IN SYMBOLUM APOSTOLORUM

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 11

Carnis resurrectionem.

Spiritus sanctus non solum sanctificat ecclesiam quantum ad animam, sed virtute eius resurgent corpora nostra.

Rom. 4, 24: qui suscitavit iesum christum dominum nostrum a mortuis; et I cor.

XV, 21: quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et ideo credimus secundum fidem nostram, resurrectionem mortuorum futuram.

Circa quam quatuor consideranda occurrunt. Primum est utilitas, quae ex fide resurrectionis provenit; secundum est qualitas resurgentium, quantum ad omnes in generali; tertium quantum ad bonos; quartum quantum ad malos in speciali.

Circa primum sciendum, quod ad quatuor est nobis utilis fides et spes resurrectionis.

Primo ad tollendum tristitias quas ex mortuis concipimus. Impossibile est enim quod homo non doleat ad mortem cari sui; sed per hoc quod sperat eum resurrecturum, multum temperatur dolor mortis.

I Thess. IV, 12: nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent.

Secundo aufert timorem mortis.

Nam si homo post mortem non speraret aliam vitam meliorem, sine dubio mors esset valde timenda, et potius deberet homo quaecumque mala facere, quam incurrere mortem. Sed quia credimus esse aliam vitam meliorem, ad quam perveniemus post mortem, constat quod nullus debet mortem timere, nec timore mortis aliqua mala facere. Hebr. II, 14-15: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, idest diabolum; et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

Tertio reddit sollicitos et studiosos ad bene operandum. Si enim vita hominis esset tantum ista in qua vivimus, non inesset hominibus magnum studium ad bene operandum: quia quidquid faceret, parvum esset, cum eius desiderium non sit ad bonum determinatum secundum certum tempus, sed ad aeternitatem. Sed quia credimus quod per haec quae hic facimus, recipiemus bona aeterna in resurrectione, ideo studemus bona operari. I Cor. XV, 19: si in hac vita tantum in christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

Quarto retrahit a malo. Sicut enim spes praemii allicit ad bonum operandum, ita timor poenae, quam credimus malis reservari, retrahit a malo. Ioan.

V, 29: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

Circa secundum sciendum est, quod quantum ad omnes quadruplex conditio attendi potest in resurrectione.

Prima est quantum ad identitatem corporum resurgentium: quia idem corpus quod nunc est, et quantum ad carnem et quantum ad ossa resurget; licet aliqui dixerint quod hoc corpus quod nunc corrumpitur, non resurget; quod est contra apostolum.

Ait I Cor. XV, 53: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem; et quia sacra Scriptura dicit, quod virtute dei idem corpus ad vitam resurget: iob XIX, 26: rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo deum.

Secunda conditio erit quantum ad qualitatem, quia corpora resurgentia erunt alterius qualitatis quam nunc sint: quia et quantum ad beatos et quantum ad malos corpora erunt incorruptibilia, quia boni erunt semper in gloria, et mali semper in poena eorum. I Cor. XV, 53: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Et quia corpus erit incorruptibile et immortale, non erit usus ciborum et venereorum: Matth. XXII, 30: in resurrectione neque nubent neque nubentur; sed erunt sicut Angeli dei in caelo. Et hoc est contra Iudaeos et saracenos. Iob VII, 10: non revertetur ultra in domum suam.

Tertia conditio est quantum ad integritatem, quia omnes et boni et mali resurgent cum omni integritate quae ad perfectionem hominis pertinet; non enim erit ibi caecus vel claudus, nec aliquis defectus. Apostolus I Cor. XV, 52: mortui resurgent incorrupti, idest impassibiles quantum ad corruptiones praesentes.

Quarta conditio est quantum ad aetatem, quia omnes resurgent in aetate perfecta, idest triginta trium vel duorum annorum. Cuius ratio est, quia qui nondum pervenerunt ad hoc, non habent aetatem perfectam, et senes hanc iam amiserunt: et ideo iuvenibus et pueris addetur quod deest, senibus vero restituetur. Ephes.

IV, 13: donec occurramus omnes in... Virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis christi.

Circa tertium sciendum est, quod quantum ad bonos erit specialis gloria, quia sancti habebunt corpora glorificata in quibus erit quadruplex conditio.

Prima est claritas: Matth. XIII, 43: fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum.

Secunda est impassibilitas; I Cor. XV, 43: seminatur in ignobilitate, surget in gloria; Apoc. XXI, 4: absterget deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Tertia est agilitas: Sap. III, 7: fulgebunt iusti, et sicut scintillae in arundineto discurrent.

Quarta est subtilitas: I Cor. XV, 44: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale: non quod omnino sit spiritus, sed quia erit totaliter spiritui subiectum.

Circa quartum sciendum, quod damnatorum conditio contraria erit conditioni beatorum, quia erit in eis poena aeterna: in qua est quadruplex mala conditio.

Nam corpora eorum erunt obscura: Isai. XIII, 8: facies combustae vultus eorum.

Item passibilia, licet nunquam corrumpantur; quia semper in igne ardebunt, et nunquam consummabuntur: Isai. Lxvi, 24: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Item erunt gravia: anima enim erit ibi quasi catenata: Psal. Cxlix, 8: ad alligandos reges eorum in compedibus.

Item erunt quodammodo carnalia et anima et corpus: Ioel. I, 17: computruerunt iumenta et in stercore suo.