IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 12

Vitam aeternam. Amen.

Convenienter in fine omnium desideriorum nostrorum, scilicet in vita aeterna, finis datur credendis in symbolo, cum dicitur: vitam aeternam. Amen.

Contra quod dicunt illi qui ponunt animam interire cum corpore. Si enim hoc esset verum, homo esset eiusdem conditionis cum brutis: et istis convenit illud Psal. XLVIII, 21: homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.

Anima enim humana assimilatur deo in immortalitate, ex parte autem sensualitatis assimilatur bestiis. Cum ergo credit quis quod anima moriatur cum corpore, recedit a dei similitudine, et bestiis comparatur: contra quos dicitur Sap. II, 22-23: neque mercedem speraverunt iustitiae, nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum: quoniam deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum.

Est autem primo considerandum in hoc articulo, quae vita sit vita aeterna.

Circa quod sciendum quod in vita aeterna primum est quod homo coniungitur deo. Nam ipse deus est praemium et finis omnium laborum nostrorum: Gen. XV, 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

Consistit autem haec coniunctio in perfecta visione: I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc autem facie ad faciem.

Item consistit in summa laude: Augustinus, in 22 de Civit. Dei: videbimus, amabimus, et laudabimus; Isai. LI, 3: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis.

Item in perfecta satietate desiderii: nam ibi habebit quilibet beatus ultra desiderata et sperata.

Cuius ratio est, quia nullus potest in vita ista implere desiderium suum, nec unquam aliquod creatum satiat desiderium hominis: deus enim solus satiat, et in infinitum excedit: et inde est quod non quiescit nisi in deo, Augustinus, in I conf.: fecisti nos, domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Et quia sancti in patria perfecte habebunt deum, manifestum est quod satiabitur desiderium eorum, et adhuc gloria excedet.

Et ideo dicit dominus, Matth. XXV, 21: intra in gaudium domini tui. Augustinus: totum gaudium non intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt in gaudium. Psal. XVI, 15: satiabor cum apparuerit gloria tua; et iterum CII, 5: qui replet in bonis desiderium tuum.

Quidquid enim delectabile est, totum est ibi superabundanter. Si enim appetuntur delectationes, ibi erit summa et perfectissima delectatio, quia de summo bono, scilicet deo: iob XXII, 26: tunc super omnipotentem deliciis afflues; psal.

XV, 11: delectationes in dextera tua usque in finem.

Item si appetuntur honores, ibi erit omnis honor. Homines praecipue desiderant esse reges, quantum ad laicos, et episcopi, quantum ad clericos: et utrumque erit ibi: Apoc. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes; Sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter filios dei.

Item si scientia appetitur, ibi erit perfectissima: quia omnes naturas rerum et omnem veritatem, et quidquid volemus, sciemus, et quidquid volumus habere, habebimus ibi cum ipsa vita aeterna. Sap.

VII, 11: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Prov. X, 24: desiderium suum iustis dabitur.

Tertio consistit in perfecta securitate: nam in mundo isto non est perfecta securitas: quia quanto quis habet plura et magis eminet, tanto plura timet et pluribus indiget; sed in vita aeterna nulla est tristitia, nullus labor, nullus timor.

Prov. I 33: abundantia perfruetur, malorum timore sublato.

Quarto consistit in omnium beatorum iucunda societate, quae societas erit maxime delectabilis: quia quilibet habebit omnia bona cum omnibus beatis.

Nam quilibet diliget alium sicut seipsum; et ideo gaudebit de bono alterius sicut de suo. Quo fit ut tantum augeatur laetitia et gaudium unius, quantum est gaudium omnium. Psal. Lxxxvi, 7: sicut laetantium omnium habitatio est in te.

Haec quae dicta sunt, et multa ineffabilia habebunt sancti qui erunt in patria. Mali vero, qui erunt in morte aeterna, non minus habebunt de dolore et poena quam boni de gaudio et gloria.

Exaggeratur autem poena eorum, primo ex separatione dei et omnium bonorum. Et haec est poena damni, quae respondet aversioni, quae poena maior est quam poena sensus. Matth. XXV, 30: inutilem servum eiicite in tenebras exteriores.

In vita enim ista mali habent tenebras interiores, scilicet peccati; sed tunc habebunt etiam exteriores.

Secundo ex remorsu conscientiae. Psal.

XLIX, 21: arguam te et statuam contra faciem tuam. Sap. V, 3: prae angustia spiritus gementes. Et tamen haec poenitentia et gemitus erit inutilis, quia non propter odium mali, sed propter dolorem poenae.

Tertio ex immensitate poenae sensibilis, scilicet ignis inferni, qui animam et corpus cruciabit: quae est acerbissima poenarum, sicut dicunt sancti; et erunt sicut semper morientes, et nunquam mortui nec morituri: unde dicitur mors aeterna, quia sicut moriens est in acerbitate poenarum, sic et illi qui sunt in inferno. Psal. XLVIII, 15: sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos.

Quarto ex desperatione salutis. Nam si eis daretur spes liberationis a poenis, eorum poena mitigaretur; sed cum subtrahitur eis omnis spes, poena efficitur gravissima.

Isai. Lxvi, 24: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur.

Sic ergo patet differentia inter bene operari et male: quia bona opera ducunt ad vitam, mala autem trahunt ad mortem; et propter hoc homines deberent frequenter reducere haec ad memoriam, quia ex hoc provocarentur ad bonum et retraherentur a malo. Unde et signanter in fine omnium ponitur: vitam aeternam, ut semper magis memoriae imprimatur: ad quam vitam nos perducat dominus iesus christus, deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.