sed quod non semper curet corporaliter, hoc est quia forte vivere non expedit saluti animae. Iac. V, 14-15: infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum dominus; et si in peccatis sit, remittentur ei.

Sic ergo patet quod per quinque sacramenta quae praedicta sunt, habetur perfectio vitae. Sed quia necessarium est quod huiusmodi sacramenta conferantur per determinatos ministros, ideo fuit necessarium sacramentum ordinis, cuius ministerio huiusmodi sacramenta dispensarentur.

Nec est attendenda ad hoc eorum vita, si aliquando ad mala declinant; sed virtus christi, per quam ipsa sacramenta efficaciam habent, quorum ipsi dispensatores sunt: apostolus, I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi, et dispensatores mysteriorum dei; et hoc est sextum sacramentum, scilicet ordinis.

Septimum sacramentum est matrimonium, in quo si munde vivunt, homines salvantur, et possunt sine peccato mortali vivere. Et interdum declinant coniugati ad venialia, quando eorum concupiscentia non fertur extra bona matrimonii; et si efferatur extra, tunc declinant ad mortale.

Per haec autem septem sacramenta consequimur peccatorum remissionem.

Et ideo hic statim subditur: remissionem peccatorum.

Per hoc etiam datum est apostolis dimittere peccata. Et ideo credendum est quod ministri ecclesiae, ad quos derivata est huiusmodi potestas ab apostolis, et ad apostolos a christo, in ecclesia habeant potestatem ligandi atque solvendi, et quod in ecclesia sit plena potestas dimittendi peccata, sed gradatim, scilicet a Papa in alios praelatos.

Sciendum est etiam, quod non solum virtus passionis christi communicatur nobis, sed etiam meritum vitae christi.

Et quidquid boni fecerunt omnes sancti, communicatur in caritate existentibus, quia omnes unum sunt: Psal. Cxviii, 63: particeps ego sum omnium timentium te.

Et inde est quod qui in caritate vivit, particeps est omnis boni quod fit in toto mundo; sed tamen specialius illi pro quibus specialius fit aliquod bonum. Nam unus potest satisfacere pro alio, sicut patet in beneficiis, ad quae plures congregationes admittunt aliquos.

Sic ergo per hanc communionem consequimur duo: unum scilicet quod meritum christi communicatur omnibus; aliud quod bonum unius communicatur alteri.

Unde excommunicati, per hoc quod sunt extra ecclesiam, perdunt partem omnium bonorum quae fiunt; quod est maius damnum quam damnum alicuius rei temporalis.

Est etiam aliud periculum: quia constat quod per huiusmodi suffragia impeditur diabolus ne possit nos tentare: unde quando quis excluditur ab huiusmodi suffragiis, diabolus facilius vincit eum. Et inde est quod in primitiva ecclesia, cum aliquis excommunicabatur, statim diabolus vexabat eum corporaliter.