IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 8

Credo in spiritum sanctum.

Sicut dictum est, verbum dei est filius dei, sicut verbum hominis est conceptio intellectus. Sed quandoque homo habet verbum mortuum, scilicet quando homo cogitat quae debet facere, sed tamen voluntas faciendi non adest ei; sicut quando homo credit et non operatur, fides eius dicitur mortua, ut dicitur Iac. II. Verbum autem dei est vivum. Hebr. IV, 12: vivus est enim sermo dei; et ideo necesse est quod deus habeat secum voluntatem et amorem. Unde Augustinus in Lib. De Trin.: verbum quod insinuare intendimus, cum amore notitia est. Sicut autem verbum dei est filius dei, ita amor dei est spiritus sanctus. Et inde est quod tunc homo habet spiritum sanctum, quando diligit deum. Apostolus, Rom. V, 5: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Fuerunt autem aliqui qui male sentientes de spiritu sancto, dixerunt quod erat creatura, et quod erat minor patre et filio, et quod erat servus et minister dei. Et ideo sancti ad removendum hos errores addiderunt quinque verba in alio symbolo de spiritu sancto.

Primum est, quod licet sint alii spiritus, scilicet Angeli, sunt tamen ministri dei, secundum illud apostoli, Hebr. I, 14: omnes sunt administratorii spiritus; sed spiritus sanctus dominus est: Ioan. IV, 24: spiritus est deus; et apostolus, II cor.

III, 17: dominus autem spiritus est; et inde est quod ubi est spiritus domini, ibi est libertas, ut dicitur II Cor. III. Cuius ratio est, quia facit diligere deum, et aufert amorem mundi. Et ideo dicitur: in spiritum sanctum dominum.

Secundum est quia in hoc est vita animae quod coniungitur deo, cum ipse deus sit vita animae, sicut anima vita corporis.

Deo autem coniungit spiritus sanctus per amorem, quia ipse est amor dei, et ideo vivificat. Ioan. VI, 64: spiritus est qui vivificat. Unde dicitur: et vivificantem.

Tertium est quod spiritus sanctus est eiusdem substantiae cum patre et filio: quia sicut filius est verbum patris, ita spiritus sanctus est amor patris et filii; et ideo procedit ab utroque; et sicut verbum dei est eiusdem substantiae cum patre, ita et amor cum patre et filio. Et ideo dicitur: qui ex patre filioque procedit.

Unde et per hoc patet quod non est creatura.

Quartum est quod est aequalis patri et filio quantum ad cultum. Ioan.

IV, 23: veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Matth. Ult., 19: docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. Et ideo dicitur: qui cum patre et filio simul adoratur.

Quintum, per quod manifestatur quod sit aequalis deo, est quia sancti prophetae locuti sunt a deo. Constat autem quod si spiritus non esset deus, non diceretur quod prophetae fuerint locuti ab eo. Sed Petrus dicit (Epist. II, cap. I, 21), quod spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Isai. XLVIII, 16: dominus deus misit me, et spiritus eius.

Unde hic dicitur: qui locutus est per prophetas.

Per hoc autem destruuntur duo errores: error scilicet Manichaeorum, qui dixerunt, quod vetus testamentum non erat a deo: quod falsum est, quia per prophetas locutus est spiritus sanctus. Item error Priscillae et montani, qui dixerunt quod prophetae non sunt locuti a spiritu sancto, sed quasi amentes.

Provenit autem nobis multiplex fructus a spiritu sancto.

Primo quia purgat a peccatis. Cuius ratio est, quia eiusdem est reficere cuius est constituere. Anima autem creatur per spiritum sanctum, quia omnia per ipsum facit deus. Deus enim diligendo suam bonitatem causat omnia. Sap. XI, 25: diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Dionysius in 4 cap. De divinis nominibus: divinus amor non permisit eum sine germine esse. Oportet ergo quod corda hominum per peccatum destructa reficiantur a spiritu sancto. Psal. Ciii, 30: emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Nec mirum si spiritus purgat, quia omnia peccata dimittuntur per amorem: Luc. VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum.

Prov. X, 12: universa delicta operit caritas; item I Petr. IV, 8: caritas operit multitudinem peccatorum.

Secundo illuminat intellectum, quia omnia quae scimus, a spiritu sancto scimus. Ioan. XIV, 26: Paraclytus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Item I Ioan. II, 27: unctio docebit vos de omnibus.

Tertio iuvat, et quodammodo cogit servare mandata. Nullus enim posset servare mandata dei, nisi amaret deum: Ioan. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Spiritus autem sanctus facit amare deum, ideo iuvat. Ezech.

XXXVI, 26: dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri; et auferam cor lapideum de carne vestra: et dabo vobis cor carneum, et spiritum meum ponam in medio vestri; et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis et operemini.

Quarto confirmat spem vitae aeternae, quia est sicut pignus hereditatis illius. Apostolus, Ephes. I, 13-14: signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Est enim quasi arrha vitae aeternae. Cuius ratio est, quia ex hoc debetur vita aeterna homini, inquantum efficitur filius dei; et hoc fit per hoc quod fit similis christo. Assimilatur autem aliquis christo per hoc quod habet spiritum christi, qui est spiritus sanctus.

Apostolus, Rom. VIII, 15-16: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba, pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei; et Gal. IV, 6: quoniam autem estis filii dei, misit deus spiritum filii sui in corda vestra, clamantem, abba, pater.

Quinto consulit in dubiis, et docet nos quae sit voluntas dei. Apoc. II, 7: qui habet aures audiendi, audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Isai. I, 4: audiam eum quasi magistrum.